
Ezech. cap. I.
Matth. 5. 29,
joî LI BER T E R T I V S
contemplationis intimae reuertuntur, vt intus Deum laudent,vbi
acceperunt, vnde et foris ad eius gloriatn operantur.
7. Sicut aquilae moris est semper oculum in radium solis in-
figere,nec deflecterc, nisi escae solius obtentu , ita et sanctia con-
templatione ad actualem vitam interdum reflectuntur, considérantes
, ilia summa sic esse vtilia, vt tarnen ista humilia sint paulu-
lum nostrae indigentiae necessaria.
8. In actiuae vitae genere humana intentio perseueranter in-
cedit :in contemplatione autem sese per interualla resumit , quia
diuturnitaÆe contemplandi lassatur.
9. Visio animalium in Ezechiele, quae ibant, et non reuerte-
bantur, pertinent ad vitae actiuae perseuerantiam : et herum ea ani-
malia, quae ibant, et reuertebantur, pertinent ad contemplatiuae
vitae mensuram : in qua dum quisque intenderit, sua reuerberatus
infirmitate reflectitur: atque herum renouata intentione, ad ea,
vnde descenderat, rursus erigitur. Quod fieri in actiua vita non
potest, de qua si quisque reflectat vel ad modicum ,statim vitio-
rum excipitur luxu.
10. Oculus dexter scandalizans , quem euelli Dominus praece-
pit, vita contemplatiua est. Duo oculi in facie actiua vita, et corn
templatiua in homine . Qui igitur per contemplationem docebit
errorem, me'lius est, si euellat contemplationis oculum, seruans
sibi vnum vitae actiuae obtutum, vt sit Vtilius illi per simplicem
actionem ire ad vitam, quam per contemplationis errorem mitti
in gehen nam.
i t . Saepe mens ad summa ab imis erigitur : et saepe a sum-
mis ad infima pondéré carnis reclinata reflectitur.
12. Multos Deus ex earnalibus sua gratia visitât, et ad con*
templationis fastigium eleuat » Multosque a contemplatione iusto iu-
dicio deserit, et lapsos in terrenis operibus derelinquit..
7. Greg, lib. 9. Moral. c. 16. LOAIS.
8. Greg, lib. Moral. 10. c .io . LOAIS.
9. Gregor, ibidem . LOAISA •
Ibid. Luxu . Ita goth. salm. , et alii
mss. Fluxu tolet. et edit. vet. LOAISA.
Ibid. Pertinent, ad etc• Ita Vezzo-
$ius,et alih, la vet. editione est perti■
n e t , vt ad visionem referatur. AREV.
10. In editione Grialii indicabatut
nota Loaisae , quae praetermissa fuit. In
prologo operis Iuliani Pomerii, De vitt
actiua , et contemplatiua , quod etiam
S. Prospero tribuitur , extat haec paritas
oculi dextri scandalizantis .AREV.
S ENT E NTI ARVM.
C A P V T XVI.
De contcmptoribus mundi.
3°3
t . E i a , quae seculi amatoribus chara sunt, sancti velut aduersa
I refugiunt : plusque aduersitatibus mundi gaudent,quam prosperi- I tatibus delectantur .
2. Alienos esse a Deo,quibus hoc seculum ad omne commo-
I dum prosperatur . Seruis autem Dei cuncta huius mundi contra-
I ria sunt : vt dum ista aduersa sentiunt, ad caeleste desiderium
I ardentius excitentur.
3. Magna apud Deum refulget gratia, qui huic mundo con-
I temptibilis. fuerit. Nam reuera necesse est,vt quern mundus odit,
diligatur a D e o ,
4. Sanctos viros in hoc seculo legimus peregrinos esse,etho-
spites •, vnde et reprehenditur Petrus , quod tabernaculum in monte
figere cogitauit, quia sanctis in hoc mundo tabernaculum non
est, quibus patria , et domus in caelo e st.
5. Sancti viri idea contemnere cupiunt mundum,et motum
mentis ad superna reuocare ,v t ibi se recoliigant, vnde defluxerint,
et inde se subtrahant, vbi dispersi sunt.
6. Iusti, qui rebus, honoribusque, ac vitae blandimentis re-
nunciant, proinde se ab omni terrena possessione mortificant, vt
Deo viuant; ideoque seculi huius blanditias calcant, vt validio-
res ad vitam illam de huius vitae mortificatione consurgant, Cuncta
quippe temporalia, quasi herbae virentes , arescunt, et trans-*
eunt: ideoque pro aeternis rebus, quae nunquam arescunt, recte
ista Dei seruus contemnit, quia in eis stabilitatem nonaspicit.
Cap, XVI. n. I. De tribus vocationum
gtneribus ab homine, a Deo , et e x necessitate
disserit Phanutius Antonii di-
scipulus apud Cassian. coll. 3. cap, 3. et
similiter de tribus abrenunçiationum mo-*
dis eadern collât, cap. 6, ac toto pene li->
bro . Ambrosius de fuga seculi pie omnes
&d mundi contemptuni adhortatur, LOAIS.
4* Paulas 11 .a d Hebraeos , Quia ps-
*egrini, et hospitcs sunt super terram ,
E t 1. Petri „ Obsecro vos tamquam ad->
uenas, et peregrinos. LOAISA ,
6, In hac sententia triplicem abre•.
nunciationem. complectitur I si dor us , de
qua Cassianus collat, 3, cap. 6, v t supra
r e tu li. LOAISA ,
lb . Quasi herbae « Allusum ad illud
Isaiae : Qranis caro foenum 5 et omnis
gloria eius, quasi flos agri, LOAISA ,
AdHebr.xï.13
Matth, 17.4,