
ra, sit in sermone statera, semper verba tua moderare, modum loquendi
non transeas »
Devîtandade* 50. Abscinde etiam a lingua vitium detrahendi. Aliénant vi-
tractione. j;am non lacérés, de malo alieno os tuum non coinquines . Non
detrahas peccanti,sed condole : quod in alio detrahis, in te po-
tius pertimesce . Detractio graue vitium est, detractio graue pec-
catum est, detractio graue crimen est, detractio grauis damnatio
est. Hoc omnes reprehendunt, hoc omnes vitupérant, hoc foedius
nihil est, hoc summae turpitudinis est .
5 t. Canum mos est latrare , canum linguas exerere, canum
dente pestifero mordere,soli canes obtrectare nouerunt : quando
aliis detrahis , te discute : quando alium mordes , tua peccata redargue
: si vis detrahere, ad tua te peccata retorque : non alterius de-
licta, sed propria cerne , vitia tua attende, non alterius . Nunquam
detrahes, si te bene perspexeris: de tua igitur correctione esto so-
licitus: de tua salute, et emendatione esto attentus, detrahentes non
audias . Susurrantibus auditum non praebeas .
5 a* Pari ream detrahentes , et audientes tenentur : vtrisque simile
discrimen impenditur . Qui detrahentem au d it,et is , qui de-
trahit, aequaliter iudicantur: quod ad te non pertinet, noli quae-
rere: quid inter se loquantur homines, cognoscere numquam desi-
deres . Noli quaerere, quid quisque dicat, vel faciat : deuita cu-
riositatem : omitte curas alienae vitae : omitte curam , quae ad cau-
sam tuam non pertinet. Nulla curiositas animum tuum capiat : nulla
te' concupiscentia detestandae curiositatis subripiat, nec oblitustuo-
rum moruro , alienos perquiras : tanta cura corrige vitia tua, quanto
studio perspicis aliéna.
Demendacio» 53. Omne quoque genus mendacii summopere fuge , nec casu,
nec studio loquaris falsum : nec , vt praestes , mentiri studeas : nec
qualibet fallacia vitam alicuius defendas : caue mendacium in omnibus
: mendacio enitn fides tollitur, error inducitur : veritas aboie*
50. Abscinde . al. abscidè . AREV»
51. A L lacerare p r o latrare * Et ob-
latrare pro obtrectare * MARIANA .
lb . Quando aliis : ita reposui ex ms.
cod. Florent. in-?. Grialius quando alio >
nonsmlli mss. quando alium , Bignaeus
quando a li i , AREV.
53* Omne quoque genus mendacii
summopere fuge«. E x hoc loco Gratia•
nus 22. q. 2. desumpsit caput illu d , cui
initium e s t , Omne genus mendacii yvnde
totum locum castigauimus, nam codices
magnopcre Variabant: quidam pro vt prae*
stet legebat, non praestes,alius nec per te
stes , et pro vitam alii vitam , vel vitium»
quidam vitium tan turn habebant. MAR*
tut : nullum iustum mendacium, omne mendacium peccatum est *
Omne, quod a veritate discordât, iniquitas e s t.
54* Leges seculi falsarios damnant , mendaces puniunt, fallaces
penmunt. Si mendacia apud homines lege damnantur, si fallacia
humano iudicio plectitur, si falsitas capitali poena conscribitur,
quanto magis ante Deum testera verborum ? ante quern et de otio-
so verbo rationem vnusquisque praestabit, ante quern,et pro otio-
so sermone poenas quisque lu e t,w enim, quod mentitur, occidit Ps. 5. 7.
animant : e t , perdes eos, qui loquuntur mendacium : e t , testis falsus Prouerb.ij.y.
I non erit impunitus , et 9-
Î Î . Refuge ergo fallaciam , déclina mendacium : caue falsum,
pure loquere, numquam mentiaris, esto verax, neminem mentien-
I do fallas, neminem mentiendo in errorem inducas, nullum circum-
I scubas vetbis , nullum fallendo decipias, nullum argumentis verbo-
I rum mentiendo seducas. Non aliud dicas, et aliud facias: non aliud
I loquaris , et aliud in animo teneas : praebe affectum sine simu-
I latione : sine fuco exhibe bonîtatem .
I 5 6. Prohibe etiam tibi iuramentum , tolle iurandi vsum:ius-
I iurandum interdic tibi : periculosum est enim iurare, assiduitas iu-
I randi periurii consuetudinein facit. Iurandi vsus ad periurium du-
I cit : sit in ore tuo , est : sit in ore tuo , non est veritas iuramento M a t t h , 5 . f l
I non indiget : fidelis sermo sacramenti retinet locum , firma etiam
I sit sacramenti tui fides .
57- Fac bon um , quod spopondisti. Non sis in verbis facilis, De voto red.
■ et m opere difficihs . Coram Deo aliquid facile non promittas : dendo .
■ sine consideratione virium nihil voueas : quod non potes facere,
■ non polhceans . Multum Deo reus eris, si non reddideris , quod
■ votiens : displicent D e o ,qui vota sua non expient.
I 58. Inter infidèles computantur , q u i, quod vouerunt, non
|impleuerunt: melius est enim non promittere , quam fidem pro-
Codex Regio-Vat. 254. nec v t
I prosis, mentiri studeas . Sed praestes re-
I tir.endum , quod idem est, acprosis. AR.
I _ 54- A l. reges pro leges. Et t.onstrin-
■ gitur pro conscribitur. Et operam post
I Yerhorum . Et reddet pro praeslabit.
I Ma r ia n a .
P s Hit à mendacio pro mendacium .
Ma r ia n a .
56. A l. sit in ore tuo es t, est, non
non. MARIANA.
57. A l .v e ro pro virium . MARIAN.
Ib. Nihil voueas . al. nihil praesunuis,‘
s\.nihil voueas, nihil praesumas . AR,
58. In malis promissis rescinde fi.
dem . Hune locum eo modo , quo nos cor-
reximus, legunt Gratian. 22. q. 4. c. In
malis, et Ma&ister Sent.lib.3. rf.39. r.8.,