
Ratio *
Homo .
Ratio .
22. 0 homo , quid tantum diffidis animo ? cur adeo mente
debilitaris ?cur spem , atque fiduciam oinnem amittis ? cur anhno
tantum diffunderis? quare tanta pusillanimïtate deiiceris ? quare in
aduersis adeo frangeris? Omitte tristitiam, desine tristis esse, tri-
stitiam repelle a te , moestitiae noli succumbere, noli te multum
dare moestitiae, repelle a corde tuo dolorem , ab animo exclude
dolorem, inhibe doloris impetum : non perseueres in dolore, vince
animi dolorem , supera mentis dolorem.
23. Qualiter ? quo pacto ? quomodo? quemadmodum ? qua ra-
tione ? qua arte % quo consilio ? quo ingenio ?
24. Omni ope, Omni v i , omni ingenio , omni virtute , omni
arte, omni ratio ne , omni consilio, omni instantia sume luctamen
contra corporales molestias :esto in cunctis casibus firmusj patienter
toléra omnia, omnia aduersa aequo animo toléra . Noli singu-
larem tuam conditionem attendere, non est tua a te sola pensan-
da acerbitas : non est sola tua a te consideranda calamitas : respice
similes aliorum casus : intende miserias eorum , quibus acerbe ali-
quid accidit : dum tibi aliéna pericula memoras, mitius tua portas
: aliorum enim exempla dolorem releuant : alienis malis facilius
consolatur homo.
25. Quid incusas acerbissima tua décréta? quid causas tui pe-
riculi tantum luges? non sunt noua tua supplicia, habes exempla
calamitatis. Quanti tales casus, quanti talia pericula pertulerunt?
Patienter ab vno ferendum e st, quod multis accidit tolerabile.
Poena huius vitae breuis est : et qui affligit, et qui affligitur , mor-
talis e s t . Tribulatio huius temporis finem habet.
26. Transeunt omnia seculi huius,nec permanent : omne, quod
venit, stare non potest. Nihil est tamdiu , nihil tam longum,quod
non breui finiatur : omnia sub caelo finem suum habent : impossi-
bile ç s t , vt homo sis, et non gustes angustias : dolor, et tristitia
omnibus communia sunt : omnia in hoc seculo euentu simili sus-
tinemus . Nemo in perpetuum expers mali est : nemo est, qui in
22. A L spei fiduciam pro spem 9 atque
fiduciam . MARIANA .
:lb . Ratio . Alii habent 9 Hitte ratio
homini respondet. Et deinde , Hitte homo
ratiotn respondet. AREV.
24. A L temporales pro corporales.
MARIANA. /
25. ^/.aliorumpro calamitatis. MAR-
26. A L nihil est diu , nec tam lo*1,*
gum . MARIANA •
S Y; N O N Y M O R V M. 4Si
hoc seculo non doleat : nullus e s t, qui in hac vita positus non
suspiret : vita ista, lacrymis plena est : vita ista a fletibus inchoat :
qui nascitur, a fletu incipit viuere : flentes proiicimur in hanc mi-
seram vitam : ipse ortus sequentium dolorum est gemitus.
27. Interpone ergo tibi rationem : particeps esto rationis:
praeualeat tibi ratio : tempera animum ratione : animam ratio confirmât:
vim tanti moeroris réprimât ratio : confirmato animo, nullum
periculum pertimescis . Oportet nos per mult as tribulationes Actor.
intrare in regnum D e i. Non sunt condignae passiones huius tem- A d R o m
ports ad futuram glor'iam , quae reuelabitur in nobis : quod in praesenti
est, momentaneum est, et leues tribulationes in nobis: quod
aeternum est, supra modum est, pondus excellens gloriae , vtilis
est tribulatio, vtiles sunt huius vitae pressurae .
28. Malorum prauitas non te occidit, sed erudit : prauorum
aduersitas non te deficit, sed extollit : humana tentatio arguit te,
non interficit : quantum enim in hoc seculo frangimur, tantum in
perpetuo seculo solidamur : quantum in praesenti affligimur, tantum
in futuro gaudebimus. Si hie flagellis atterimur, purgati in
iudicio inueniemur. Semper Deus hic vulnerat, quos ad salutetn
perpetuam praeparat. In fornace probatur aurum : tu , vt sorde ca-
reas, tribulationis camino purgaris : vt purior appareas, persecutio-
nis igne conflaris : vt omnium peccatorum sorde purgeris,ad pro-
bationem sunt ista omnia, quae sustines.
29. Non igitur murmures : non blasphemes : non dicas,quare
sustineo mala ? cur affligor ? vt quid mala patior ? sed magis die,
peccaui : vt eram dignus, recipio . Aequalem vindictam peccati mei
non sentio , minus percussion me, quam merebar, agnosco , iuxta
modum criminis minor est retributio vltfonis: secundum meritum
peccatorum dispar est causa poenarum : non sunt tanta supplicia,
quanta extiterunt peccata. Qui enim in flagellis murmurât, Deuin
E l introire pro intrare.. MARIANA .
lb. Quod in praesenti est, etc. A llu ■
dit ad locum Pauli 1. ad Corinth. 4. vers»
*7- Parisiensis le g i t : Quod in praesenti
est tribulationis in nobis, momentaneum
est, et le u e : quod aeternum est in nobis
» supra modum est, pondus excellens
gloriae . Quae lectio etsi non incommo-
Tom.VI,
da visa est , sequuti earn non sumtis 9
quo ni am omnes veteres codices discrepa*
bant . MARIANA .
Ib. Confirmât : Fortassis , confirmet •
Alii omittunt » animam ratio confirmât J
Mox pro et leues tribulationes in nobis »
al. et leue tribulationis in nobis : al. irt'
nobis quod leue quum militas tribulatio-
ne<s opera fur , ARÈV, - *■ ■ *
p P p