
4. His,qu i in voluntate secularium desideriorum persistunt,
bene per testimonium Prophetae dicitur: Factus est Ephraim panis
subcinertcius, qui non reuersatur \ id est, ita obruuntur caecitate se-
cularis amoris, vt nunquam resipiscant ad Deum amorem retorque-
re mentis.
5. Multis mortuus est mundus, ipsi tamen vicissim mundo
mortui non sunt. Bona enim seculi diligunt, et tamen ipsa, quae
diligunt 5 minime consequuntur : in vtroque vacui, quia et futura
perdunt, et praesentia non acquirunt.
6. Egestas est electorum , quod peregrinantur a bonis sempi-
ternis,etin hoc exilio diutius remorantur. Egestas est reprobo-
borum, quod abundant diuitiisa et virtutibus vacuantur, seque esse
inopes nesciunt. Quod probatur per Apocalypsim Ioannis, qui
contra huius mundi amatores sic ait : Diets, quod diues sum, et
locuples , et nullius egeo-.et nescis, quia tu es miser, et miserabilis,
et pauper , et eaecus, et nudus .
7. Gloriae temporalis sequaces , etsi nitidi sunt foris fulgore
potentiae, interius tamen vacui sunt elatione superbiae : sicuti calami
exterius quidem nitent, sed interius vacuantur .
8. Ob hoc reprobi exterius, vt calami, nitidi: interius vacui.
Electi vero exterius, quasi arborum cortices, foedi, interius vero
solidi.
9. Qui pretioso cultu incedunt, audiant Prophetam , quemad-
modum detestatur eorum corporalia ornamenta : et quos successus
habeat cultus compositus, et ornatus : hoc est, pro suaui odore foe-
torem : et pro zona funiculum , et cetera .
10. Legant Prophetam diuites, quorum spes opulentia est,et
4. Greg. lib. Moral. 11. c. 7. LOAIS.
lb . Qui non reuersatur . In Vulgata ,
qui non reseruatur. AREV.
5. Idem lib. 5. Moral, c. 2. LOAIS.
6. E x eod. lib. Moral. 34. cap. 2.
in illud lob. , Facies eorum praecedet
egestas cap. 41. LOAIS A .
lb . A lii codd. abundant diuites : male,
et praeter sententiam Isidori .D .e t iam
Gregorius , vnde haec transcripta sunt
lib. 34. Moral. cap. 2. ita habe t: Vnde
et egestas eorum proprie dicitur: quia
dum replentur vitii*, virtutura diuitiis
vacuantur. LOAISA .
lb . In nota Loaisae apud Grialium
erat praecodet pro praecedet. Mox erat
abundant diuitiis, vt in textu. AREV.
7. Tota haec sententia cum sequenti
ex Gregor, ex lib. Moral. 33. cap.4. vbi
calamum, v e l arundincm nitorem gloriae
temporalis significarc demonstrat. LOAIS.
9. A l i i , cultus secularis compositus.
AREV.
1®. Alii , quanto enim quisque poten-
tia maior e s t , tanto magis liber est ad
pec can dum . AREV.
audiant eum dicentem : Vae qui opulenti estis . Quanto enim quis- Amosd. 1.
que potentia minor est , tanto magis liber a peccato e s t. Nam
patrimonium grande tentatio e st.
1 1 . Plus venerantur homines in hoc seculo pro temporali potentia
, quam pro reuerentia sanctitatis. Suspiciunt enim, quod
magis sunt diuites, et quod homines sunt, omnino despiciunt.
12. Sunt quidam iusti, qui sine laesione cuiusquam suis rebus
vtuntur . Item sunt quidam diuites humiles, quos non inflat
superbia rerum : veluti plerique fuerunt sancti veteris testamenti,
qui et affluebant diuitiis, et tamen humilitate pollebant. At contra
quosdam superbos diuites rerum copia facit elatos, quorum non
sunt opes in vitio , sed voluntas. Nam crimen in rebus nonest,
sed in vsu agentis .
13. Est et elatio pauperum, quos nec diuitiae eleuant, et voluntas
sola in eis superba est . His etsi opes desunt, propter mentis
tamen tumorem plusquam superbi diuites condemnantur.
14. Securus vult esse diues, pauper esse non vult. Sed quo-
modo erit diues quietus, quem suis stimulis res ipsae , ne carean-
tur, semper faciunt inquietum? Et ideo eligit cupiditas , inquietum
esse, et timidum diuitem , quam securum pauco sumptu contentum
esse , et pauperem .
15. Bonis bene vtuntur, qui diuitiis sibi concessis in rebus
salutaribus perfruuntur. Bonis male vtuntur, qui aut iustepro temporali
lucro iudicant, aut aliquid boni pro vanae gloriae appetitu
faciunt. Malis male vtuntur, qui noxias cogitationes operibus pra-
uis perficiunt. Bene malis vtuntur, qui luxuriam carnis coniugali
honestate praestringunt . Sed sicut malo bene vti bonum est, sic
bono bene vti melius e s t . Et sicut bono male vti malum est, sic
malo male vti pessimum est.
11. Et quod homines sunt . Sensus lb . Greg, ibidem, Non est census In
videtur exigere, quod boni su nt: v e l , et crimine , sed affectus. LOAISA •
quod sancti su n t. AREV. 13- Gregor, ibid. LOAISA.
12. Greg. lib. Moral. 10. c .28. LOAIS.