
53. Est plane : est vtique : est prorsus : est proculdubio : est
profecto. Confessio sanat : confessio iustificat: confessio peecafi
veniam donat, omnis spes in confessione consistit, in confessione
locus misericordiae est. Certissime igitur crede,nullo modo hae-
sites , nullo modo dubites , nullatenus de misericordia Dei despe-
r e s . Habeto spem in confessione: habeto fiduciam. Non desperes
remedium sanitatis: non desperes salutem, si ad meliora conuer-
taris. Qui enim veniam de peccato desperat , plus se de despera-
tione,quam de commisso scelere damnat.
54. Desperado auget peccatum : desperado peior est omni pee-
cato. Corrige igitur te, et indulgentiae habeto spem. Depone in-
iustitiam , et spera vitam : depone iniquitatem, et spera salutem. Nulla
tam grauis culpa est, quae non habeat veniam : quamuis enim
peccator sis, quamuis criminosus,quamuis sceleratus, quamuis in-
finitis criminibus nefandis oppressus, non denegatur tibi poeniten-
tiae locus: facile poenitentibus diuina dementia subuenit, per poe'
nitendam indulgentia datur, per poenitentiam delicta omnia absterguntur.
‘ . .
55. Heu miserum me! spem perdideram , fiduciam amtseram,
diffideram animo, fractus fuerat animus, in desperationein pene
conciderat animus. lam regressus sum ad spem, iam recepi fidu-
ciaiti, spem indulgentiae iam habeo, de pietate Dei spero , de bo-
nitate Dei non dubito , habitabo in spe , erexit me ad spem pietas
eius, dedit mihi spem vitae in poenitentia. Si Deus igitur respexe-
r it ,s i in auxilium mihi accesserit,si ad implendum , quod cupio,
adiuuerit, hoe facere deereui, hoe statui defixum, hoe in animo
meo est,euelli hoc ab animo meo non potest.
5 6. Deus tibi optata tribuat: Deus votis tuis faueat: Deus vo-
torum tuorum te compotem faciat: Deus voluntatem tuam in bo-
no perficiat: Deus vota tua confirmet: Deus votis tuis suffragetur!
r . Deus
S j. A 1• sed ad meliora pro si ad me-
lio ra. MARIANA.
lb. Confessionis fructus hoc loco a
Eignaeo indicatur . AREV.
54. Al- grandis pro grauis. MAR.
55. A l. in desperatione pro in despe-
rationem . MARIANA .
56. A l. dele pro dilue . E l plorata
pro ploratu . MARIANA .
lb. Alii , desiderii e s t , ergo age, a®!
lic e t , dum sors moratur , ora . E t posKJj
flendo commémora pro fletibus dilue.
in fine, lacrymarum y ploratu scelerad.1
lui soient. AREV.
Deus tibi, quod optas, concédât : Deus tibi ad vota tua accedere
faciat : omnia Deo fauente agas : ergo a g e ,dum licet,dum mors
moratur. Si igitur cordi est, si in voluntate est, si voti est, si ani-
iji est, si desiderii est, ora , pete, obsecra , ne taceas, erumpe in
vocem , clama fortiter, plange iniquitates tuas, mala scelerum tuorum
déplora , quae praue gessisti, fletibus dilue : quae illicite com-
misisti , lacrymis ablue : ploratu scelera dilui soient: mala, quae
gessisti,flendo commémora. Reatus tui dolorem plange, poenam
tuam flendo cognosce, lamenta poenitentiae te lauent, moeroris
tui vnda te irriget, compellat te plangere fluuius lacrymarum .
57. Heu mihi infelix anima! in tantis peccatis , in tanris cri-
minibus, in tam multis iniquitatibus , quid primum plorem? quid
primum plangam ? quid lugeam priusiquas lacrymas sumam ? non
sufficit memoria referre tantorum criminum gesca . Peccata quo-
que mea mihi sensum doloris tulerunt, hebetudine cordis coagu-
latae sunt lacrymae, obriguit animus , nullo moerore compungitur.
58. Anima mea in stuporem conuersa e s t , insensata facta est
anima mea. O lacrymae, vbi vos subduxistis ? vbi estis fontes lacrymarum
? vbi es moeroris vnda ? vbi estis lamenta? Redite , obse-
c ro , lacrymae , mouemini fontes lacrymarum , aspergite me fleti-
tibusjfluite super faciem meant, humectate maxillas meas, genas
meas irrigates date mihi planctum amarum , inter omnes enim ego
grauius corrui, inter omnes deterius cecidi . Omnium impiorum
poenas scelere meo vici: tartarea tormenta vix ma!is meis sufficiunt.
59. Non est peccatum super peccatum meum,non est iniqui-
tas super iniquitatem meam : nequiorem me cunctis peccatoribus
penso. Comparatione mea nullus iniquus est : iuste poenas debi-
tae infelicitatis exoluo : iuste tantis suppliciis conteror , ex meo
peccato mala mihi omnia aduenerunt. Deus iuste me affligitriu-
sto iudicio rependitur factis meis congrua vicissitudo : minus tarnen
retribuitur mihi, quam ipse deliqui : peccatorum meorum minor
vicissitudo rependitur :plagae meae culpa mea durior inueni-
57. A l. metu pro moerore . MAR»
59. Leuior est peccato meo poena etc.
Multae sententiae ex Isidori Synonymis
adoptatae videntur ab Vrbano VIII. in
oratione ab ipso édita in fine Breuiarii
Romani, et ad Confessionem S> Petri in
îim.VI.
templo Vaticano in tabella descripta : Si
pensamus malum, quod fecimus, minus
est y quod patimur, mains e s t , quod me-
rernur. Grauius eit , quod commisimus,
leuius e s t , quod toleramus etc. AREV.