
einem, et similitudinem nostrum , per pluralitatem personarum patens
significatio Trinitatis e st. Vbi tarnen, vt vnitatem deitati*
ostenderet, confestim admonet, dicens : Fecit Deus hominem ad ima-
ginem, et similitudinem suam . Et quum dicit idem Deus : Ecce
Adam factus e s t , quasi vnus ex nobis, ipsa pluralitas personarum
Trinitatis demonstrat mysterium.
6. Cuius Trinitatis sacramentum et Aggaeus propheta ita ape-
cap.a.y. 6. 8. rui t , ex persona Domini dicens : Spiritus meus erit in medio u e s tr i.
Ecce Deus, qui loquitur, ecce Spiritus eius, post haec de tertia
persona, id est, de Filio, ita subiecit : Quia ecce ego commouebo cae->
lum , et terram , et •ueniet desideratus cunctis gentibus .
7. In Isaia quoque sub propria persona cuiusque distinctio
C.48.V. 12. et Trinitatis , dicente eodem Filio , ita ostenditur : Ego primus , et ego
13 .,et 16. nouissimus•, manus quoque mea fundauit terram , et dextra mea
mensa est caelos. Non a principio in abscondito loquutus sum -,
ex tempore antequam fieret, ibi eram, et consequenter adiecit : Et
nunc Dominus Deus meus misit m e , et Spiritus eius . Ecce duae
personae Dominus, et Spiritus eius, qui mittunt, et tertia persona
eiusdem Domini, qui mittitur.
8. Item alibi per eundem prophetam Trinitatis sic demonstra*
c. 4?- V. I. tur significantia. Ecce , inquit, puer meus, suscipiam eum , dilectus
meus , complacuit sibi in illo anima mea , dedi spiritism meum super
eum. Pater Filium dilectum puerum vocat, super quem dedit spi-
ritum suum • De quo Dominus Iesus Christus propria voce testa-
tur : Spiritus Domini super me .
9. Alio quoque in loco idem Isaias totam Trinitatem in digi-
C40.T. i2. torum numero comprehendens , sic praedicat, dicens : Quis mensus
est pugillo aquas, et caelos palmo quis ponderauit 1 quis appendit tribus
digitis molem terrae ? In tribus quippe digitis propheta trinam
diuinae omnipotentiae aequalitatem sub quadam mysterii lance li-
brauit, et ex parilitate virtutis cooperationem potentiae, et vnita«
tern substantiae, quae vna,eademque inTrinitate est, in ttibus digitis
declarauit.
*. $, V. I. 10. Cuius Trinitatis mysterium alias se cognouisse testatur idem
propheta, dicendo : Vidi Dominum sedentem super solium excel-
sum , Seraphim stabant super illud , sex alae v n l , et sex alae alte«
6. De tertia persona. Hoc est,vna nmla erudita est Gfïalü nota ad tap. 4V
ex tribuj personis ; de qua loquesdi for- in Exodum nuua. 3* AREV.
r i , duabui velabant faciem eius , et duabus velabant pedes eius ,
et duabus volabant: quem vt trinum in personis ostenderet, et v-
num in diuinitate monstraret , sequenter ait: Et clamabant alter
ad alterum, et dicebant: Sanctus , Sanctus , Sanctus : Dominus exer-
cituum : plena est omnis terra gloria eius .
1 1 . Ecce trinam sanctificationem sub vna confessione caelestis
persultat exercitus: vnam gloriam Trinitatis Seraphim trina repe-
titione proclamant. Nam quid ter Sanctus indicat, nisi eiusdem
trinae Omnipotentiae gloria demonstrata est in deitate trium per«
sonarum significatio ? Non autem sicut tres personae,ita et tres Dii
credendi sunt, sed in eis personis vna diuinitas praedicanda est secundum
Moysi sententiam dicentis: A u d i, Israel, Deus , Deus tuus, Deuter. 6.
Deus vnus e s t . Et iterum : Ego sum Deus, et praeter me non est alius . Isa‘- 45' 2 l-
12. Sed contra haec obiicit perniciosa iudaeorum perfidia, dicens
: Si Pater Deus e st, et Filius Deus est: ergo duo D ii sunt, et
non vnus Deus . Pro me ergo audiant Isaiam , vtramque personam
vnum Deum dicentem : Tu es Deus , et in te est Deus. In eo
enim , quod dicit : Tu es Deus, Patrem ostendit : in eo vero , quod.
subiecit: in te est D eu s , Filium declarauit.
13. Sed tamen, vt eundem Patrem , et Filium vnum Deum
ostenderet, subiecit : Non est absque te Deus ,v e r e tu es absconsus
D eu s , Deus Israël . Alias quoque vnitum nomen Patris , et Filîf
comprobatur ,ipso Pâtre ad legislatorem Moysen ita testante: Attende
i l l i , et ne inobed'tens et fueris ; est enim nomen meum in illo .
1 1. Nam quid ter sanctus indicat ,
nisi eiusdem trinae Omnipotentiae gloria
demonstrata est in deitate trium personarum
significatio ? Hoe loco maxime
variabant exemplar ia . Hispalense le g it :
Nisi eiusdem trinae Omnipotentiae gloriam
, quae demonstrata est in deitate
trium personarum sanctificationem .
Tarraconense minus: Nisi eiusdem Trinae
Omnipotentiae gloria demonstrata
est, in Dei tamen trium personarum si-
gnificationem * In altero excuso legitur :
Nisi eiusdem trinae Omnipotentia'e gloriam
, quae demonstrata est in deitate
trium personarum sanctificationem . E x
parisiensi, et tarraconensi maiori lectio ,
quam posuimus , desumpta e s t . Suspicor
legendum : Nam quid ter sanctus indi-
cat, nisi eiusdem trinae Omnipotentiae
gloria demonstrata est, in deitate trium
personarum significata ? MARIANA .
Ib. Codex flor. I . , et alil omittunc
hunc, et sequentem numerum , vel po-
tius eos praemittunt, et hoc loco ad-
dunt: Vt enim personarum Trinitas mon-
straretur, tertio Sanctus dicitur . Sed v t
vnam esse Trinitatis substantiam appa-
r ea t, non Domini Sabaoth , sed Dominus
esse perhibetur , Dauid quoque d ic i t : Be-
nedicat nos Deus , Deus noster : benedi-
cat nos Deus . Qui , quum tertio dixisset
Deum, v t vnum hunc esse ostenderet,
su bdidit; Et metuant eum omnes fines
terrae . Haec quidem pauca de Trinitäte
breuitatis causa notauimus, dum ca-
piosissime plurima in voluminibus Scri•
pturarum panduntur • AREY.