
C A P V T X X X V I I I .
De exemplis prauorum saoerdotum .
i .S a e p e per quos iustitia docetur, per ipsos peccati morbus ir«
repit, et mors ad plebes pertransit : scilicet, vel dum mala docent,
vel dum praua faciunt.
2. Plerique sacerdotes, et clerici praue viuentes, forma ceteris
in malum existunt, qui in bonis exemplum esse debuerunt.
Hi enim quoscumque exemplo malae conuersationis suae perdunt,
de illis rationem sine dubio reddituri sunt.
3. Ex carnalium praepositorum exemplo plerumque fît vita
deterior subditorum, et plebis merito fiunt tales sacerdotes, qui
exemplo détérioré populum destruant, non aedificent. Ex merito
enim plebis nonnunquam episcopi deprauantur, quatenus procli-
uius corruant,qui sequuntur.
4. Capite languente, cetera corporis membra inficiuntur . Vn<
Isa‘1.1. s.ettf. de et scriptum est: Omne caput languidum , et omne cor moerens,
a planta pedis vsque ad verticem non est in eo sanitas . Caput
enim languidum doctor est agens peccatum , cuius malum ad corpus
peruenit, dum eo vel peccante * vel praue docente, pestifer
languor ad plebes subiectas transfertur .
j . Détériorés sunt, qui siue doctrina , siue exemplis vitam ,
moresque bonorum corrumpunt, his, qui substantias aliorum, prae-
diaque diripiunt. Hi enim ea, quae extra nos, sed tamen , quae
nostra sunt, auferunt: corruptores vero moruin proprie nos ipso?
decipiunt, quoniam diuitiae hominum mores eorumsunt. Multum
ergo distant damna morum a damnis temporalium rerum : dura
ista extra nos sunt,mores vero in nobis.
C A P V T X X X IX .
De praepositis car nail bus .
I . 1Prouidentia plerumque diuini consilii ordinantur praepositi,
Cap. XXXVIII. n. 5. Locus erat in ex- lb. Alii » nos ipsos diripiunt, quoniaM
cusis deprauatus qui sine doccrina * sine diuitiae iustorum mores eorum su nt. AK*
exemplis , quem nos ex fide mss. emen• Cap. XXXIX. n. 1. Haec sententia non
dauimus . LOAISA • facile intelligitur » nisi legas Gregorio
S E N T - E N T I A R V M , 327
mundana, et exteriora sectantes : vt dum temporalibus rebus se to-
tos impendunt, spirituales tutiorem vitam contemplationis exer-
ceant : quia durae sunt quiete viuere volentium sarcinae curarum
episcopalium . Prouidet saepe Deus curis deditos secularibus ad
susceptionem regiminis:vt dum hi exteriora sinetaedio procurant,
spirituales rebus interioribus sine impedimento rerum terrenarum
deseruiant.
2. Dei ergo ordinem accusant,a quo instituuntur, quiepisco-
pos condemnant, dum minus spiritualia, sed magis terrena sectantur.
Ex diuini enim tabernaculi dispositione ob iniurias mundi fe- Exod. 16.
rendas,et turbines quosdam institui episcopos secularibus curis insistentes,
vt hi, qui interius superna desiderant, nullo terreno ob-
sistente negotio, liberius hoc, quod amant, intendant .
3. Non est itaque iudicandus a plebe rector inordinatus , dum
magis nouerint populi , sui fuisse meriti peruersi regimen suscepis-
se pontificis. Nam pro mentis plebium disponitur a Deo vita re-
ccorum , exemplo Dauid peccantis ad comparationem principum , a. Reg. 24.
qui ex merito plebis praeuaricantur .
4. Sententia damnantur Cham filii Noe , qui suorum praepositorum
culpas in publico produnt : sicut Cham , qui patris pu- Genes. 5. 22.
denda non operuit,sed deridenda monstrauit . Habituri Sem medium,
et Iapheth , qui reuerenter operiunt, quae patres suos ex*
cessisse cognoscunt : si tamen patrum facta non diligant, sed tantum
operiant, nec imitentur . Nam sunt, qui praepositos suosper-
uerse iudicant,dum terrenis studiis eos plus viderint esse intea-
tos,si vel parum iam ipsi de spiritualibus cogitauerunt.
5. Rectores ergo a Deo iudicandi sunt,a suis autem subdidsMatth.21.12.'
nequaquam iudicandi sunt: exemplo Domini, qui per se vendentes
columbas, et nummulariorum mensas proprio euertit flagello,et
proiecit a templo,vel etiam sicut dicit psalmista : Deus stetit in Ps. 81. r.
synagoga deorum, in medio autem deos discernit.
6. Quod si a fide exorbitauerit rector, tunc erit arguendus a
subditis:pro moribus vero reprobis tolerandus magis, quam di-
stringendus a plebe est.
lib. Moral. 2 ;. cap. 16. Dude dcsumpta
fit y et velut in compendium redacta .
IOAISA .
2- Alii, ordinationem pro ordinem.AR.
3* Gregor. vbisupra cap. 14. LOAIS.
4. Gregor, vbi supra cap. 16. LO AIS#
5. Gregor, vbi supr. cap. 14. LOAIS#
6. Gregor, vbi supra . LOAISA.