
licae praedicationis virtutem martyrii apostoli meruerunt.
4. In cordibus secularitcr viuentium inuicem sibi succeduttt
vitia: vt dum vnum abierit, succedat aliud , iuxta Ioelis prophej.
tae testimonium , qui a it: Residuum erucae comedit locusta , et re*
siduum locustae comedit bruchus, et residuum bruchi comedit rubi-
go . Per id ergo ista sub vitiorum allegoria colliguntur , quia sequb
tur : Expergiscimini ebrii , et flete .
5. Aliquand'o vtiliter peccatur in minimis vitiis, vt maiora vti-
lius caueantur. Lege'Paulum-apostolum minora permittentem pec-
cata, ne maiora perpetrentur . Veraciter autem sanantur vitia, quae
virtutibus, non vitiis excluduntur . Quorumdam autem quaedam
latentia vitia tunc apparent , quando ab aliis vitiis desinunt.
C A P V T X X X IV .
I,
De male •usis •uirtutibus.
i . junterdum et male vsae virtutes ex se vitia gignunt: quod fit
per immoderatum animi appetitum , cui non sufficit donum , quod
meruit, nisi inde aut laudes,aut iucira damnanda quaesierit.
2. Interdum virtutes vitia gignunt,dum aliquando pro tempore
opportuno minime relaxantur . Sicque fit, vt quae congruo
loco virtutes sunt, incongruo vitia deputentur : veluti si pro fra-
tris aduentu canonicum non soluatur ieiunium.
3. Virtutum igitur discretionem a Paulo apostolo sume, qui
ad tempus egit, quod agendum esse omnino prohibuit.
4. Item quaedam virtutes , dum discretioni non seruiunt,in
vitia transeunt. Nam saepe iustitia , dum suum modum excedit,
crudelitatis saeuitiam gignit: et nimia pietas dissolutionem discipli-
nae parturit,et zeli Studium, dum plus est,quam oportet, in ira-
cundiae vitium transit , et multa mansuetudo torporis segnitiem
gignit.
4. E x Gregor, lib. 33. Moral, c.23.
Ct in E itch , ho mil. 12. LOAISA .
Gàp.XXXI V.n. 2. Pro fra tris aduentu etc.
Hue facit Regula Monachorum c. xo. AR.
3. Actor um i j .N am Paulus Gentiles
ad euangelii Hbertatem venientes circum-
cidi prohibuit, et tarnen Lystratn 9 et Iconium
transient 9 Timotheum 5 qui gentili
pâtre natus fuerat yçircumcidit. Gregor.
lib. Moral. 28. c. 6. LOAISA .
4. E x Gregor, lib, 1 1. Moralium ca-
p it. 7. et 32. cap. 17. LOAISA .
lb. Alii, dum discretionem non set*
uant. AREV«
. y. Prudentis autem viri discretio solerter prospicit, ne bonum
intemperanter agat, et de virtute in vitium transeat,
6. Item apud quosdam ex virtute vitium gignitur, dum quis-
que de castitatis, et abstinentiae meritis gloriatur. Nam etquielee-
mosynam vanae gloriae causa impertit, ex virtute vitium facit. Sed
et is,qui de sapientia arrogantiam habet,et qui pro iustitia prae-
mium appetit,et qui aliquod donum D e i, quod meruit, in suam
laudem conuertit, aut in malos vsus assumit, proculdubio virtutem
in vitium transfect.
7. Homines de virtutibus vitia nutriunt, ex quibus pereant
Iterum Deus arte potentissima ex nostro vitio virtutes format,
quibus nos ab iniquitate reformet.
C A P V T XXX V .
De simulatis •uirtutibus.
i . uaedam vitia species virtutum praeferunt , ideoque perni-
ciosius suos sectatores decipiunt; quia se sub velatnine virtutum
tegunt. Nam vitia, quae statim virtutibus contraria apparent, ci-
to , dum palam venerint, emendantur : propter quod sequaces eo-
rum de talibus’ criminibus erubescunt.
'2. Carnales autem plerumque per insensualitatem mentis non
agnoscunt, vitium esse culpabile, quod dignum videtur damnatione.
3. Item quaedam vitia species virtutum esse videntur, sed tarnen
virtutes non sunt . Nam interdum sub praetextu iustitiae
crudelitas agitur: et putatur esse virtus , quod nimirum est vitium:
sicut et remissa segnities mansuetudo esse creditur: et quod agit
torpens negligentia, putatur agere indulgentia pietatis . Nonnunquam
etiam virtutem largitatis imitatur vitium prodigae effusionis: et virtutem
parcitatis tristis tenacitas imitatur : et vitium pertinaciae abscondi-
tur sub virtute constantiae. Item timorsub specie obedientiae occul-
tatur, et dicitur virtus humilitatis, quod tamen vitium est timoris . Sed
et procacitas vocis pro veritatis libertate accipitur : et vitium pi-
Cap. XXXV. n. I. E x Gregor, lib. Mo* 3. E x Greg. ibid, et lib. Pastor, cur.
ral. 32. ca p .u j. LOAISA. part. 3. admonit. 17. LOAISA .
1. A lii, per insensibilem mentis cue* 4. Greg. lib. Moral. 9. r.13. LOAIS.
Uhstem non agnoscunt. AREV,