
2 j 8 l i b e r s e c v n d v s
c A P V T XXIX.
I; j! i j
, . D
De sermone.
__' utn quaedam parua vitiorum verba non euitamus j in ma.
gnum linguae prolabimur crimen: et dum facta quaedam non gra*
nia libere,ac sine metu committimus, ad potiora scelera,et hor-
renda peccandi consuetudine labimur.
2. Sicut plerumque multiloquorum stultitia reprehenditur, ita
rursus nimis tacentium vitia denotantur . Illi enim satis laxando
linguam, in leuitatis vitio defluunt : isti nimis reticendo , ab vtili-
tate torpescunt.
3. Imperiti, sicut loqui nesciunt, ita tacere non possunt. Men.
te enim ineruditi, ore loquaces, verbis perstrepunt , sensu nihil
dicunt.
4. Sicut falsitatis crimina a proficientibus pertimescuntur, ita
otiosa verba a perfectis viris vitantur. Nam sicut ait quidam :Sic-
Matth. 12.36. ut pro otioso verbo ratio ponitur, ita pro sermone iniusto poena
exoluitur :
i.Cor. 15.33. 5- Vani sermones in ore christiani esse non debent. Nam
sicut malos mores bona colloquia corrigunt, ita praua bonös mo res
corrumpunt.
P5.40,6, 6. Custodia ori ponitur, dum quisque non se iustum,sed,
quod magis verum est, peccatorem fatetur.
7. Manum super os ponit, qui bonis operibus linguae exces-
sus operit. Manum super os ponit, qui malae locutionis culpas
bonae actionis velamine teg it.
8. Loquens, quae ad Deum pertinent, nec faciens, etsi inu-
tilis sibi est, audientibus tarnen prodest .
9. Qui de sapientia se laudari affectant, loquentem prophetam
Cap. XXIX. n. i . E x Gregor, q.part.
turae Pastor, admonit. 15. LOAISA .
2. Gregor, ibidem . LOAISA .
4. Gregor, lib. Moral. 32. cap. 2.
LOAISA .
6. E x Gregor, part. 3. ettrae Pastor,
admonit. 15. LOAISA.
7. A lii, linguae excessum corrigit. AR.
8. Post prodest alii addunt, Multi
sunt v a n i, qui in verbo doctrinae non
humiles t sed arrogantes existant : quique
ipsa recta , quae praedicant, non studio
corrections > sed vitio eiationis aucun-
e iant. AREY.
a
S E N T E N T I A R V M . 229
attendant: Vae qui sapientes estis in oculis vcstris, et coram vo- Isai, j. 21.
bismetipsis prudentes.
xo. Recte ex sententia dicit,qui veratn sapientiam gustu in-
terni saporis sentit. A sentiendo enim sententia dicitur . Ac per
hoc arrogantes, qui sine humilitate dicunt, de sola scientia dicunt,
non de sententia.
1 1 . Ule e n im s a p i t , q u i r e c t e , e t s e c u n d u m D e u m s a p i t .
.12. In suam dicunt contumeliam doctores, si dum sint ab eis
dicta sapienter, nimium tarnen eloquenter. Horret enim sapientia
spumeum verborum ambitum , ac fucum mundialis eloquendae in-
-flatis sermonibus perornatum .
13. Quidam curiosi delectantur audirequoslibetsapientes, non
vt veritatem ab eis quaerant, sed vt facundiam sermonis eorum
agnoscant,more poetarum, qui magis compositionem verborum,
quam sententiam veritatis sequuntur .
14. Quadrimoda est dicendi ratio, quia praeuidendum est,
quid, cu i, quando , vel qualiter aliquid proferatur.
i j . Item quadrimoda est dicendi ratio, quum aut bene sentiendo,
quid bene profertur : aut nihil sentiendo , nihil dicitur : aut
parum sentiendo loquacitas sola ostentatur: aut optime sentiendo,
non eleganter profertur , quod intelligitur .
1 6. Item quadripertita est loquendi ratio , qua vel bonum be-
10. Alludit ad Mud Sapient. 7. Mihi
autem dedit Deus dicere ex sententia .
Quem locum Gregor. interpretatur lib,
Moral. 23. cap. 10. Vnde bene quidam
sapiens dixit ; Mihi autem det Deus haec
dicere ex sententia : sententia quippe ex
sensu vocata-est. Et recta, quae intei-
ligit > non ex sola scientia, sed ex sententia
dicere appétit , qui nequaquam
tantummodo sciendo dicere , sed sentiendo
desiderat experiri, quod dicit. LOAIS.
12. A lii, ac fuco , quod melius for-
tasse e s t. AREV.
13. Post sequuntur alii rass. addunt,
Qui bonum sine charitate d ic it , tamquam
ues , aut cymbalum sonum facit aliis : ipse
tarnen sibi manet insensibilis . AREV.
14. Ita est apud Gregor, lib. 24. Mo-
*ul. cap. 13. Verum Hieronymus omnem
wquendi ration cm his ter minis cir cumscripsit
capit. 4. ad Ephesios : Quoties
vero , inquit, loquimur aut non in tempore
9 aut importuno loco , aut non r t con-
uenit audientibus 9 toties sermo malus
procedit de ore nostro ad destructio-
nem eorum , qui audierunt: quae senten-
tia habetur 22. q.$. cap. Quoties . LOAIS.
15. In omnibus excusis er at sentien-
di 9 sed non bene . Ham locus est apud
Gregor, lib. Moral. 8. cap. 22. Vis quippe
summa loquentium quadrifaria quali-
tate distinguitur . Nam sunt nonnulli,
quos sentiendi simul, ac dicendi amplitude
dilatat: et sunt nonnulli 9 quos sentiendi
simul, et dicendi inopia angustat.
Sunt nonnulli, qui eflicaciam dicendi
habent, sed acumen sentiendi non ha-
bent . Et sunt nonnulli , qui acumine
sentiendi subnixi sunt, sed ex inopia lo-
quutionis obmutescunt. LOAISA.
l i l i
■