
i20 LIBER P R I M V S
cat. Per id , quod dicit: Ecce Dominus; vel quod magnitudinem
diuinitatis eius nullus possit sensus attingere etiam nec angelicus:
quamuis vsque ad parilitatem angelicam humana post resurrectio-
nem natura proficiat,et ad contemplandum Deum indefessa con-
surgat: videre tarnen eius essentiam pkne non valet , quam nec
ipsa perfectio angelica in totum attingit scire, secundum Aposto*
Philipp. 4. 7. lum, qui ait : Pax D e i, quae exuperat emnem sensam, vt sub-
audias etiam angelorum . Sola enim Trinitas sibi ititegre nota est,
et humanitas a Christo suscepta, quae tertia est in Triuitate persona.
2. Intelligibiliter quodam miro modo Dei essentia sciri potest,
dum esse creditin'. Opus vero eius , quod vtique aequari ei
non potest, atque iudicia a nullo penitus sciuntur . Dei secreta
indicia non posse sensu penetrari vel angelico , vel humano ( constat).
Et ideo quia occulta, sed iusta sunt, tantundem venerari
ea opus e s t ,e t timere , non discutere , aut inquirere, secundum
I. Cor. 2. 16. Apostolum , qui ait : Quit enim cognouit sensum Domini, aut quit
consiliarius eius ju lt ?
C A P V T IV .
Quod ex creaturae pulchritudine agnoscatur creator .
I. S a ep e ad incorpoream creatoris magnitudinem creaturarum
corporea magnitudo componitur , vt magna considerentur ex partus
, et ex visibilibus inuisibilia aestimentur, atque ex pulchritudine
Deus . Notat Vezzosius, non did diui-
nitatem , sed magnitudinem diuinitatis ,
vt locum accipiamus , non de visione
simplici , sedde comprehensiua , vt theo-
logi dicunt, qua res tota, quanta e s t ,
comprehenditur . Quae Dei comprehen-
sk> in creaturam non cadit . Quo autem
sensu humanitas a Christo suscepta di-
catur tertia in Trinitate persona, Gria-
lius abunde explicuit in not. ad Exod.
cap. 42. num. 3. videlicet quod Verbum
sit vna ex tribus personis Trinitatis •
AREVALVS.
2. Greg, lib . Moral. 5. cap. 20. et
lib. Moral. 27. cap. 2. LOAISA.
lb . Opus . E x Greg. lib. 2. Dialog,
cap. 15. LOAISA.
lb. Et ideo . Gregor, lib.52. Moral.
cap. 5. vnde locus Isidori desumptus,
Superna , inquit, sententia, etsi non est
cognita, non tarnen credatur iniusta ,
sed eo saltern iustum credatur omne,
quod patitur , quo nimirum constat,
quod, Deo auctore, patitur . LOAISA .
Cap. IV. n. r. E x Gregor-. lib. Mo-
ral. 26. cap. 8. LOAISA .
lb . Ab hoc capite 'Taio diuersum or-
dinem sententiarum seruat, et de hac
agit cap. 9. Pro creaturarum . . . componitur
alii creaturae . . . comparatur. AR.
S £ N T E N T I A R V M. 121
ne factorum effector operum agnoscatur; non tamen parilitate con-
simili, sed ex quadam subdita, et creata specie b o n i.
2. Sicut ars in artificer« retorquèt laudem , ita rerum creator
per creaturam suam laudatur -, et quanto sit excellentior, ex ipsa
operis conditione monstratur. Ex pulchritudine circumscriptae creaturae
pulchritudinem suarn , quae circumscribi nequit, facit Deus
intelligi : vt ipsis vestigiis reuertatur homo ad Deum, quibus auer-
sus est; vt, qui per amorem pulchritudinis creaturae a creatoris
forma se abstulit, rursum per creaturae decorem ad creatoris reuertatur
pulchritudinem .
3. -Quibusdam gradibus intelligence per creaturam progredi*
tur homo ad intelligendum Deum creatorem, id est, ab insensibt-
libus surgens ad sensibilia ; a sensibilibus surgens ad rationabilia;
a rationabilibus surgens ad creatorem. Intelligibilia per se collau-
dant Deum ; irrationabilia, et insensibilia non per se,sed per nos ;
dum ea considérantes, Deum laudamus. Sed ideo dicuntur laudare
ipsa, quia eadem laudem eorum parturit causa.
4. Dixerunt antiqui,quod nihil tarn hebes sit,quod non sen-
sum habeat in Deum. Hinc est illud, quod ex silice duro scintilvtique
la excutitur. Et si ignis in saxo ibi sentitur sensus,vbi
se vita non sentît.
2. Similis est sententia in August,
lib. 2. de libero arbit. cap. 7. LOAISA .
lb . Al. Sicut opus, et ars . . . . v t
quia per amorem. AREV.
3. E x August, psal. 148. Ipsa quidem
per se ( loquitur de irrationabilibus ) voce
sua , et corde suo non laudant Deum,
sed ab intelligentibus considerantur , per
ipsa laudatur Deus . LOAISA .
lb . Al. quia êandem laudem . AR.
4. Antiquos philosophos v o cat9 qui de
Dei natura varie scripserunt, et sense-
runt \ v t Cicero in libris de natura Deo-
rum docuit, et inter a lia , esse Deum a-
tiimum per omnes mundi partes vndique
diffusum , et per omnem naturam com-*
meantem , a quo cuncta , quae nascuntur ,
animalia vitam , et spiritum capiant %
quam sententiam Virgilius mire expressit.
Principio caelum , ac terras , campos-
que liquentes ,
Lucentemque globum Lunae, Titania-
que astra
Spiritus intus alit, totamque infusa per
artus
Mens agitat molem , et magno se cor«-'
pore miscet .
Vide Saluianum lib. 1. de Prouidentia*
LOAISA.
!»