
Matth. J7.
Fs. 6 2 .X.
Matth. 6.
Matth. 6.
A d T it .i
20. net superare , dicens : Hoc genus non eilcitur, nisi per orationemi
et ieiunium. Immundi enim spiritus ibi se magis iniiciunt, vbi plus
viderint escam, et potum.
4. Sancti, quamdiu in huius seculi vita habitant , desiderio su*
perni roris corpus suum aridum portant. Vnde et psalmus : Siti-
uit 5 inquit, in te anima me a , quam multipliciter et caro mea. Caro
enim tuncDeum sitit , quando per ieiunium abstinet ,e t arescit.
Abstinentia et viuificat, et occidit : viuificat animam , corpus necat.
5. Saepe abstinentia simulate agitur, ieiuniaque per hypocri-
sim exercentur . Quidam enim mira inedia corpus suum laniant,
exterminantes , sicut ait euangelium , facies suas, vt appareant hoi
«. minibus ieiunantes. Ore namque pallescunt, corpore atteruntur,
cordis alta suspiria ducunt. Ante mortem quoque mortiferis se
suppliciis tradunt : tantumque miseri laboris exercitium , non pro
Dei amore , sed pro sola humanae laudis admiratione sectantur.
, 6. Quidam incredibiliter abstinent, vt hominibus curiosis sancti
appareant : sed hoc bonum abstinentiae talibus non est virtus
reputanda j sed vitium: quia bono male vtuntur.
7. Ieiunium , et eleemosyna in abscondito esse amant, vt solus
Deus, qui inspicit omnia, meritum operum bonorum repen-
dat. Nam qui ea sub populari manifestatione faciunt, nequaquam
a Deo iustificantur : quia iuxta sermonem euangelicum mercedem
j, suam ab hominibus receperunt.
. 8. Ieiunia cum bonis operibus Deo acceptabilia sunt . Qui
autem a cibis abstinent, et praue agunt, daemones imitantur : qui-
bus esca non e s t, et nequitia semper est. Ille enim bene abstinet
a cibis, qui et a malitiae actibus, et a mundi ieiunat ambitionibus 1
9, Qui execrationis studio , non abstinentiae voto ab escis car-
nium se suspendunt, hi potius execrandi sunt : quia Dei creaturam
vsibus humanis concessam reiiciunt. Nihil enim fidelibus inquina-
tum , nihilque esse iudicatur immundum , Paulo attestante aposto*
• JJ* lo : Omnia munda mundis : coinquinatis autem , et infidelibus nihil est
man*
4. Ali» 9 tibi caro pro et caro . AR.
5. Gregor. lib. Moral. 8. cap. 26.
LOAISA.
7. Greg. lib. 8. Moral• c. 24« LOAIS.
8. Pius P l\ Nihil prüdest horoini ie-
îunare, et orare 9 et alift reiigionis bona
agere, nisi mens ab iniquitate renoue^
tur> de poenit. D. 3. LOAISA .
9. Leo PP. serm.\. de qua drag. LOAIS-
lb. Qui execrationis studio etc. Hoc
erat vitium manichaeorum > vt VczzoslU?
anno tat *• A R E V .
mttndum, quia polluta sunt e or urn et mens, et conscientia.
10. Spernitur ieiunium , quod in vesperum repletione ciborum
reficitur. Neque enim reputanda est abstinentia, vbi fuerit saturi-
tas ventris subsecuta.
1 1 . Spernitur ieiunium, quod in vesperum deliciis compensatur
, dicente Isaia propheta : Ecce in die ieiunii vestri inuenitur c. jS. v. j.
voluptas vestra: voluptas enim deliciae intelliguntur. Sicut enim
repetitio debiti,et lites , et contentio,et percussio, ita et deliciae
improbantur a propheta in ieiunio.,
i s . Tota enim die epulas in cogitatione ruminat,qui ad ex-
plendam gulam vespere sibi delicias praeparat.
13. Non est corpori adhibenda immoderata abstinentia , ne
dum amplius grauatur caro pondere inediae , nec malum agat post-
ea, nec bene facere incipiat, et quae addicitur, vt vsu mali ca*
reatjsimul et boni officium, dum plus premium, perdat . Solid-
ta igitur discretione carnis est moderanda materies; scilicet, ne
aut integre extinguatur, aut immoderate laxetur.
14. Infirmitate carnis nimia praeualente, ad perfectionem per-
tingere nemo potest. Nam quamuis sanctitatis amorem quisque
habeat, exequi tarnen non valet operis meritum, cui intentione
cordis deseruire conatnr.
15. Corporis debilitas nimia etiam vires animae frangit,mentis
quoque ingenium facit marcescere: nec valet quidquam boni
per imbecillitatem perficere,
1 6. Nequid nimis . Nam quidquid cum modo , et tempera-
mento fit,salutare est: quidquid autem nimis, et vltra modum
est, perniciosum f it , studiumque suum in contrarium ve rtit. In
ornni ergo opere modum , et temperamentum oportet habere . Nam
omne,quod excedit, periculosum est; sicut aqua , quae si nimios
imbres praebeat, non solum nullum vsum adhibet, sed etiam pe-
riculum exhibet.
10. Ad hanc, ct sequentem proxi-
n e summi viri sententiam attendamus 9
velim j äiebat Vezzosius . AREV.
I I. Ita quidem goth. et alii mss. et
txcusi libri . A t Hieronymus voluntas
vestra : et Septuaginta > v t idem anctor
e s t , voluntates vestrae. LOAISA .
Tom.VU
lb. Voluptas vestra . Ita legendum
suadet orationis contextus.: et ita quoque
legitur in Breuiario Mozgrabico , vt
notauit Mariana lib. 1. contra iudaeos
cap. 1. n .5 . AREVALVS . ‘
13. Cass i an us coll. 2. de discretion?
LOAISA.
K k