
a requie : tantoque sarcinis peccatorum grauatur, quanto a bonis
operibus existit alienus.
3. Quanto quisque amplius secularis honoris dignirate subli-
matur,tanto grauius curarum ponderibus aggrauatur: eisque ma-
gis mente, et cogitatione subiicitui-, quibus sublimitatis gradu prae-
ponitur . Nam, vt quidarn Patrum ait: Omnc, quod supereminet,
plus maeroribus afficitur, quam honoribus gaudet .
4. Quanto quisque curis mundi maioribus occupatur , tanto
facilius vitiis premitur. Si enim vix valet peccata animus deuitare
quietus, quanto minus occupatione seculari deuinctus?
y. Non statim vtile est omne potestatis insigne, sed tunc vere
est vtile , si bene geratur . Tunc autem bene geritur, quando sub-
iectis prodest, quibus terreno honore praefertur . Potestas bona
est, quae a Deo donante est, vt malum timore coerceat, non vt
temere malum committat. Nihil autem peius,quam per potesta-
tem peccandi libcrtatem habere : nihilque infelicius male agendi
facultate .
6. Qui intra seculum bene temporaliter imperat, sine fine in
perpetuum regnat: et de gloria seculi huius ad aeternam transmeat
gloriam . Qui vero praue regnum exercent, post vestem fulgen-
tem,et lumina lapillorum , nudi, et miseri ad inferna torquendi
descendunt.
7. Reges a recte agendo vocatisunt, ideoque recte faciendo
inuenietur . Rem explicit IsSdorus in Syn-
onymis versus finem lib. 2. sub titulis
De praohttis, ac subditis, et Qualitcr se
quisque habere debeat in honoribus. In
tantoque . . . quanto est hellenismus 9po-
sitiuus pro comparatiuo, AREV.
3. Est apud Gregor, lib. 33. Moral,
■ cap. 19. et affertur D. 13. cap. Nerui.
E t ibi non est supereminet, sed , omae ,
quod hie eminet. LOAISA .
lb . Quanto quisque etc. Vide Etymolog.
lib. 9. cap. 3. Versus cuiusdam poe-
tae laudatur , Tu si animo regeris, 'fm e s ,
si corpore, seruus . AREV.
4. Ms. Goldasti, tanto infelicioribus
vitiis premitur , quo nihil elegantius , nihil
venustius dicit Goldastus\ infe lix a-
gendi notione , quod infelicem reddat •
AREVALVS.
5. Alii 5 quando a Deo donante est\
vel quae a Deo data e s t . Goldastus re-
ctius putat cum suo ms. non v t timore
malum committat . Nihil peius, quam
per potestatem , peccandi libertatem habere
. Gorrigit locum Augustini apud
Prosperum in Sententiis, nihil est infelicius
felicitate peccandi pro felicitate
peccantium . AREV.
6. Qui intra seculum etc. Vide Isaiam
cap. 60. v. 3. et Apocalypsin c. 21. v.24.
Sententiam eandem illustrat S. Bernar-
dus epist. 206. ad Reginam Hierosoly-
morum . In nonnullis editis erat lapil-
lorumque nitorem . Goldastus praefert
nostram lectionem cum suo ms. , et
concilio parisiensi lib. 2. cap. 1. 9 et
aquisgranensi sub Ludouico Pio . AR*
7. Uinc illud Petri 1, cap. 2, et Ip*
regis nomen tenetur, peccando amittitur . Nam et viros sanctos
proinde reges vocari in sacris eloquiis inuenimus, eo quod recte
agant, sensusque proprios bene regant, et motus resistentes sibi
rationabili discretione componant. Recte enim illi reges vocantur,
qui tara semetipsos, quam subiectos bene regendo modificare no-
uerunt .
8. Quidam ipsum nomen regiminis ad immanitatem transuer-
tunt crudelitatis : dumque ad culmen potestatis venerint, in apo-
stasiam confestim labuntur, tantoque se tumore cordis extollunt,
vt cunctos subditos in sui comparatione despiciant, eosque, quibus
praeesse contigit, non agnoscant. Quibus congrue per Ecclesiastem
dicitur : Dueem te constituerunt^noll extolli,sed esto illts , Eeclî, c-32*
quasi vnus ex ipsis. v" *•’
9. Dum mundi reges sublimiores se ceteris sentiunt, mortales
tarnen se esse agnoscant : nec regni gloriam, qua in seculo subli-
mantur, aspiciant,sed opus, quod secum ad inferos déportent, incae.
19. Euge bone serue , quia in mo-
dico fuisti fidelis , eris potestatem habens
super decern ciuitates : parabolas etiam ,
quae sunt de regibus, de iustis fere ho-
minibus interpretatur Greg. lib. Moral. 11.
cap. 9. exponens illud lob. 1 1 . Baltheum
regum dissoluit} Qui membrorum suo-
rum motus bene regere sciunt, non immérité
reges vocantur . LOAISA .
Ib. Recte enim . Hoc Augustin, in
psalm. 75. pie explicat in illud, terribi-
ii apud reges terrae. Esto rex terrae 9
inquit, et erit tibi terribilis Deus. Quo-
modo, inquies , ero rex terrae ? Rege
terram , et eris rex terrae . Noli ergo
àuiditate imperândi ponere tibi anteocu-
los prouincias latissimas 9 qua tua régna
diffundas : terram 9 quam portas 9 rege •
Audi Apostolum regentem terram . Non
sic pugillor, quasi aerem verberans 9 sed
castigo corpus me um, et in serttitutem re-
W k * LOAISA .
Ib. A recte agendo . Hoc etymon
stoicum, et a philosophia petitum dicit
Goldastus 9 nojti a grammatica : ac multos
congerit scriptores, qui illud adopta-
funt ; Scçtentiam illustrant Saluianus
lib. 4; de gubernat. Dei , S. Bernardus
in Sentent. , Nicolaus papa ad Michae-
lem imperatoren) , et alii . Concilium
parisiense lib. 1. cap. 2. exhibet nouerunt
pacificare pro modificare nouerunt. Goldastus
melius putat modificare , quod pro
moderari, et regere posuit Cicero . AR.
8. Posset legi per Ecclesiasticum :
nara in hoc libro sunt laudata verba.
Sed nihil mirandum , si vnus pro alio libro
ab Isidoro nominetur , praesertitn
quum Ecclesiasticus, et Ecclesiastes passim
ab aliis quoque confundantur, quod
vnus eorurn auctor Salomon ä multis
credatur. Ceterum Patres concilii mo-
guntini sub Arnulpho , qui Isidorum prae
raanibus habebant 9cap.2. Ecclesiasticum ,
non Ecclesiasten appellant. AREV. .
9. Quod secum etc. Goldastus locum
hunc manifesto corruptum asserit, atque
inanem operam consumit9 vt eum ad
sanitatem reuocet . Non enim ipse me-
liorem lectionem profert9 scilicet quod
secum adfertant , deportare intendant.
Pro si ergo carebunt huius temporis gloria
alii habent // ergo amissuri sunt hu*
ius temporis gloriam . AREVALVS .
y v 2