
3 2 i l i b e r t e r t i v s
mentem portant. Quas quidem summopere, si liceat, vitare festi-
nant : sed timentes occultam dispensationem D e i , suscipiunt,quod
fugiunt, exercent, quod vitare noscuntur. Intrant enim ad cor,
et ibi consulnnt, quid velit occulta voluntas Dei:seseque subdi-
tos debere esse summis ordinationibus cognoscentes, humiliant cer-
uicem cordis iugo diuinae dispensationis.
C A P V T X X X IV .
De indignis praepositis .
i . ^^(Jon sunt promouendi ad regimen ecclesiae, qui adhuc vi-
tiis subiacent. Hinc est, quod praeceptum est Dauid non aedifica-
re visibile templum , quia s^nguinum vir belli frequentia esset.
Qua figura illi spiritualiter admonentur, qui vitiorum adhuc corruption!
sunt dediti, ne templum aedificent, hoc est, ecclesiam
docere praesumant.
2. Non debet honoris ducatum suscipere, qui nescit subiectos
trarpite vitae melioris praeire. Neque enim quisquam ad hoc tantum
praeficitur , vt subditorum culpas corrigat, et ipse vitiis seruiat.
3. Qui regimen sacerdotii contendit appetere, ante se discu-
tiat, si vita honori sit congrua : quod si non discrepat, humiliter
ad id , quod vocatur , accédai. Reatum quippe culpae geminat,sî
quisque cum culpa ad sacerdotale culmen aspirat. Heu ! me mi-
serum inexplicabilibus nodis astrictum;si enim susceptuin regimen
ecclesiastici ordinis retentem , criminis conscius timoré concutior:
si deseram, ne deterior sit culpa susceptum gregem relinquere,
amplius reformido : vndique miser metuo, et in tanto rei discrimine,
quid sequar,ignoro.
Cap. XXXIV. n. 1. 1. Paralip. 17 . ita
interpretatur Greg. in explic. 4. psalm.
poenit, ad i llu d : Tunc acceptabis sacrif.
LO AISA.
2. Vetus editio post seruiat addit
hanc aliam sententiam : Qai non se di-
gnum ad episcopatum existimat, locum
e iu s , qui dignus e s t, non praeoccupet .
Nam tarn sanctum est sacerdotii nomen >
v t nulla vitiorum nota maculari se si-
n a t . Grauius enim condemnabitur > qui
indignus suscipit, quod non meretur . Codex
antiquior S. Marci florent. post seruiat
iliico adiungit, Nam tarn sanctum etc.
Quod vero Loaisa fateatur , hanc sentential
» abesse ab omnibus mss. codicibus»
vt Vezzosius assent > id in Grialii editio-
ne non reperitur. AREV.
3. Posset legi ad id 9 ad quod voc<tm
tur . Nam facile e s t , vt cxcriptores secundum
ad omiserint. AREV.
S E N T E N T I A R V M . 323
4. Vniuscuiusque casus tanto maioris est criminis, quanto, prius-
quam caderet, maioris erat virtutis . Praecedentium namque magnitude
virtutum crescit ad cumulum sequentium delictorum .
•). Plerique sacerdotes suae magis vtilitatis causa,quam gregis
praeesse desiderant, nec vt prosint, praesules fieri cupiunt : sed
magis vt diuites fiant, et honorentur . Suscipiunt enim sublimita-
tis culmen, non pro pastorali regimine,sed pro solius honoris am-
bitione, atque abiecto opere dignitatis, solam nominis appetunt
dignitatem .
6. Dum mali sacerdotes, Deo ignorante , non fiant, tamen
ignorantur a Deo, ipso per Prophetam testante : Principes extite- Osee S. 4.
runt, sed non cognoui-,sed hoc nescireDei reprobare est, nam Deus
omnia nouit.
C A P V T X X X V .
De indoctis praepositis , c .. . i . w_Jicut miqui, et peccatores ministenum sacerdotale assequi
prohibentur , ita indocti, et imperiti a tali officio retrahuntur . Illi
enim exemplis suis vitam bonorum corrumpunt: isti sua ignauia
iniquos corrigere nesciunt. Quid enim docere potuerunt, quod ipsi
non didicerunt? Desinat locum docendi suscipere, qui nescit docere
. Ignorantia quippe praesulum vitae non congruit subiectorum .
Caecus enim si caeco ducatum praebeat, ambo in foueam cadunt. Matth, ij.14.
2. Sacerdotes indoctos per Isaiam prophetam ita Dominus im-
probat : Ipsi, inquit, pastores ignorauerunt intelligentiam . Et ite- c.jä.v.io.scq.
rum i Speculatores caeci omnes , id est, imperiti episcopi, nescierunt,
inquit, vniuersi, canes muti, non valentes latrare, hoc est, plebes
eotnmissas non valentes resistendo malis per verbum doctrinae
defendere.
5* Huic sententiae Vezzosius hanc
notam subiecit : Vtinam Vera non essent,
quae in praesenti scripsit Isidorus, nec
de nostra repeti possent aetate . In edi-
tione Grialii mendose erat qua gregis
pro quam gregis . AREV.
6. Gregor, par. i . Pastor, curae c .i .
Oseae 8. LOAISA .
Cap. XXXV. n.t. Gregor, par. i . Past,
cur. cap. K LOAISA .
2. Ignorauerunt. Sic Vulgata . Alii»'
ignerabant, vel ignorabunt. AREV.
S S 2