
104 L I B E R S E C V N D VS
distant multi , et impleatur visio, et cognoscant omnia hate . Nam
quod et Moysi facies velamine tegebatur , dum descenderet de
monte cum tabulis, id significabat, quia prae caecitatis caligine in-
daicus populus legem ipsam non posset agnoscere , dum enim le-
gitur Moysesj velamen est positum super cor eorum .
C A P V T XXII.
Quod iudaei, nisi credant in Christum >
non intelligent Scripturas,
i.^ j^ J eq u e enim possunt legem , et prophetas intelligere , nisi
Habacuc.a.4. ante in Christum crediderint : loquente Isaia -.Si non credideritis,
non intelligetis, iustus enim ex fide me a viuet, ait Dominus per
prophetam . Vnde et Abraham pater gentium factus est, quia cre-
Genes. 1 5 .6 . didst Deo , et reputatum est ei ad iustitiam . Isti autem quamuis
legem, et prophetas teneant, tarnen non est indulgendum eis,Ie»
Ier. is. t. remia testante : Et dixit Dominus ad me. Si steterit Mayses, et
Samuel coram me, non est anima me a ad populum istum , eiice il-
los a facie mea, et egrediantur.
2. Per Moysem quippe lex , per Samuelem prophetae intelli-
guntur. Quos quamuis iudaei habeant, propter erroris tarnen im»
pietatem proiecti sun t. Opera enim eorum, et iustitia sine fide
lsai.c.;7.v.J2. Christi nihil eis prodest, testante Domino per Ieremiam : Quia
met oblitus es, ecce ego annunciabo iustitiam tuam , et opera tua
non prodermt tibi.
C A P V T X X I I I .
Quod duo testamenta a Deo sunt tradita.
1. Sed quoniam duo testamenta, nouum scilicet ab omnipotente Deo sunt tradita, Salomon inCanticis c7a n, tiecto rvuemtus
deck'
Cap. XXII. n. 1. A I. Christo pro in 2. A l. non proderunt mihi. MAR'
Christum. E t si non credideritis rnihi, Cap. XXIII. n. 1. A l. dilecce Ini pr)
non intelligetis. MARIANA. frater nieus. MARIANA.
C Ô N T R A I V D A E O S . toy
declarat : In ianuis nostris omnia poma noua , et vetera, frater c. 7. v. rj.
meus,seruaui tibi. Dequibuset Dominus ineuangelio dixit: Simi- Matth. 13.51.
le est regnum eaelorum patrifamilias , qui profert de thesauro suo.
noua,et vetera. Et alio Scripturae loco ita repromittit Deus : Da- De11ter.xt.t4.
bo, inquit, vobis pluuiam temporaneam, et Terotinam , vetus scilicet
testamentum, et nouum, et vtroque imbre vos irrigabo. Imber enim
doctrina accipitur testamentorum, vnde est illud : Expectetur, si cut
pluuia, sermo meus, et effundet super terram imbrem .
C A P V T X X I V .
Quod peccatorum remissio futura erat per baptismum .
i . \ ^ u o d per baptismum erat purgatio peccatorum futura, non
^ “■ 'per circumcisionem , quae baptismi fuerat forma, Scriptu-
rarum voces idipsum aperte declarant. Isaias enim futurum baptismi
mysterium sic praecinebat futuris credentibus, dicens : Haurie- c. 12. v. 3.
tis aquam cum gaudio de fontibus Saluatoris . Quibus verbis etiam
ipsum Saluatorem ostendit propheta, de cuius fontibus aquas pu-
rificationis praedicat hauriendas , id est, de fontibus Iesu . Hoc enim
nomine hebraeorum lingua Saluator exprimitur.
2. Vnde et ipse clamabat : Siquis si tit, veniat ad me , et bi- Io. 7.37.
bat. Ad quod baptismi sacramentum idem Isaias iudaeos , et gen»
tes ita prouocat, dicens : Omnes sitientes venite ad aquas. Has c . . v z
aquas, et hune fontem et per Ioelem praenunciabat Spiritus san-
ctus, dicens: Distillabunt montes dulce dine m , et colles fluent lacte, c. 3. v,
et per omnes riuos Iuda ibunt aquae , et fions de demo Domini egre-
dietur , et irrigabit orbem terrarum , id est, vniuersitatem omnium
gentium .
3. De hoc fonte et Zacharias , In die, inquit, ilia erit fans pa- Ci I2. V<1
tens domui Dauid, et habitantibus lerusalem in ablutionem peccatorum
, et menstruatae. Die, quaeso , quis est iste fons patens, nisi
in quo omnes renascimur , per quern peccatorum purificantur de-
licta , et sordes menstruatae, hoc est, immundae animae salutari
lauacro abluuntur ? De cuius aquis et alibi idem propheta testatur :
, Cap. XXIV. n. 2. A l. lac , et mel pro 3. A l. orientale v a d i t .e t . MA-
lacte . Et fluent pro ibunt . MARIANA. RIANA.
tom.VI. O