
clesiae pullulauit, et apostoli Petri seueritate succisum est, quique
ab eo 3 quod semetipsos a coenobiali disciplina séquestrant 3 suas<
que appetunt liberi voluptates , aegyptiorum lingua sarabaitae,
siue remobothitae nuncupantur. Construunt enim sibi cellulas, eas-
que falso nomine monasteria nuncupant, liberique ab imperio se-
niorum , arbitrio suo viuunt3certatim in operibus laborantes , non
vt indigentibus distribuant, sed vt acquirant pecunias, quas re-
condant,et sicut ait de ipsis Hieronymus,quasi ars sit sancta, non
vita, quidquid vendiderint, maioris est pretii.
10. Re vera ( vt idem dicit) soient certare ieiuniis, vt rem
secreti victoriae faciant. Apud hos affectata sunt (inquit) omnia,
fluxae manicae, caligae follicantes, vestis grossior, crebra suspiria,
visitatio virginum, detractio clericorum , et siquando dies festus
venerit, satiantur ad vomitum .
1 1 . Inter coenobium autem , et monasterium ita distinguit
Cassianus, quod monasterium possit etiam vnius monachi habitatio
nuncupari, coenobium autem non nisi plurimorum . Quorum q.ui-
dem conuersationem , vt patrum edocet institutio , breuiter inti-
mabo . Hi quippe ( vt praedictum est ) contemptis primum,ac de-
sertis mundi huius illecebris , in communi vita sanctissima con-
gregati, simul agunt, viuentes in orationibus,in lectionibus, in dis-
putationibus, in vigiliis, in ieiuniis, nulla superbia tumidi, nulla
inuidia liuidi, sed modesti, verecundi, placati, concordissimam vilain
sectantur, cogitationesque suas alterutrum reuelantes, inuicem
discutiunt, et corrigunt.
12. Nemo quidquam terrenum sorte peculiari possidet, pre-
tiosis,vel coloratis vestibus non induuntur, sed vilissimis , atquc
sinceris , lauacris nunquam vtuntur ad delectationem corporis, sed
raro propter necessitatem languoris ; inconsulto abbate , nusquam
progrediuntur, neque aliquid ab eis sine nutu paternae iussionis
assumitur : operantur autem manibus ea, quibus corpus pasci possit
, et adeo mens impediri non possit. Canunt autem manibus
operan*
bliotheca S. Victoris : Sarabaitarum , qui Vide.Ducangium hoc verbo . Menardus
réfutant, v e l renuunt. MENARDVS . renuitae . Grialius cellulas,eaque etc. ARlb.
Voluptates . al. voluntates . Cum 12. A lii, nunquam progrediuntur Jwi-
S.Hieronymo Grialius edidit remobothitae. de Regul. Monach. c. j .n . J. AREV.
opérantes, et ipsum laborem , tamquam diuino celeumate, conso-
lantur.
13. Opus autem suum tradunt eis, quos decanos vocant, eo
quod sint denis praepositi, vt neminem illorum cura sui corporis
tangat, neque in cibo , nec in vestimento, nec siquid aliud
opus est, vel quotidianae necessitati, vel mutuae,vt adsolet, va-
letudini, Ipsi autem decani tradunt ea praeposito , praepositus autem
cum magna solicitudine omnia disponens praesto facit,quid-
quid illorum vita propter imbecillitatem corporis postulat, ratio -
nem tarnen etiam ipse reddit ei, quern patrem vocant . Hi vero
patres intellectu , tolerantia , atque discretione insignes , omnibus
rebus excelsi, nulla superbia consulunt his, quos filios appellant,
magna sua in iubendo auctoritate, magna illorum in obediendo
voluntate.
14. Conueniunt autem omnes frequenter nocte, dieque dato
signo festiha cum properatione ad orationem solemnium horarum
célébrantes fixa intentione cordis, vsque ad consummationem
psalmorum sine fastidio persistentes. Item conueniunt diebus singulis
interpositis, dum adhuc ieiuni sunt in collatione ad audien-
dum patrem. Audiunt autem eum incredibili studio, summo si-
lentio , affectusque animorum suorum , prout eos prouocauerit dis-
serentis oratio , vel gemitu, vel fietu significantes. Corpus deinde
cum silentio magno reficiunt tantum , quantum saluti necesse est,
coercente vnoquoque per parsimoniam concupiscentiam , et gulam ;
ne grauetur eorum cor , vel in ea ipsa, quae praesto sunt,parca,
et vilissima.
iy , Itaque non solum a carnibus, et a vino abstinent pro
sufficientia domandarum libidinum , sed etiam ab omnibus, quae
ventris, et gutturis prouocant appetitum. Sane quiquid necessario
victui superest ex operibus manuura , et epularum restrictione,
tanta cura egentibus distribuitur, vt nihil remaneat , quod abun-
dauerit. Ad cuius sanctae militiae propositum veniunt non solum
i j . Hi vers patres etc. Inde natuoi,
vt relïgiosi viri patres nominentur . Tolerantia
etc. at. tolerantiam, atque dis-
cretionem insinuantes, omnibus rebus etc.
al. tolerantia, atque discretione insigni-
bus, omnibus rebus excelsis etc. AREV.
Tvm.VI.
14. Intentione cordis . Grialius edi-
d it, intentatione cordis . Mox pro in collatione
nonnulli in consultatione , alii in
consolatione. Vide cap. 7. et 16. Regulae
monachorum. AREVALVS.
K k k