
exercens, nisi catholicam professi fuerint veritatem, a te repellas,
atque dicta eorum , et obiecdones nobis scribendo mittere non
nioreris. Deo teste fraternitatem dilectionis tuae in visceribus Iesu
Christi amplectimur charius: et singula, quantum Deus dederit,
ad salutem animae, et tui corporis honestatem determinabimus,
sacris ea fulciendo auctoritatibus, vt falsitas veritati cedat, ec ecclesiae
Christi gloria roboretur, et crescat. Memento communis
nostri doctoris-Leandri, et eius fidem , atque doctrinam pro viribus
imitare, vt in praesenti bonis perfrui, et in futuro caelestium bonorum
participationem valeas adipisci . Amen . Ora pro me : donet
Dominus, vt animae, corporis, fidei, et honoris tibi seruata
integritate, merear te videre de cesero, mi Domine, et charissime fill,
Bilecto filio in Christo Redempto archidiacona
lsidorus .
Ej?rstoIaVU. , M u l t i s non modo ecclesïasticis, verum etiam huius perituri
® re^ni praepeditus negotiis , prout optamus, tuae charitatis quaestio*
nibus ad praesens satisfacere non valemus . Verum, quia impel-
lente charitate omnibus sumns debitores , ex parte, qua valeo, pa-
reo dilectioni tuae, ad inquisita compendiose respondere paratus.
Innotuisti quippe nobis, in animo tibi versari scrupulum , eo quod
orientalis Christi ecclesia ex fermentato pane, occidentals ex azy-
mo sacratissimi corporis sacramentutn cenficere consueuit: et quia
ipsi qgientales latinos super hoe reprehendere non verentur, illud
etiam animo tuo insedit,quod illi sericos pannas, nos autem li-
neos, quos corporalia dicimus, ad ornamenta tanti sacrificii ex.-
hibemus.
2. Sciasitaque ,eorum iam dictis consuetudinibus minime nos
opponere reprehensionis obstaculum , quamdiu eas romana ecclesia
duxerit tolerandas, maxime quum non sint de essentia, siue substantia
sacrament!. De substantia sacramenti sunt verba Dei a sa-
cerdote in sacro prolata ministerio, scilicet, hoc est corpus meum,
panisque frumenti, et vinum , cui consueuit aqua adhiberi, quia
Epist.VH. Haee epistola ad Redem- proUili, quae ad eam illusuandam per-
pturn mulcó noagrs suspecta plerisque vi- tinent, rationesque proposuï, quibus Isi-
decor . Ib Isidorianis loc. cit. ea omnia doro possit asseri. AREV.
vtrumque de latere Christi, videlicet,sanguis, et aqua profluxit.
Cetera vero pertinent ad decorem sacramenti, futurorum exem-
plum , ad nostram , et eorum humiliationem , atque in Dei laude
exercitationem, et quum praedictorum facta fuerit consecratio,
non, vt quidam putant indocti,sub panis specie sola caro Christi,
et in calice tantummodo sumitur sanguis: sed in vtroque Deus,
et homo , in corpore glorificato totus , et integer Christus, integer
Christus in calice, panis viuus, qui de caelo descendit, totus est
in vtroque.
3. Ipse est panis, qui reficit, non deficit, panis , qui totus a
singulis sumitur, et in nulla sui parte minuitur, visibilis angelis,
fide non dubia creditur a nobis miraculose, et inuisibiliter totus
in sumentibus singulis, et integra sui essentia visibiliter totus semper
regnat in caelis; quia vero orientales romanorum, siue nostras
consuetudines impudenter obtrectando reprehensionis abolitione
impugnare nituntur, ad arma diuini oraculi concurrentes nos,
quantum potuerimus, easdem defendere veritate praeuia insuroemus!
4. Dominus enim noster Iesus Christus, quando disa'pulis
corporis sui mysterium agendum tradidit, non legitur accepisse
panem fermentatum , vel azymum , sed accepit panem, et dedit
discipulis suis, dicens: Hoc est corpus meum : hoc facite, quoties- tue. 2
cumque sumitis, in me am commemorationem . Legitur tarnen , prae-
cepisse Dominum Moysi, vt pascha cum azymis°panibus, et’ lactu- E x o d
cis agrestibus manderetur, et apud quemeumque hebraeorum fer-
mentatus panis per septem dies paschae inueniri posset,occideretur.
Dominus igitur noster pascha secundum legem celebrauit, et in
coena suum corpus sub panis, et vini specie discipulis edendum
tradidit, et eis eundem conficiendi tradidit potestatem, atque panem
azymum, cum quo pascha agebatur , obtulit.
_ ‘5* Similiter sacratissimum corpus eius non legitur pannis se-
ricis, vel laneis,sed mundis linteaminibus in sepultura inuolutum
fuisse . Ergo, cuius mysterium passionis,et sepulturae, eum quo-
tidie immolando , geritur in altare, a tramite recto deuiare non
possunt, qui in pane azymo , vino, et aqua , additis et mundis, san-
ctisque linteaminibus, secundum consuetudinem ecclesiae romanae
corporis, et sanguinis Domini sacrosanctum sacrificium student con-
ncere. Videtur etiam Dominus nobis feuere in Exodo dicens: Non
C c c c a