
LIBER TERTIVS
C A P V T XL.
De iracundis doctoribus.
i . lr a c u n d i doctores per rabiem furoris disdplinae medum ad
immanitatem crudelitatis conuertunt: et vnde emendare subditos
poterant, inde potius vulnerant.
2. Ideo sine mensura vlciscitur culpas praepositus iracundus
quia cor eius dispersum in rerum curis non colligitur in amorem
vnius Deitatis. Mens enim soluta in diuersis catena charitatis non
astringitur , sed male laxata , male ad omnem occasionem mouetur.
C A P V T X L I .
De superbis doctoribus.
i . lB o n u s doctor, et rector est, qui et in humilitate seruat di*
sciplinam, et per disciplinam non incurrit in superbiam.
2. Elati autem pastores plebes tyrannice premunt, non regunt:
quique non Dei,sed suam gloriam a subditis exigunt .
3. Multi sunt, qui in verbo doctrinae non humiles , sed arrogantes
existunt : quique et ipsa recta, quae praedicant, non studio
correctionis, sed vitio elationis annunciant.
4. Multi sunt, qui non ex consulto aedificandi, sed ex tumo-
re superbiendi docent : nec , vt prosint, sapientes sunt, sed, vt sa-
pientes videantur , docere student.
5. Est imitatio praua arrogantium sacerdotum, per quamimi-
tantur sanctos rigore disciplinae , et sequi negligunt charitatis affe-
ctione : videri volant rigidi seueritate, et formam humilitatis prae-
stare nequeunt : vt magis terribiles , quam mites aspiciantur.
6. Superbi doctores vulnerare potius, quam emendare norunt,
Salo-
Cap. XÎ.. n. I. Crudelitatis : Grialti
editio cum aliis mendose crcdulitatis .
AREV.
Cap.XLI. n. 1. Gregor. 24. cap. 19. l i et
22. LOAISA V
I t . A lii, Bonus doctor, ct in humilitate
rector e s t . AREV.
5. Videri volunt etc. Locum vere au-
reum animaduertendum monet Vezz°-
sius . AREV.
6. Gregor, lib. 24. Moral, cap.9-
uert. 14. LOAISA .
Salomone attestante : In ore stulti virga superbiae : quia incre- Prouerb. 1-4.3.
pando rigide feriunt, et compati humiliter nesciunt .
7. Bene alieni peccati curanda vitia suscipit, qui hoc ex cordis
dilectione , et humili conscientia facit. Ceterum qui deliquen-
tern superbo, vel odioso animo corripit, non emendat, sed percu-
tit. Quidquid enim proteruns, vel indignatus animus protulerit,
obiurgantis furor est, non dilectio corrigentis .
C A P V T X L I I .
De humilitate praepositorum.
1. ui praeficitur ad regimen, talirer erga disciplinam subdi-
torum praestare se debet, vt non solum auctoritate , ve-
rum etiam humilitate clarescat. Sed tamen ita erit in eo virtus
humilitatis, ne dissoluatur vita subditorum in vitiis; atque ita au-
ctoritas aderit potestatis, ne per tumorem cordis seueritas existat
immoderationis. Haec est enim in Dei sacerdotibus vera discretio,
qua nec per libertatem superbi, nec per humilitatem remissi sunt.
Hinc est,quod sancti cum multa constantia redarguerunt etiam
principum vitia, in quibus quum summa esset humilitas, loco tamen
necessario libere transgressores iustitiae increpabant.
2. Aliquando etiam subditis nos oportet animo esse humilio-
res,quoniam facta subditorum iudicantur a nobis, nostra vero Deus
iu dicat.
3. Agnoscat episcopus, seruum se esse plebis, non dominum j
verum hoc charitas, non conditio exigit.
C A P V T X L I I I .
De doctrinae discretione . ,N on omnibus vna , ,eademque doctrina est adhibenda: sed
pro qualitate morum diuersa exhortatio erit doctorum. Nam quos-
Cap. XLII. n. i . Greg. lib.M0ral.26. Cap. XLIII. n. x. Gregor, lib. Pastor.
loa is " et Past' curat ^art’ 2l ca^’ curat ,a Pro^°&' k°AISA •
Tem.Vl. T t