
i S i r
l i i i l ü l li H
iUiil ii wüBr i i• l i m i
i l
n i
Ratio,
Homo-»
I. Petri 4.. 18
lob. 31. 14.
4 ? o L I B E R P R I M V S
tur, leuior est peccato meo poena dainnationis meae : grauius est >
quod admisi,leuiusest »quod tolero. Grauior est culpa jquam feci
: minor vîndicta, quam perfero. Penso malum, quod gessi»non
est tantum» quod patîor .
60. Leuior est plaga mea pondéré peccatorum meorum » aliud
est prorsus, aliud , quod amplius me affligit,quod me magis contristât
» quod me magis perturbât, quod me magis terrificat : cui simile
malum nullum est, cui incomparabîlisomnispoena e s t, quod
omnibus suppliciis antefertur, quod antecedit cuncta tormenta, quod
exuperat omnia mala.
6 1 . Heu animal quid est, quod tnultum metuis? quid est»
quod te magis corripit ? quid e st, quod ad moestitiam te amplius
impellit ? quid amplius formidas? quid amplius pauescis 1 quid amplius
metuis%
• 62* Metuo diem iudiciî, metuo dietn tenebrarum, diem ne-
bulosum , diem. amarum, diem durum : perpendo quidem malum ,
quod toléra. Sed amplius» quod restât formido, lugeo , quae in
bac vita iam patîor:sed post hanc ne grauiora patiar, pertimesco.
Sententiam licet iam tolerem in poena, tormenta tarnen gehennae
formido ex culpa. Iam praesens poena me laniat,sed futura magis
conturbat. Grauia sunt »quae sustineo : grauiora , quae in per-
petuum pertimesco, de praesentibus quidem poenis doleo,sed de
futuris amplius ingemisco.
63. Succurre mihi » Deus meus, anteqitam morîar: antequam
mors me praeueniat : antequam me tartara rapiant : antequam me
flamma comburat : antequam me tenebrae ïnuoluant . Subueni
prius,quam ad tormenta properem, priusquam gehennae ignibus
deuorer, priusquam sine termina cruder , reus enim timoré iudi-
cii tui terreor, pauore peccati iram tuam formido » îmmanitate sceleris
examen tuum trepidus conscientia metuo.
64. Si enim iustus vix saluabitur, ego impius vbi era ? quiet
6 r . At. malilm pro multcm. MAR.
62. Ai.. post hanc vitam , ne » future
poena magis. MARIANA .
63. Succurre mihi etc. vsque ad fi-
Detn rmm. 74. peceatorum meorum vincula
. Haecest Oratio, vel confcssioB.lsi-
dori > a Constantino Caietano edit! , tamquam
opus aliquot! Isidori, a ceteris dl-
uersutn » vt d'ixi in Isidorianis cap. 81.
n .3 3 . , quamuis Caietano hand ignota
fuerint Isidori Synonyma » vt initio, hil-
ius operis annotaui . AREV.
64. A l. omnis memoria eins pro o-
mni memoria . MARIANA .
S Y N O N Y M O R V M . 4 9 r
faciam, dum venerit tremendi formido iudicii Squum examen iu-
dicii venerit, quid respondebo? quid ero clicturus, quum ante tribunal
Christi fuero praesentatus » vae diem ilium , quando pecca-
ui : vae diem ilium, quando transgressus sum : vae diem ilium,
quando malum expertus sum. Vtinam non illuxisset mihi : vtinam
non ftiisset ortus super me : vtinam super me non apparuisset.
O dies detestanda, o dies abominanda, o dies penitus nec dicen-
d a , quae me in hoc seculum protulit, quae mihi claustra partus
aperuit, quae ortus mei ostia reserauit, dies ilia a luce in tenebras
permutetur , profunda illam caligo confundat, aeterna illam cae-
citas obruat, amittat temporis statum. Omni memoria extingua*
tu r , nullis digna seculis memoretur.
Melius mihi fuerat non esse ortum : melius non fuisse ge-
nitum . melius non fuisse in hoc seculo procreatum , quam aeternos
peipeti cruciatus. Flete m e ,ca elum ,et terra, lugete me , omnes
creaturae, plorate me »omnia elementa, ingemiscite super me , vni-
qersum genus, et quo potestis vitae sensu, super me lamentum
effundite: peccaui enim crudeliter, lapsus sum fortiter , cecidi gra-
uiter,corrui miserabiliter, milium inuenitur peccatum , cuius sor-
dibus non sim coinquinatus. Nullus est morbus vitiorum , a quo
non contraxerim contagium , nulla sordium sentina extitit, quae in
me miserum non confluxerit.
66. Probrosus, sceleratus, flagitiis cunctls obrutus , innumera-
biliter frequentaui impudicitiam foeditatis. Vt bene viuerem, vitro
promisi : quod pollicitus sum, nunquam seruaui. Semper ad peccatum
meum redii : semper delicta mea iteraui, prioribus sceleribus
semper détériora cohiunxi : nunquam in melius mores mutaui: nunquam
a malis factis recessi: plurimos etiam maculaui me perdens,
plurimos prauis moribus ad iniquitatem conuerti: scelere meo mul-
tae animae perierunt : exemplis vitae meae multi subuersi sunt.
Ego multis causa mali extiti, per me multorum propositum ma-
culatum e s t :per me nomen sanctitatis laceratum est»
lb- Caietanus, tremendi horn iu d ic ii.
A REV.
. fi5- Textus apud Caietanum alicubi
djscrepat, vt hoc loco post perpeti cru-
eiatus addit , Optabam a peccati nexu
resolui , cupiebam a consuetudine mala
rctrahi, desiderabam a v itio recedere :
sed difficile est ptccandi consuetudincm
vincerc etc. Sic fere alia petita ex nu-
meris 44. et 4 ;. vsque ad consuetude con-
stringit. Flete me.caefum^et terra etc. AR.
66. Forte,impudicitiae foeditatem.AK.
Q q q 2