
tionem meruerunt diuinae pietatis. Hi neque immerito consequun-
tur ademptae dignitatis statum , qui per emendationem poeniten-
tiae recepisse noscuntur vitae remedium . ld enim , ne forte ma-
cis ambimium sit , diuinae auctoritatis sententia confirmetur •
D j . Ezechiel enim propheta sub typo praeuaricatricis Ierusa-
lem ostendit, post poenitentiae satisfactionem pristinum posse recap.
ié. v. 52. staurari honorem . Confundere ( inquit ) o luda , et porta ignomi-
niam tuam. Et post pauliilum : Et tu , inquit, et filiae tuae reuer-
timini ad antiquitatem vestram . Quod dixit, confundere , ostendit
post confusionem 3 id est5 peccati opus 3 debere quemque erube-
scere, et pro admissis sceleribus verecundam frontem humi pro-
stratam demergere, pro eo quod dignum confusionis perpetiaue-
rit opus.
6. Deinde praecipit, vt portet ignominiam , id est, dehono-
rationem nominis , siue dignitatis 5 et reuertatur ad antiquitatem
suam. Ergo dum quisque post opera confusionis suae confundi-
tur , attque ignominiam depositionis suae cum humilitate portaue-
rit 3 reuocari secundum prophetam ad priorem statum poterit. Item
Ioannes euangelista angelo Ephesi ecclesiae inter cetera simile quid-
Apoc. 2. 5. dam scribit: Memor esto, vnde cecideris , et age poenitentiam jmf
prima opera tua fae , alioquin veniam tib i, et mouebo candelabrum
tuum de loco suo.
. 7. In angelo ecclesiae praepositum vtique , id est, sacerdotem
cap. 2. v. 7. ostendit, iuxta Malachiam , qui dicit: Labia sacerdotis custodiunt
scientiam, et lex requiritur ex ore eius, quia angelus Domini exer-
cituum est. Praepositus ergo lapsus in vitium per euangelistam
monetur, vt memor sit,vnde ceciderit , et agat poenitentiam,
et prima opera faciat, vt non moueatur candelabrum eius .
8. Nam candelabrum doctrina sacerdotalis, vel honor pote-
statis, quem gestat, intelligitur: iuxta quod scriptum est apudSa-
l.Rsg. 3.2. muelem in damnationem Heli: Oculi eius caligauerant, nee pote-
rant videre lucernam D e i , antequam extingueretur : lucerna quip-
pe Dei fuerat, quod dignitate sacerdotali pollens, iustitiae clarita-
6. Deinde praecipit etc. Hic locus
Mlio, atque alto modo legitur, eodem ta-
mat sensu . Opéra tua fa c , vo x tua non
est apud Raban., est tamen in vet. c o d .,
et apud Ambros. PERJS2 .
1b. A ! .suae lugens cum humilitate . A R.
8. Alii » nam candelabrum angeli doctrina
etc. Et 3 mentisque pro meritorum-
que . Vulgata , nee poterat videre : lucerna
Del antequam etc. AREY.
te fulgebat : extinctam propheta asserit , dum ob scelera fîliorum
sacerdotii potestatem, meritorumque lumen amisit . Candelabrum
ergo, siue lucerna sacerdotis ( quae intelliguntur charismata honoris
) tune penitus iuxta Ioannem extinguitur, vel mouetur, quan*
do post delicti casum, neglecta poenitentia, admissa scelera non
deflentur.
9. Non enim d ic it ,Pro eo quod cecidisti , commouebo candelabrum
tuum : sed, nisi poenitentiam egeris, mouebo candelabrum tuum.
Ergo ad quemque praepositum peccantem , si praeuenerit poenitentia
delicti, vtique sequitur venia , et reparatio meriti . Et in
Prouerbiis scriptum est : Oui abscondit scelera sua, non dirîgetur : qui cap. 28. v. 13
vero confessus fu e r it , et dereliquerit ea, miser 'icordiam consequetur .
1 0 . Nam et ipsum, quod canonum censura post septem an-
nos remeare poenitentem in statum pristinum praecipit, non ex
electione proprii arbitrii sancti Patres,sed potius ex sententia diuini
iudicii sanxerunt. Nam legitur, quod Maria soror Moysi pro- Numer. 12;
phetissa , dum obtrectationis aduersus Moysem incurrisset delictum,
illico stigmate leprae perfusa est : quumque peteret Moyses, vt emun-
daretur, praecepit earn Deus extra, castra septem diebus egredi,
atque post emendationem rursus earn in castra admitti.
x i . Maria ergo , soror Aaron, caro intelligitur sacerdotis, quae
dum superbiae dedita, sordidissimis corruptionum contagiis macu-
latur, extra castra septem diebus, id est, extra collegium sanctae
ecclesiae septem annis proiieitur , qui post emundationem vitiorum
lo c i,siue pristinae dignitatis recipit meritum .
1 2 . Ecce in quantum valui, concilii ancyritani antiquam,et
plenam auctoritate sententiam sacris testimoniis plane explanaui,
ostendens, eum posse restaurari in proprio honore, qui per poenitentiae
satisfactionem nouit propria delicta deflere, qui vero ne-
que luget, quae gessit, sed lugenda sine vllo pudore religionis,
vel timoré iudicii diuini committit, eum nullo modo posse ad
pristinum gradum restaurari.
13. In finem autem epistolae huius hoc adiieiendum putaui,
vt quotiescumque in gestis conciliorum discors sententia inueni-
tur, illius concilii magis teneatur sententià, cuius antiqutor ,aut potior
extat auctoritas. Datum pridie kal. mart, anno tertio regni
domini nostri gloriosissimi Witerici regis.
H i