
ritnra sanctum in sacramentum diuini corporis transeunt. Proinde
liutem , vt sanctissimus Cyprianus ait, Calix Dominicus vino, et aqua
mixtus ojfertur , quia videmus in aqua populum intelligi, in vino
vero ostendi sanguinem Christi. Quando autem in calice vino aqua
miscetur , Christo pop-ulus adunatur, et credentium plebs e i , in quern
credidit , copulatur, et iungitur . Quae copulatio, et coniunctio aquae,
et vini sic miscetur in calice Domini , v t eommixtio ilia ah inui-
cem non possit separari, sicut nec. ecclesia pute-st a Christo d iu id i.
5 . Sic autem in sanctificando calice Domini ojferri aqua sola
non potest, quodmodo nec vinum solum potest. Nam si vinum ian-
tum quit offerat , sanguis Christi incipit esse sine nobis : si vero
aqua sit sola,plebs incipit esse sine Christo . Quando autem vtrum-
que miscetur, et adunatione confusa sibi inuicem copulatur, tuns
sacramentum spirituale, et caeleste perficitur . Sic vero calix Domini
non est aqua sola, aut vinum solum, nisi vtrumque sibi miscea-
tur , quomodo nec corpus Domini potest esse simila sola, aut aqua
sola, nisi vtrumque adunatum fu e r it, et copulatum , et panic vntus
compage solidatum .
6. Quo et ipso sacramento populus noster ostenditur adunatus,
v t quemadmodum grana multa in vnum collecta , et commolita,
et commixta panem vnum faciunt, sic in Christo , qui est panis cae*
lestis ,vnum sciamus esse corpus ,cu i coniunctus sit noster numerus,
et adunatus .
7. Dicunt aliqui, nisi aliquo intercedente peccato, euchari-
stlam quotidie accipiendam: hunc enim panem dari quotidie nobis
, iubente Domino, postulamus , dicentes : Panem nostrum quoti-
dianum da nobis hodie . Quod quidem bene dicunt, si hoc cum
religione , et deuotione, et humilitate suscipiunt, nec confidendo
de iustitia,'superbiae praesumptlcine id faciant. Ceterum si talia
sunt, peccata , quae quasi mortuum ab altari remoueant, prius agenda
poenitentia est, ac sic deinde hoc salutiferum medicamentum
^ ' tunc
epîst. 63. de sacramento Dominic! cali-
cis non omnia ab Isidoro excribuntur.AR.
7. Dicunt aliqui, nisi aliquo interuen.
peccato. Vid. cap. 13. de consecr. d.2*
Quotidie . GRIAL .
lb . Hoc est enim indigne accipere.
August, ej). 118. GRIAL •
lb . Dicunt aliqui etc. Vide librum
De dogmat, eccles. cap. 22. Canon. Apo*
stol. S. et 9. Iustinum in Apolog. de
Dominico d ie , Basil. epist. 289., et re*
centiores , qui de frequenti communio“
ne contra Arnaldum plura opera edide-
runt . AREV.
tunc suscipiendum. Qui enim manducauerit indigne, ludicium sibi I. Cor. x t f
manducat, et bibit. Hoc est enim indigne accipere, si eo tempo-*
rc quis accipiat, quo debet agere poenitentiam •
8. Ceterum si non sunt tanta peccata, vt excommunicandus
quisque iudicetur, non se debet a medicina Dominici corporis se-
parare, n e , dum forte diu abstinendus prohibetur, a Christi corpore
separetur. Manifestum est enim, eos viuere, qui corpus eius
attingunt. Vnde etiam timendum e s t ,n e , dum diu quisque sepa*
ratur a Christi corpore ,alienus remaneat a salute, ipso dicente:
Nisi comederitis carnem fil'd hominis, et biberitis eius sanguinem , IoJnn- tf.
non habebitis vitam in vobis . Qui enim iam peccare quieuit, com-
municare non desinat.
9. Coniugatis autem abstinendum est coitu , pluriinisque die-
bus orationi debent vacare,et sic deinde ad Christi corpus acce-
dere. Relegamus Regum libros, et inueniemus, sacerdotem Abi«
melech de panibus propositionis noluisse prius dare Dauid , et pue- i. Reg. ar.
ris eius , nisi ante interrogaret, vtrum mundi essent pueri a mulieribus,
non vtique ab alienis, sed a coniugibus propriis,et nisi eos
audisset, ab heri,et nudiustertius vacasse ab opere coniugali, ne-
quaquam panes , quos prius negauerat, concessisset. .
10. Tantum interest inter propositionis panes, et corpus Christi,
quantum inter vmbram, et corpus, inter imaginem, et veritatem, inter
exempiaria futurorum , et ea ipsa, quae per exemplaria praefiguraban-
tur. Quapropter eligendi sunt aliquot dies, quibus prius homo con-
tinentius viuat, quo ad tantum sacramentum dignus accedere possit.
8. Ceteram si non sunt tanta peccata
. H ila r ii, siue Augustini verba relata
a Grqtiano de cons. d. 2. cap. Si
non sunt . GRIAL .
Ib. Contra eos, qui frequentem cora-
munionem impugnant, adduci solet hic
locus. Petauius Dissertât, ecclesiast. lib.2.
cap. 3. tom. 4. pag. 185. obseruat, haec
ab Isidoro sumpta ex Augustino ep.i 18.
c. 3. quibus Isidorus praemisit , Ceterum
si talia etc. Zaccaria tom. 12. Histor. li-
ter. pag. 451. Leslei coniecturam probat,
legendum , diu abstinent probetur
pro diu abstinendus , vel abstentus prohibetur
, quia ita legitur in codice aibor-
üoziano bononiensi, et quia, vt obseruat
Tom .VI.
Lesleus pag. 500., in Missale mozar., ser*
mo est de eo , qui sponte abstinet, non
de e o , qui ab alio prohibetur . Idem
Lesleus pag. 529. agit de vsu frequenti
sacrae eucharistiae apud veteres. Hit*
torpius obseruat, legendum esse, si non
sunt tanta peccata , ac male alios omit*
tere non \ et pro excommunicandus, quod
in aliquo ms. inuenerat» legit, ex com*
mimic at us, et abstentus pro abstinendus,
pro quo apud alios reperit, abstinens.
Mihi non displicet prohibetur , hoc est ,
a seipso . AREV.
9. Relegamus libros Regnorum usque
ad accedere possit. Verba sunt Hieron.
in cap. 1. epist. ad Tit. GRIAL .
C c c