
y ï 8 R E G V L A
bus nequaqiiam tabescat,sed quietus, atque pacificus per amorem
fraternae dilectionis de cunctorum gaudeat mentis, iracundiae per-
turbationem reiiciens, et patienter omnia sustinens: nulla tristnia,
nullo temporali moerore afficiatur, sed contra omnia aduersa in-
teriori g audio fretus, ipsam postremo vanae gloriae laudem pro*
cul a se abiiciat, et Deo tantum interius humili corde placere
studeat, vt dum his virtutibus radiat, merito nomen suae professions
retineat.
C A P V T IV.
De conuersis.
renuncians seculo,ad monasterium venerit,non sta*
tim in coetum deligendus est monachorum . Vitam enim
vnicuique in hospitalitatis seruitium tribus mensibus considerare o-
portet : quibus peractis ad coetum sanctae congregationis accedet :
neque enim intus suscipi quemquam conuenit, nisi prius foris po-
situs, eius humilitas , siue patientia comprobetur . Qui relicto se-
culo ad militiam Christi pia, et salubri humilitate conuertuntur,
omnia sua primum aut indigentibus diuidant, aut monasterio conférant.
Tunc enim serui Christi liberum animum diuinae militiae
efferunt, quando a se spei secularis vincula cuncta praecidunt.
2. Qui non rigida intentione conuertuntur, cito aut super-
biae morbo,aut vitio luxuriae subduntur. Nequaquam ergo de-
bent a tepore inchoare , qui mundo renunciant, ne per ipsum
teporem rursus in amorem seculi cadant . Omnis conuersus non
est recipiendus in monasterio , nisi prius ipse scripto se spopon-
derit permansurumSicut enim ii,q u i ad secularem promouen-
tur militiam, in legionem non transeurit, nisi ante in tabulis con-
ferantur, ita et i i , qui In spirituali'bus castris caelesti militiae sunt
signandi, nisi prius professione verbi, aut scripti teneantur, in numerum,
Cap. IV. n. I. Holstenias, vniuscuius-
que in hospitalis seruitio . . . considerari
cportet. AREV.
2. Nisi prius ipse scripto etc. al.
nisi se prius ibi scriptis suae profession
pis spoponderit permansurum > De tiro-
fiibus 9 qui ad seculareoi ptomouentur
militiam > videndus Isidoras lib. 9. Efy*
molog. cap. 3. mim. 36. et 53. jetVe-
getius lib. 1. De re militari cap. 8. »et
lib. 2. cap. 5.5 ex quo constat} milites»
expleto tirocinio , quibusdam puncturjs
in cute sign ari solitos : quo alludit I$1-
doTiisj ‘snnt signandi, AREV.
M O N A C H O R V M . y 2?
tnerom, societatemque seruorum Christi transire non possunt.
3. Qui in monasterio prior ingreditur, primus erit in cunctis
gradu, vel ordine : nec quaerendum est, si diues, aut pauper , ser-
uus, an liber, iuuenis, an senex , rusticus,an eruditus: in mona-
chis enim nec aetas, nec conditio quaeritur, quia inter serui' et
liberi animam nulla est apud Deum differentia. Qui tarnen iugo
alienae seruitutis astrictus est, nisi Dominus vincula eius dissolue,-
rit, nequaquam recipiendus est; scriptum est enim : Quh dimisit lob, 3 j
onagrum liberum ? et vint ul a eius quis soluifi Onager enim liber
dimissus monachus est sine dominatu, et impedimento seculi de*
seruiens, et a turbis remotus• Tunc enim libera seruitute Deo
quisque famulatur , quando nullius carnalis conditionis pondéré
premitur. Vbi enim iam suaue iugum , et leue onus Christi est ,
durum , et graue est portare seruitium seculi.
4. Qui aliquid habentes in seculo, conuertuntur, non extol-
lantur, si de suis facultatibus quodeumque monasterio contule-
runt: sed potius timeant, ne hic per superbiam eleuentur,et pereant.
Quibus melius esset, si diuitias suas cum humilitate in secu-
lo fruerentur , quam vt iam pauperes effecti, de earum distributione
elatione superbiae extollantur. H i , qui de paupertate in monasterio
conuertuntur , non sunt despiciendi ab e is, qui seculi diui*
tias reliquerunt : quia apud Deum vnius ordinis habentur omnes,
qui conuertuntur ad Christum: neque enim diffère, vtrum ex ino-
p i , vel seruili conditione ad seruitium Dei quisque venerit,an ex
generosa, et locuplete vita: multi enim ex plebeio censu documents
virtutum eximiis enitentes, praelatiores nobilibus facti sunt,
eosque virtutum exceilentia praeuenerunt : et qui erant conditione
infimi, virtutis merito effecti sunt primi sapientes.
Î . Ktam propterea infirma mundi elegit Deus, ■ vt confunderet r Cd,
fortes : et ignobilia mundi, et ea , quae non sunt, -vt ea, quae sunt,
3-_ Straus, an liber etc. S. Hieronymus
in epistola ad Gelantiam inter alia
siejait vin hanc sententiam : Sola apud
Deum libertas est non seruire peccatis,
summa apud Deum est nobilitas darum
esse virtutibus. AREV.
J. Nam propterea ; eodem testimonio
est vsus lib. 2. de o f . cap. 16. GRIAL.
lb . Hue referri potest , quod ex
Smaragdo Constantinus Caietanus pag.7t>
descripsit: „ Hinc Isidorus a i t : Quicum*
que autem monasterium primus ingreditur,
primus sedet, primus arabulat,
primus psalmum dicit, primus in men-
sam extendit manum, in ecclesia prior
communicat: nec aetas inter ebs qua*e*