
Hr
■ P
s i « 1
i i i n i
Malach.
tap. i3.
4Î2 L I B E R S E C V N D V S
sonae rectorum : vnde nouerint populi, sui fuisse meriti regimen
peruersi suscepisse pontificis. Quod autem is, qui post baptismum
aliquo mortali peccato corfeptus sit, ad sacerdotium non promo-
ueatur , lex ipsa testatur. Moyses enirn in lege praecepit sacerdo-
leuit. i. et ai. tibus, ne aliquod pecus vitiatum ad aram Dei offerant. Quod i-
psum postea offerentibus, et spernentibus sacerdotibus Israel per
6. Malachiam improperauit Deus dicens t Ad vos, o sacerdotes, qui
polluistis nomen meum , et dixistis : In quo polluimus te ? Offert is
super altare meum panem pollutum . Nonne si offeratis caecum,
et languidum , nonne malum est ? Vnde et in Numéris vitula ru-
fa , cuius cinis expiatio est populi, non aliter iubetur offerri ad
âltare Domini, nisi quae terrena opera non fecerit , iugumque
delicti non traxerit, nec vinculis peccatorum fuerit alligata.
15. Sed quid plura subiiciam ? Si enim is , qui iam in episco-
patu , vel presbyterio positus , morale aliquod peccatum admise-
lit , retrahitur ab officio, quanto magis ante ordinationem pecca-
tor inuentus non ordinetur ? Quapropter quia lex peccatores a sa-
Sapient. tf. 7. cerdotio remouet, consideret se vnusquisque, et sciens , quia po-
tentes potenter tormenta patientur, retrahat se ab hoc non tarn honore,
quam onere,et aliorum locum, qui digni sunt, non ambiat
occupare . Qui enim in erudiendis, atque instituendis ad virtu-
tem populis praeerit, necesse est, vt in omnibus sanctus s i t , et in
nullo reprehensibilis habeatur . Qui enim alium de peccatis arguit,
ipse a peccato debet esse alienus.
1 6. Nam cum qua fronte subiectos arguere poterit,quum flli
statim possit correptus ingerere : ante doce te,quae recta sunt ?
Quapropter qui negligit recta façere, desinat recta docere . Prius
quippe semetipsum corrigere debet, qui alios ad bene viuendum
admonere studet,ita vt in omnibus semetipsum formam viuendi
mitte, sed mortali, et correptum , quasi
deprehensum esse voluit. GRIAL .
Jb. Rigida haec Hieronymi sententia,
qaod mortali aliquo peccato post baptismum
corruptus , ad sacerdotium non
promoueatur , sic est intelligenda , vt ser-
mo sit de crimine, et peccato non qua-
licumque m orali, sed peccato grauissi-
roo , et enormi, quod creat non tantum
mortem spiritualem > sed etiam mortem
canonicäm . Nam inter irrêgularitates »
quae obstabant, nequis promouererur»
recensebatur exantlata poenitentia. Vide
Petauium lib. 2. De poenit. cap.xr. n.130
et lib. 6. cap. 6. n. 5. AREV.
15. Quapropter quia lex pecc. vsque
ad occupare , verba sunt Hieronymi ibidem
. GRIAL .
16. Nam cum qua fronte vsque ad
recta sunt} eiusdem stint. GRIAL •
D E O F F I C I I S . 423
praebeat, cunctôsque ad bonum opus doctrina , et opéré prouo-
c e t. Cui etiam scientia Scripturarum necessaria est, quia si episco-
pi tantum sancta sit vita , sibi soli potest prodesse sic viuens.
Porro si et doctrina, et sermone fuerit eruditus , potest ceteros
quosque instituere , et docere suos , et aduersarios repercutere ,
qui ni refutati fuerint, atque conuicti, facile queunt simplicium
corda peruertere .
17. Huius autem sermo debet esse purus , simplex , apertus,
plenus grauitate, et honestate, plenus suauitate, et gratia, tractans
de mysterio legis, de doctrina fidei,de virtute continentiae, de
disciplina iustitiae, vnumquemque admonens diuersa exhortatione
iuxta professionis, morumque qualitatem, scilicet vt praenoscat x
quid, cui,quando, vel quomodo proférât. Cuius prae ceteris spéciale
officium est , Scripturas legere, percurrere canones, exempla
sanctorum imitari, vigiliis , ieiuniis , orationibus incumbere , cum
fratribus pacem habere, nec quemquam in membris suis despice-
re , nullum damnare, nisi comprobatum , nullum excommunicare ,
nisi discussum . Quique ita humiiitatem pariter, et auctoritatem prae-
stabit, vt neque per nimiam humiiitatem suam subditorum vitia
conualescere faciat, neque per immoderatam auctoritatem seuerita-
tis potestatem exerceat: sed tanto cautius erga commissos a^at
quanto durius a Christo iudicari formidat.
18. Tenebit quoque illam supereminentem donis omnibus cha-
ritatem , sine qua omnis virtus nihil est : custos enim sanctitatis cha-
ritas,locus autem huius custodis hurailitas . Habebit etiam inter
haec omnia et castitatis eminentiam , ita vt mens , Christi corpus
confectura, ab omni inquinamento carnis sit munda,et libera. Inter
haec oportebit eum solicita dispensatione curam pauperum »e-
rere, esurientes pascere , vestire nudos , suscipere peregrinos, capti-
uos redimere , viduas, ac pupillos tueri, peruigilem in cunctisexhi-
bere curam , prouidentiam, et distributionem discretam .
19. In quo etiam hospitalitas ita erit praecipua, vt omnes cmn
Jb. Cui etiam scientia Script, vsque
,d peruertere, eiusd. ibid. GRIAL .
Excusi antiqui reuincere pro re-
fercutere. AREV.
. ' 7- Veteres editiones indaiari pro
iudicari. AREV.
18. In cunctis exhibere curam etc. Alii,
in cunctis habere curam , et jtrouidentiam
distributione discretam . AREV.
19. In quo etiam hospitalitas vsque
ad inhumanus» Hieronym, ibid. GR.