
Osee 13. $.
Çap. ta
1 9 g l i b e r s e c v n d v s
4. Sciant liberi arbitrii defensores, nihil posse in bonum sua
praeualere virtute, nisi diuinae gratiae sustententur iuuamine. Vn-
de et per prophetam Dominus dicit : Perditio ex te tua, Israël,
tantum in me auxilium tuum . Quasi diceret : vt pereas , tuo meri~
to, vt salueris , meo auxilio .
5. Hominis meritutn superna gratia non, vt veniat, inuenit,
sed postquam venerit, facit : atque ad indignam menteni veniens,
facit in ea meritum , quod remuneret, qui solum inuenèrat , quod
puniret. Quid enim ex se illé latro meruit 3 qui de faucibus dia-
boli crucem ascendit, de cruce paradisum adiit?Reus quidem il-
le , et fraterno sanguine venir cruentus 3 sed diuina gratia in cruce
est mutatus . Sciendum , quod et nostra sit iustitia in his, quae
recte ammus : et Dei gratia 3 eo quod eam mereamur. Haec enim
et dantis Dei ,e t accipientis est hominis . Sicut et panem nostrum
dicimus, quem tamen a Deo accipere postulamus.
6. Spiritualis gratia non omnibus distributor 3 sed tantummo-
do electis donatur . Non enim omnium est fides, quam quidem
etsi plurimi suscipiunt, opus tamen fidei non consequuntur .
7. In diuisione donorum diuersi percipiunt diuersa Dei mu-
nera : non tamen conceduntur vni omnia 3 vt sit pro hümilitatis
studio,quod alter admiretur in altero . Nam quod in Ezechiele
animalium alae altera ad alteram percutiuntur 3 virtutes designantur
sanctorum mutuo sese affectu prouocantium 3 atque alterno exem-
plo inuicem sese 'erudientium .
8. Munera gratiarum alii ista , alii vero donantur ilia . Nec
dantur ita habere v n i , vt non egeat alterius .
4. Oscae 13. vulgata editio sic habet
, Perditio tua Israel : tanturamodo in
me auxilium tuum : in Septuaginta e s t ,
corruption'! tuae Israel quis auxiliabi-
tu r ? quem sensum D. Hieron. in Oseam
interpretatur . LO AÏS A .
ƒ#. Nihil posse. al. nihil posse homines
. Infra vêtus editio cum Vulgata
facit, excepto tantum pro tantummodo .
AREV.
5. E x D. Greg. lib. Moral. 18. c .23.
fere ad verbum 9 illud autem de latrone
adnotandum , propter fratricidium fuisse
in supplicium actum. LOAISA.
lb . Latronis 9 qui in cruce Saluatorem
confessus, et expertus e s t , crimen
fratricidium fuisse 5 desumptum 9 opinor*
est ex libris apocryphis, et pseudepigra-
phis 5 qui magna copia primis ecclesiae
seculis conficti sunt. AREV.
6. Loquitur de Gratia perseuerantiae\
nam de iustificante Concil. Trid. sess.6.
cap. 17. LOAISA .
lb. Opus fidei pro dono perseue-
rantiae Isidorus accipere videtur . AREV.
7. Greg. lib. 24. Moral, cap. 6. et
Jtomil. 10. in Ezech. LOAISA .
Ib. Nam quod etc. Eiech. 1. Ita in-
terpntatur Gregor, hm il. 3- in Ezech,
LOAISA.
S E N T E N T I A R V M . 197
9. Posse fieri non est dubium 3 vt h i , quos quidam virtutum
excellentia antecedunt3 Dei repentina praeuenti gratia, quosdam
compendio sanctitatis praeueniant : et dum sint conuersione po-
stremi, subito efliciuntur virtutis culmine primi.
10. Dum quisque aliquod donum accipit, non appetat am-
plius, quam quod meruit: ne, dum alterius membri officium arri-
pere tentat , id quod meruit, perdat . Conturbat enim corporis
ordinem toturn, qui non suo contentus officio surripit alienum*
11 . Mali dona ideo ad damnationem accipiunt, quia non ad
Dei laudem, sed ad suam vanitatem vtuntur . Bonis male vtun*
tur,qui e a , quae a Deo illis donata sunt, in malos vsus assumunt,
sicut ingenium, sicut et cetera Dei dona.
12. Multis Dei donis gaudemus, quae nos ab eo percepisse
cognoscimus . Nam quod sapientes sumus , quod potentes existi-
mus, non alterius, sed potius diuino munere sumus. Vtamur ergo
optime diuinis beneficiis, quatenus et Deum non poeniteat dedis<
se ,e t nobis accepisse sit vtile.
13. Auferre Deus dicitur homini donum aliquod, quod homo
non habuit,id est, quod accipere non meruit. Sicut et obdura-
re dicitur Deus hominem , non eius faciendo duritiam, sed non
auferendo eam , quam sibi ipse nutriuit. Non aliter et obcaecare
dicitur quosdam Deus, non vt in eis eandem ipse caecitatem fa-
ciat,sed quod pro eorum inutilibus meritis caecitatem eorum ab
eis ipse non auferat.
14. Plerisque Dei dona dantur, perseuerantia vero doni non
datur . Et inde est , quod quidam principia habent conuersionis
bonae, fine vero malo clauduntnr . Elect! vero accipiunt et con-
uersionis donum, et perseuerandam doni. Ea ergo causa est, quod
quidam et bene incipiunt,et bene finiunt.
9. Efliciuntur . Fortasse legendum eric
efliciantur. AREV.
11. Quia non ad Dei laudem . al. quia
illis non ad Dei laudem . AREV.
12. AYn, quod sapientes sumus 9 quod
àiuites 9 quod potentes . AREV.
13. Exod 4. ad Mosen dicitur de Pha-
raonei Ego obdurabo eor eius. Gregor.
Moral, i i . cap. 5. Obdurare ( inquit)
quippe per iustitiarn dicitur Deus, quan-
do cor reprobum per gratiam non e-
mollit, et homil. 1 1. in Ezech. exponens
i llu d , Ego indurabo cor Pharaonis . Non
enim cor peccantis Dominus obdurat 9
sed obdurare dicitur, quum ab obdura-
tione non libérât, LOAISA .