
lulis fratrum , vt nulla inquietudine, vel clamoribus impediantur.
Cellarium raonachorum iuxta coenaculum esse oportet, vt secus
positum sine mora raensis ministerium praebeatur. Hortulus sane
intra monasterium sit inclusus, quatenus, dum intus monachi ope-
rantur, nulla occasione exterius euagentur .
C A P V T II.
De eligendo abbate .
t. bbas interea eligendus est in institutione sanctae vitae du-
ratus, atque inspectus patientiae , et humilitatis experimentis , qui
etiam per exercitium Vitam laboriosam tolerans, ac transcendens
aetatem adolescentiae, iuuentute sua senectutem tetigerit : cui etiam
maiores non dedignentur parère, obedientes ei tam pro aetate,
quatn etiam pro morum probitate.
2. Iste enim se imitandum in ainctis operum exemplis exhi-
bebit: neque enim aliquid imperasse cuique licebit, quod ipse non
fecerit. Singulos autem hortamentis mutuis excitabit, alloquens
cunctos, exhortans, vel aedificans in eis , siquid eorurrr vitae pro
vniuscuiusque gradu prodesse perspexerit.
3. Circa omnes quoque seruans iustitiam , contra nullum li-
uore odii inardescens, omnes ex corde amplectens, nullum con-
uersum despiciens, paratus etiam quorumdam infirmitati compati
1. Thessal. 2, mi s e r i c o r d i a , A p o s t o lum s e q u e n s , q u i d ic i t : Facti sumus paruuli
in medio vestrum , tamquam si nutrix foueat puflos suos.
Cap. II. n. 1. Hoc caput penultimum
est in codice gothico ouetensi. GR.
Ib. Menardus pag. 150. retinendam
ait scripturam Concofdiae regularum,
transcendens aetatem adolescentiae, iu-
uentutem, seu senectutem tetigerit, quum
iuuentus iuxta ipsum Isidorum ab anno
a8. incipiat, iuxta alios ab anno 38. Ita
etiam legit Holstenius » Ego mallem >
transcendens aetatem adolescentiae, seu
iuuentutis , senectutem tetigerit.. Confer
regulam S. Fructuosi cap» 3», et Codicis
leg. 46. de episc. et cleric. AREV.
3. Menardus legi posse putat com-
pati9misericordiam Apostoli sequens « AR*
M O N A C H O R V M .
SWm
SSHM
C A F V T I I I .
De monachis ,
i. j. VAonachis autem summopere studendum est, vt apostolicam
vitam tenentes, sicut in vnura constituti esse noscuntur, ita cor
habeant vnum , nihil sibi proprium vindicantes , nec quantulum- Actor. 4.
cutnque atnorem rei priuatae habentes,sed iuxta exemplum apo-
stolicum , omnia communia habentes, in praeceptis Christi fideli-
ter permanendo proficiant .
2. Patri honorem debitum referentes, erga seniores obedien-
tiam , erga aequales incitamenta virtutum , erga minores boni exempli
magisterium conseruabunt. Nemo ceteris se iudicans meliorem,
sed inferiorem se omnibus deputans, tanto humflitate clarescat
quanto plus ceteris culmine virtutum coruscat . Abstineat se etiam
a furore, et a detractione parcat monachus linguam .
3. Indecenter quoque, vel notabiiiter non incedat,. philamy«
riae contagium, vt lethiferam pestera, abhorreat:a turpibus verbis,
vel otiosis linguam anertat, atque indesinenter cor mundum,
labiaque exhibeat. Atfectus quoque animi turpes ab intention?
cogitationis abstergat, per compunctionem cordis in stadio se sanctae
meditationis exerceat .
4. Torporem somni, atque pigritiam fugiat, vigiliisque , et ora-
tionibus sine intermissione intendat, gulae concupiscentiam déprimât,
atque abstinentiae virtutibus semetipsura per studium doman-
daium libidinum affligat, domans ieiuniis carnem, quantum vale*
tudo corporis sinat, liuore quoque inuidiae de fraternis profecti-
Cap. III. n. 2. Menardus pag. 2 15 .Pd-
tri honorem debitum reuerentes: ex quo
colligii, Pattern honore debito reuerentes .
AREV.
3* lndecenter quoque etc. Consonant
naec regulae S.Fructuosi Bracarensis c. 8.
Notabiiiter exponitur pro superbe s et fa~
stuose a Menardo : sed potius indicat in-
soli turn . Philargyria est auaritia , argen-
u cupido . AREV.
4» Ex his, aliisque Isidori praeceptis
natum, opiner , est quoddam opuscutum,
quod in nonnullis mss. Tsidori nomine
extat, de quo sermonem habui in Isido-
rianis cap. 85. n. 9- Titulus e s t, Traeta-
tus quidam S, Isido r i, in quo in breui
comprehenditur , quidquid periinet ad sta-
tum perfectionis cuius dam fidehs personae .
Sed quum nihil peculiare addat, et cor-
ruptissime descriptus sit huiusmodi tra-
ctatus, sine vllo damno praetermitti pot«
est. ARiJV.
» fff
il m
HJ
Mii !| );,!
j l j l f