
6-j. Orate pro me ad Dominum , omnes viri sancti : obsecrate
pro me , plebs omnis sanctorum rimplorate pro me , omnis chorus
iustorum : si forte misereatur mihi Deus, si forte recipiat me, si
forte deleat peccatum ineum, si forte auferat iniquitatem meant,
si misericordiam praestet mihi : iratus enim est super me nimis,
compleuit furorem suum in me, effudit iram indignationis suae
super me propter multitudinem iniquitatis meae, quia creuerunt
auersiones, quia multiplicatae sunt praeuaricationes meae . Vae
mihi! quia consumptus sum : vae mihi! quia defecit anima mea,
afflicta moerore , contrita luctu , extenuata gemitu .
Thren.2. 13. 68. Quis miserebitur tut, anima? quis consolabitur te ? quis
dabit lamentum pro te? magna est, sicut mare , contritio tua, af-
flictio tua, sicut pelagus saeuiens , dolor tuus, quasi fltictus tumens j
quae tempestas non irruit super te ? quae procellae non acciderunt
tibi ? omnes molestiarum riui, omnes turbulentissimae tempestates
super tuum caput intonuerunt, plena es angustia,et miseriis3 plena
es fluctibus , plena es tempestatibus anima.
69. Vbi es,custos hominum?vbi es, redemptor, animarum ?
vbi es3pastor ? cur spreuisti me?cur auertisti faciem tuam a me?
vt quid longe factus es a me, consolator animae meae? Reuerte-
re iam 3 Deus meus 3 non me obliuiscaris in finem 3 non me in
perpetuum deseras , non me ad perdendum in potestate daemo-
num derelinquas. Licet offensa sit grauis, tu autem elemens3tu
pius, tu multae miserationis 3 nullum relinquis 3 nullum spernis , nullum
detestaris 3 nullum récusas a misericordia, sed vitro offers cle-
mentiam. Peccantes expectas,vt redeant.
70. Quanti enim scelerati 3 quanti luxuriis dediti, quanti con-
cupiscentiis seculi saginati 3 bonitate tua ad indulgentiam peruene-
runt? Multis non merentibus gratis peccata donasti, ostende et
in me elementiam tuam 3 pateat et mihi venia 3 pateat indulgentia,
67. Hie etiam quaedam interserun»
tur apud Gaietanum : praeuaricationes
meae. Ideo implorate pro me Dei omnipot
entis misericordiam 9 omnes chori bea-
torum . Intercedite pro m e , omnis mul-
titudo electorum : ne infundat omnipotens
Deus super me iram indignationis suae
propter multitudinem iniquitatum mearum
, Vae mihi I Domine etc, AREV.
68. A l, ingruit pro irruit. MAR.
Ib, Omnes molestiarum riut: al. omnes
moles molestiarum , AREV.
69. A l, recludis pro récusas . MAR,
70. A l, satiati pro saginari. MAR.
Ib, In editione Grialii moerentibus prp
merentibus . AREV.
non abneges v n i , quod plurimis es largitus. Scelera mea non de-
fendo3 peccata mea non excuso3 displicet mihi, quod fe c i, displi-
cet, quod peccaui. Offensant fateor , errorem confiteor, culpam
agnosco,vocem confessionis aperio. Suscipe,quaeso,clamorem con-
fitentis, attende Domine voCem deprecantis . Audi vocem pecca-
toris clamantis.
7 1 . Peccaui, Deus, miserere mei, peccaui, Deus, propitiate
mihi. Parce malis meis , ignosce peccatis meis, indulge sceleribus Psalm. 4. v.5.
. 1 1 1 . § c . e t 129. v. 8. meis j deleat culpas rneas gratia tua . Sana animam meam, quia
peccaui tibi. Si enim iniquitates recordatus fueris , qui sustinebit ?
Ad examen tuum nec iustitia iusti secura est. Quis enim iustus,
qui se audeat dicere sine peccato ? quis praesumat coram te aliquid
de iustitia ? nullus hominum absque peccato , nullus mundus a
delicto, ecce inter sanctos nemo immaculatus . Ecce , qui seruie- lob. 4-18.
runt Deo, non fuerunt stabiles, et in angelis reperta est prauitas. *
Astra immunda sunt coram te : càeli non sunt mundi in conspe- >5*
ctu tuo -, quanto magis ego abominabilis , et putredo , et filius hominis
, vermis , qui hausi, quasi gurges, peccatum , et bibi, quasi
aquas, iniquitatem , qui commoror in puluere , qui habito in do-lob. 7 .2 1 .
mo lutea , qui terrenum habeo fundamentum .
72. Memorare , Domine, quae sit mea substantia , memento, Psalm. SS. 48.
quia terra sum , memento, quia puluis , et cinis sum, operi ma-^Genes.18. 2 7 .
nuum titarum porrige dexteram . Consule infirmae materiae, sue-Io^’ *4* I5>
curre carnali fragilitati, infirmae conditioni. Pateat regressus salutis,
pateant tibi vulnera mea. Coram te est aegritudo mea, tu vides,
quantum sauciatus sum, et languidus, medicinam , qua saner,
tribue : medelam ,qua curer , impende : refice infectum vitiis, reforma
corruptum peccatis. Extingue in me flammam concupiscent
e . Iacula ignita diaboli me vitra non penetrent, non exardescant
in me vlterius.
73. Tu enim seis tentationes, quas porto. Tu seis fluctus, quos
patior. Tu nosti tempestates, quas tolero , vbi lapsus sim, vbi defluxus
sim, vbi infelix demërsus sim , tu seis. Incurri enim negligens in rui-
71. A l, dele pro parce . Et recorda-
beris pro recordatus fueris. MARIAN.
Ib, Verba e sacris scripturis allegata
non plane respondent Vulgatae: verum
Isiderus solum sensum voluisse exprw
mere videtur . AREV.
72. A l, libidinosae concupiscentiae »
MARIANA.
73. Pro tempestates Caietanus, et alii
tempestationes. AREV.