
Quod ex vsu nostro quaedam species ad Deum
referantur.
i . ostro vsu zelare Deus dicitur, vel dolere. Horum enim
motuum apud Deum perturbatio nulla est, apud quern tranquil-
litas summa est. Non ita est praecipitanda mentis sententia, vt ere-
damus, posse Deo furoris , vel mutationis accidere perturbationem;
sed ipsam aequitatem iustitiae, qua reos punit, iram sacrj lectio
nominauit: quoniam quod iudicantis aequum est, furor est,etin-
dignatio patientis.
2. Ita ergo intelligere opus est et alias passiones , quas de a&
fectione humana ducit Scriptura ad Deum ; vt et iuxta se incom-
mutabilis sit credendus, et tarnen pro causarum effectibus , vt fa-
cilius intelligatur , nostrae locutionis, et mutabilitatis genere ap*
pelletur.
3. Tam clementer Deus humanae consulit infirtnitati, vt quia
eum,sicut est,non possumus agnoscere, nostrae locutionis more
se ipsum nobis insinuet. Vnde et membrorum nostrorum quali-
tatem habere describitur, et passionum indigna dici de se voluit :
Cap*V. n. 1. E x D. Gregor, lib, 20.
Moral. cap, 23. et August, lib, quaest,
ad Simplic. qu. 2. De nominibus» quae
Deo attribuuntur, D. Hieronymus librum
scripsit . Est etiam apud, August, liber
de essentia diuinitatis, qui de spiritual
libus formulis apud Eucherium appella-
tur , a quibus Isidorus hie frequenter sen-
tentias ac c ipit. LOAISA .
lb , I ram . August, lib. 1. contra adder
sarium Leg is, et Proph. cap. 20. Ira
Dei non habet perturbât! animi ardo-
rem . Et psalm. 78. Ira» et zelus non
sunt pertubationes D e i. Duo codd. mss.
Iram sacra lectio nominauit, vnus ms.
consentit cum excuso . Iram » et iracun-
diam promiscue in diuinis Uteris inuenio
Deo atribui. De ira , Job. 9. Deus, cuius
irae nemo resistere potest. Et psalm.
2. Loquetur ad eos in ira $ua . Paulus :
Reuelabitur ira Dei . Et : Thesaurizas tibi
iram in die irae : et alia . De iracundia
apud Isaiam cap. 1. et 30. Me ad ira-
cundiam prouocastis . Et Ierem. 4. Et
Apocalyps. 15. Plenas iracundiae D e i.
LOAISA .
lb. Confer Taionem cap. 10. de hoc
eodem argumento . Petauius t. 1, lib. 3,
cap. 3. n. 1 7. et seq. ex his Isidori sen-
tentiis , quas ex Augustino Isidorum sum*
psisse aduertit, contra haereticum Vor-
stium disputât, qui voluntate Deum im-
mutabilem esse negare ausus est . Apud
Isidorum alii leg un t vel turbationi ac-
cedere permutationem . Et mox, iracun-
diam pro iram : quo spectat nota Loai-
sae. AREV.
3. Tam clementer Deus. E x auctore
Spec. cap. 12. LOAISA.
quatenus ad sua per nostra nos traheret , et dum cOndescendit
nobis,consurgeremus e i. ‘
. Multis modis Deus ad significandum se hominibus de in-
ferioribus rebus species ad se trahit: quern re vera iuxta propriam
substantiam inuisibilem esse, et incorporeum constat. Plerumque
de corporibus ad Deum sumuntur qualitatum species, quae tamen
in Deo non sunt : quia in propria natura incorporeus est, et in-
circumscriptus, sed pro efficientiis causarum in ipso species rerum
scribuntur , vt quia omnia videt, dicatur oculus : et propter quod
audit omnia, dicatur auris : pro eo autem quod auertitur, ambu-
la t : pro eo quod expectat, stat.
5. Sic et in ceteris horum similibus ab humanis modbus tra-
hitur similitudo ad Deum, sicut est obliuiscens , et memorans.
4. Locum mutilum in ex cuss, ex fide
omnium mss. restitui .» et lib. de Speculo
apud August. cap. 13. ex quo tot a sen-
tentia Isidori desumpta est , Multis si-
quidem modis, inquit, ad significandum
te hominibus de rebus inferioribus ad
te species ducis, quem re vera iuxta
propriam naturam inuisibilem constat
esse» et in totum incomprehensibilem ,
et incircumscriptum . LOAISA .
lb. Ambulat . Eucherius de spiritua-
libus formal. dupliciter explicat signifi-
cationem huius vocis in Deo . Ambulare
dicitur Deus > inquit 9 non de loco ad locum
transeundo » quod impium est ita
credere » sed deambulatio eius est in cor-
dibus sanctorum delectari > sicut scriptum
est: et inhabitabo in eis , et inambulabo,
et ero illorum Deus • Vel certe ambulare
Dei est in sanctis pra^dicatoribus
de loco in locum transire . Haec August,
Huius posterioris acceptionis Isidorus me-
minit supra c. 2. sententia quinta . Dum
localis , inquit, non sit Deus, localiter
tamen in suis ambulat sanctis »dum de
ioco ad locum praedicatur ab eis . Ali-
ter vero deambulare Dei interpretatur ab
Augustino sermone 3. de verbis Apostolic
super illud : Spiritu ambulate» et de-
sideria carnis ne perfeceritis. Deambu-
la t, inquit, in nobis praesentia maiesta-
tis, si latitudinem inuenerit charltatis •
LOAISA .
5. Locus est apud Hieronym.ibid.c.j 1.
Iurauit Dominus exerçituum per animani
sham . lurare D e i , Augustino auctore ,
promissionis est firmamentum . Sic super
illud psalm. 109. Iurauit Dominus , et
sermone 17. de Aduentü Domini in carne
» et lib. de ciuitat. Dei 16. cap. 32.
LOAISA .
Ib. Vermis dicitur psalm. 21. Ego
sum vermis, et npn homo» opprobrium
hominum , et abiectio plebis . Et Osee 5.
Ego , quasi tinea Ephraim » et quasi pu-
tredo domui Iacob . Et lob. 25. Homo
putredo » et filius homims' vermis . E x -
ponuntur haec ab Augustino super Ioann.
tom. 2. Vermis significatur abiectus, et
contemptus » et sine specie » et decore »
Isai. 33. et psal. 108. Et non homo » id
e s t , non vir fortis , et robustus » quam
emphasim Chaldaeus paraphrastes express
i f '.Ego autem sum vermis , et debilis ,
et non fortis » portans vituperationes hominum
» Greg. lib. 30. Moralium cap.29.
sic inquit , exponens illud lob. 39. Quis
dimisit onagrum liberum ? Ncc indignum
quis iudicet, per tale animal Dominum
posse figuràri : dum constat omnibus ,
quia per significadonem quamdam in
scriptura sacra et vermis, et scarabaeus
ponuntur . Sicut scriptum est : Ego autem
sum vermis» et non homo . Et sicut
apud Septuaginta interprètes dicitur :
Scarabaeus dc ligno clamabit. Haec Gre