
Marci io .
Ps. «.
2. Parai. 33.
Ionae 3.
Lucae 18.
Daniel. 3.
Coloss. 1.
Matth, vltim.
Matth. 3.
L I B E R S E C V N D V S
tur , quo baptismo etiam Christus baptizatus esc, vt et in hoc, sic*
ut et in ceteris , formam credentibus daret, sicut dicebat ad di-
scipulos suos , filios Zebedaei : Potestis bibere calicem, quem ego bi-
biturus summet baptismo , quo ego baptizor, baplizari? Itaque aqua,
et sanguis geminiest figura baptismatis : vnum , quo regeneramur ex
lauacro , aliud, quo consecraraur ex sanguine.
3. Est tertium baptisma lacrymarum , quod laboriosius trans-
igitur, sicut ille,qui per singulas noctes Stratum suum lacrymis
rigat,qui imitatur conuersionem Manasse, et humilitatem niniui-
tarum, per quam misericordiam consecuti sunt. Qui imitatur pu-
blicani illius orationem in templo stantis a longe , et percutientis
pectus suum , quique nec ausus fuit oculos ad caelum eleuare .
Baptismus enim aqua est, quae tempore passionis de latere Christi
profluxit. Nullumque aliud elementum est, quod in hoc mundo
purget vniuersa, viuificet cuncta, ideoque quum baptizamur in
Christo, per ipsam renascimur , vt purificati viuificemur.
4. Fons autem origo omnium gratiarum est, cuius septem gra-
dus suntttres in descensu propter tria, quibus renunciamus : tres
alii in ascensu propter tria, quae confitemur : Septimus vero , id est,
qui et quartus similis filii hominis, extinguens fornacem ignis, sta-
bilimentum pedum, fundapientum aquae, in quo omnis plenitudo
diuinitatis habitat corporaliter . In Patre autem , et Filio , et Spi-
ritu sancto salutaria baptismi dona consistunt. Vnde nequaquam
baptismi sanctificatur officio , nisi qui sub Trinitatis tingitur Sacramento,
sicut et Dominus ait : Ite , docete omnes gentes , baptizan-
tes eos in nomine Patris , et F ilii, et Spiritus sancti. Proinde s i ,
omissa qualibet Trinitatis persona , baptisma detur, manifeste in
regenerationis solemnitate nihil agitur , nisi totaTrinitas inuocetur.
5. Nam ct Dominus, dum a Ioanne baptizaretur , eundem
baptismum sub Trinitatis sacramento legitur peregisse . Dicente
enim Deo : Hic estßlius wear, Pater in voce , Filius in corpore,
3. Baptismus enim aquae est vsque
ad habitat corporaliter. E x epistola ad
Rusticum narbonenen. de septem gradi-
bus eccles. Hieronym. torn. 9. GRIAL .
1b. Per ipsam : al. per ipsum . AREV.
4. Pro in regenerationis solemnitate
. al. in regenerationis aqua . Ildefon-
sus cap. 110. De cognit. baptism, haec
ipsa repetit de septem gradibus fontis
baptismalis , et plura alia desumere per-
git ex Isidore vsque ad caput 121. y sed
ita vt ea fusius expon-at . AREV.
5. A lii, Hic est filius meus , in quo
mihi bene complacui. Poste?., in qua renunciamus
diabolo , et pompis, et vniuef-
sis conuersasionibus illius • AREV*
Spiritus autem sanctus fuisse probatur in specie columbae. Duae
sunt autem pactiones credentium . Prima enim pactio est, in qua Luca«3.
renunciatur diabolo,et pompis, et vniuersae conuersationi illius.
Secunda pactio est, qua se credere in Patrem, et Filium,et Spiri-
tum sanctum profitetur.
6. Semel autem nos oportet in Christo lauari, quia Christus
semel pro nobis mortuus est . Si enim vnus Deus, et fides vna
est, necessario et vnum baptisma sit, quia et Christi mors vna Eph. 4.
pro nobis est,in cuius imaginem mergimur per mysterium sacri Rom.?,
fontis, vt consepeliamur Christo morientes huic mundo, et ab iis-
dem aquis in forma resurrectionis eius emergimur, non reuersuri
ad corruptionem , sicut neque est reuersus ad mortem. Quod etsi
postea quisque praeuentus fuerit in aliquo peccato, non iam la-
uacri beneficio, sed poenitentiae expiatur, quae in similitudine fontis
peccata mortificat .
7. Perfectis autem aetate baptismum Yel ad purgationem ori-
ginalis noxae, vel ad abolitionem actualis peccati proficere credi-
tmis : paruulis autem,vt ab originali peccato abluantur , quod ab
Adam per primam natiuitatem traxerunt. Qui si priusquam rege-
nerentur , transierint, proculdubio a regno Christi alieni sunt", ipso
Saluatore testante : Nisi quis renatus fuerit ex aqua , et Spiritu sancto
, non intrabit in regnum Dei •, quique iidem paruuli, alio pro-
fitente, baptizantur , quia adhuc loqui, vel credere nesciunt, sicut Io. 3.
etiam aegri, muti, vel surdi , quorum vice alius profitetur, vt pro
eis respondeat, dum baptizantur.
8. Quamuis autem per regenerationem pereat originale pec-
catum , poena tamen mortis , quae per praeuaricationem mandati
introiuit, manet et in eos, quos a reatu originis purgat baptisma
Saluatoris. Et hoc proinde , vt homo nouerit,pro futurae beati-
tudinis spe regenerationem consequi, non vt a poena temporalis
mortis possit absolui . Illud ve ro, quod nec priuatis, nec clericis
baptizare liceat, nisi tantum sacerdotibus, in euangelio legimus
sanctis apostolis tantum permissum, Iesu post resurrectionem di-
7. Paruuli, alio profitente vsque ad
respondeat; refertur a Grat. De consecr.
d. 4. cap. 74. GRIAL .
lb% A d abolitionem . al. qd ablutio-
ncm, AREV.
S. Manet et in eos . al. manet in eis .
Paulo post, cui dimiseriiis peccata , di-
mittuntur i l l i , et cui detinueritis , de tinebunt
ur . AREV.