
C A P V T X X X I .
De sabbato patehae .
i .S a b b a t i paschalis veneratxo hinc çelebratur, pro eo quod eo-
dem die Dominus in sepulcro quieuit. Vnde et bene in hebraeo
sermone sabbatum requies interpretatur, siue quod Deas eodem
die requieuit mundo perfecto, siue quod in eo Dominus, et Red-
emptor noster quieuit in sepulcro .
2. Hic autem dies inter mortem Christi, et resurrectionem
médius est,significans requiem quandam animarum ab omni labo-
r e , omnique molestia post mortem,per quam fit transitus per resurrectionem
carnis ad illam vitam , quam Dominus noster Iesus
Christus sua resurrectione praemonstrare dignatus est.
C A P V T X X X I I .
De die sàncto paschae .
i .X a m vero paschale sacramentum ,quod nunc in Saluatoris no-
stri mysterio manifcstissime celebratur, in veteri testamento figu-
raliter primnm gestum e st, quando agno occiso pascha celebrauit
populus Dei in Aegypto. Cuius figura in veritate compléta est in
Christo , qui sicut ouis ad immolandum ductus e s t. Cuius sanguine
illitis postibus nostris,id est, cuïus signo crucis signatis fron-
tibus nostris a perditione huius seculi, tamquam a captiuitate ae-
oyptiaca liberamur . Cuius quidem diem paschalis resurrectionis
mysticum non solum pro eo celebramus, quod in eodem a mor-
tuis resurrexit ,sed etiam et pro aliis sacramentis , quae, per eun-
dem significantur,
3. Quia enim , sicut dicit Apostolus, mortuus est propter de-
licta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram , transitus
quidçm de morte ad vitam in ilia passione Domini, et resurrectio-
Cap. XXXII. n. i . Cuius quidem pa- lb. A d immolandum - al. ad eecisio-
schalis resurr. Omnia vsque ad finem ex nem ■ Etymolog. 1. 6- c. 17. n. i .
ep. Cita,a Augustini ad lanuar. descri- seqq. plura depaschate expl.cantur. AR-
f i a su n t, GRIAL .
ne sacratus e s t. Nam et vocabulum ipsum, quod pascha dicitur,
non graecum, sed hebraeum est, neque a passione,quoniam oca-ddi»
graece dicitur pati,sed a transitu hebraeo verbo pascha appellatum
est . Quod et maxime Euangelista expressit, quum celebraxetur
a Domino pascha cum discipulis: Quum vidisset ^ inquit, lesus, quia loan. 13
•venit hora , vt transiret de hoe mundo ad. Patrem.
3. Transitus ergo de hac vita mortali in aliam vitam immorta-
lem,hoc est, de morte ad vitam,in passione, et resurrectione Domini
commendatur. Hie transitus'a nobis modo agitur per fidem,
quae nobis datur in remissione peccatorum, quando consepelimur
cum Christo per baptismum , quasi a mortuis transeuntes de peio-
ribus ad meliora,de corporalibus ad spiritualia, de conuersatione
huius vitae ad spem futurae resurrectionis, et gloriae.
4. Propter ipsum ergo initium nouae vitae, ad quam transi-
mus, et propter nouum hominem, quem iubemur induere , et
exuere veterem , expurgantes vetus fermentum, vt simus noua con-
spersio , quoniam pascha nostrum immolatus est Christus. Propter
hanc ergo vitae nouitatem primus mensis in anni mensibus cele-
brationi huic attributus est, nam et ipse dicitur mensis nouorum .
Quia vero in toto tempore seculi nunc tertium tempus apparuit,
ideo resurrectio Domini triduana est .
5. Primum enim tempus est ante legem , secundum sub lege,
tertium sub gratia, vbi iam manifestum est sacramentum , quod
erat ante in prophetico aenigmatè occultum. Hoc ergo et in lu-
nari numero significatur. Quia enim septenarius numerus solet in
Scripturis ad quandam perfectionem mysticus apparere, in tertia
hebdomada lunae pascha celebratur, id est, qui dies occurrerit a
quarta decima in vicesimam primam .
6. Sed et non solum propter tempus tertium, quia inde inci-
pit hebdomada tertia, sed etiam propter ipsam conuersionem lunae
. Tunc enim illa ab inferioribus ad superiora conuertitur, et
haec nobis de luna similitudo assumitur, de visibilibus ad inuisi-
bilia, et de corporalibus ad spiritualia sacramenta transire , vt mag
is , magisque huic seculo moriamur, et vita nostra abscondatur Coloss. 3
4* Alii y initium datur nouae v ita e . . . luna pascha celebratur , id e s t , qui dies
ex veteri expurgantes vetus fermen- occurrerit dominicus a quintodecimo i/l
,m • AREV. XXIl AREV.
5- Cochleus, in teniae hebdomadae