
55<j R E G V L A
pora fratrum vno sepelienda sunt loco, vt quos viuentes char'ta-'
tis tenuit vnitas, morientes vnus locus amplectatur.
2. Pro spiritibus defunctorum altera die post Pentecosten sa-
crificium Domino offeratur, vt beatae vitae participes facti , pur-
gatiores corpora sua in die resurrectionis accipiant.
3. Haec ig itu r ,o serui D e i, et milites Christi, contemptores
mundi, ita vobis custodienda volumus,vt maiora praecepta po-
tius seruetis. Suscipite igitur inter ilia et hanc admonitionem no-
stram, humili corde custodientes, quae dicimus , libenter sumentes,
quod dispensamus: quatenus et vobis de fructu operis sit gloria,
et nobis pro ipsa admonitione postulata proueniat venia . Deus
autem omnipotens custodiat vos in omnibus bonis, et quomodo
coepit,sic et confirmet gratiam suam in vobis. Amen.
Cap. XXIV. n. 2. De more antique
©fferendi sacrificium pro mortuis, siue
de igne purgatorio exmente Isidorivide
Isidoriana cap. 23. n. .17. , et 18. , et
not. ad lib. de ordine creaturarum c.14.
n. 12. Menardus pag. 217. multa in hanc
sententiam congerit ex S. Augustino,
Cassiano , concilio bracarerisi, aurelia-
nensi, vasensi 1 ., et 2. etc. Recenset
alios auctores, qui praeter exequias in
die obitus meminere diei tertii, septi-
m i, noni , trigesimi > et quadragesimi .
Praeterea B.Aegil abbas fuldensis, quod in
Concordia regularum loc. cit. notatur ,
instituit, vt pro fratribus defunctis an-
niuersariae preces, et missae quotannis
die S. Ignatii martyris agerentur . S.Hugo
abbas cluniacensis idem statuit fieri fe-
ria quinta post octauas Pentecostes . Alii
alium diem designarunt . AREV.
3. Et maiora praecepta Patrum per
omnia obscruentur, goth, sed non con-
uenit cum praefatione . GRIAL .
lb. In Concordia regularum v t maio-
rum praecejpta patrum 5 quod Menardo
quoque displicuit . Post hoc vlcimum
caput in nonnullis mss. adiicitur caput
aliud De regain deuotarum , de quo egi
in Isidorianis cap. 71. n. 28. et seqq. Ita
autem se habet. Sententia de regula deuotarum
. , , Nemo ad eas vadat visitan-
das > nisi qui habet ibi matrena > vel sororem
, aut filiam , et propinquas, et con-
sobrinas, siue matrem filiorum suorum .
Si autem nécessitas fuerit , vt videant
e a s ,v t antequam renunciarent seculo ,
et intrarent in monasterio , paterna eis
debetur auctoritas, aut aliqua causa manifesta
est, mittent cum his probatae
virum aetatis, ac vitae, videbunt eas ,
et pariter reuertentur . Nemo vadat ad
illas , nisi quos supra diximus . Si eas
videre voluerint, primum faciant nun-
ciarî patri monasterii, et ille mittet ad
seniores , qui ad ministerium virginum
delegati sunt. Qui occurrent eis , et cum
ipsis videbunt , quas necesse habuerint,
cum omni disciplina , et timoré Dei •
Quumque eas viderint,non eis loquen-
- tur de rebus secularibus. Quicumque de
his mandatis praeterierit, absque vlla re-
tractatione negligentiae, atque contem-
ptus aget publiée poenitentiam , vt po&*
sidéré valeamus régna caelorum , , . Forte
, possidere valeat régna caelorum . In
Isidorianis etiam loe. cit. d ix i, in nonnullis
mss. post caput regulae deuotarum
addi constitutionem x i. concilii n .
hispalensis , cui Isidorus praefuit, quae
est de monasteriis virginum, v t a mo-
nachis tueantur, et legi potest in ipso
concilio descripto in Appendice 4. ad
Isidoriana pag. 525. » ac propterea hoc
loco praetermittitur. AREV.
557 %I S I D O R I
HISPALENSIS EPISCOPI
E P I S T O L A E .
Domino meo Dei seruo Leudefredo episcopo
Isidorus.
'1. A erlectis sanctitatis tuae Uteris gauisus sum, quod optatam
sahitem tuam earum relatu cognoui : de iis autem , quae in con-
sequentibus insinuare eloqiiii tui sermo studuit, gratias ago Deo,
quod solicitudinem officii pastoralis impendis , et qualiter eccle-
siastica officia ordinentur , perquiris. Et licet omnia prudentiae ve-
strae sint cognita , tarnen quia affectu fraterno me consulis, ex
parte, qua valeo , expediam , et de omnibus ecclesiae gradibus,
quid ad quern pertineat, eloquar.
2. Ad ostiarium namque pertinent claues ecclesiae, vt clau«
da t, et aperiat templum Dei : et omnia, quae sunt intus , extraque
custodiat, fideles recipiat, excommunicatos, et infidèles reiiciat.
3* Ad acolythum pertinet praeparatio luminariorum in sacra*
rio , ipse cereum portât, ipse suggesta, pro 'eucharistia subdiaco-
nis calicem praeparat.
4 - Ad exorcistam pertinet exorcismos memoriter retinere :
manus super energumenos, et catechumenos exorcizandosimponere.
5* Ad psalmistam pertinet officium canendi : dicere benedi-
ctiones, psalmos, laudes, sacrificii responsoria , et quidquid pertinet
ad cantandi peritiam .
Epistola I.
Epist.I. n .i, Citatur a Gratiano dist.iy .
Pro fraterno al. paterno . PERE2.
# Multa, quae ad hanc epistolam
illustrandam pertinere possunt, explicata
iam sunt in Isidorianis cap, 73. num.j.
ct seqq., vbi etiam suspiciones quorumdam
exposui, qui dubitarunt, an epistola
haec genuina sit Isidori. Relegendi etiam
sunt libri Officiorum S. Isidori, qui in
eodem argumento versantur . Epistolas ,
vt extant in editione Grialiana, quam se-
quimur , collegit, notisque nonnullis il-
lustrauit vir in primis doctus Ioannes Ba-
ptista Perez. AREV.