
î4 8 R E G V L A
in chorum , data oratione pro eo ab abbate , et respondentibus
cunctis amen surgat, atque ab omnibus pro negligentia veniam
poscat , adepturus indulgentiam post huius emendatoriae satisfa-
ctionis censurant.
2. In minori vero aetate constituti non sunt coercendi sen-
tentia excommunicationis, sed pro qualitate negligentiae congruis
affligendi sunt plagis : vt quos aetàtis infirmitas a culpa non re-
uocat, flagelli disciplina compescat . Excommunicati autem ab iis
locis, quibus fuerint constituti, ante poenitentiae tempus exple-
tum prohibeantur progredi. Ad excommunicatum nulli licebit in-
gredi citra imperium senioris . Cum excommunicato neque orar
e , neque loqui cuilibet licebit. Cum excommunicato nulli peni-
tus vesci liceat j ne ipsi quidem, qui alimenta victui praebet.
5. Si exeommunicatio biduana fuerit , excommunicato nihil
alimenti praebendum est : certe si plurimorum dierum illata fuerit
communionis suspensio, sola panis, et aquae in vespertinum erit
adhibenda refectio . Excommunicatis praeter hiemis violentiam cu-
bile humus e rit, stratum, siue storea : amictus autem tegmen ra-
-sum, aut certe cilicium : calmeamentum aut sparteae, aut quodli-
bet genus solearum.
pabantur . In Concordia regularum pag.
534. ingrcdiensque chorum oret . Post
hctcc data oratione etc• AREV.
2. Smaragdus cap. 26. Hinc Isidorus
ait: Cum excommunicato neque orare,
neque loqui cuiquam licebit , cum excommunicato
nulli penitus vesci licet ,
ne ipsi quidem , qui alimentum Victui
praebet. GR1 AL .
Ib, In minori vero aetate etc. Hoc
monitum extat non solum in régula S.Benedict!
, sed etiam in régula Magistri , vt
vocant . Vide Menardum pag. 582. et
seqq. In Decreto Gratiani caus. x i.q .3 .
e. 18. citantur verba , Cum excommunicato
neque orare ,' neque loqui 9 nisi ea ,
quae ad eandem excommunicationem pertinent
, nec vesci lic e a t . Simili modo
apud Burchardum , et in Decreto Iuonis
adduntur Isidoro ilia verba , nisi e a ,
quae ad eandem excommunicationem pertinent
. Legendus praeterea de hoc loco
Berardus ia Isidorianis cap. 32. num.15.
Apud Petrum Casinensem cap. 30. post
compescat additur : l l li vero fratres post
quindecim annos aetatis vapulent, si satis
grauem 9 aut furti fugacis , aut crimi-
naliter aliquam culpam commiserint. AR.
3. Gubile humus . Smaragd• Lectus
eorum aut nuda humus r aut certe storea
, id est, matta super humum . GR.
lb. Si exeommunicatio - refectio . In
Concordia regularum, Cuius biduana , v e l
triduana fuerit illata excommunicationis
suspensio, Sola panis, et aquae in v e -
spertinnm erit adhibenda refectio. Tegmen
rasum lib. 19. Etymolog, cap. 22. n.23.
est vestis ra lla , quae vulgo rasilis di-
citur, scilicet a raritate ita vocata . Cilicium
est vestis ex pilis contexta, a ci-
licibus populis nomen sortita . De spar-
to Plinius lib. 9. cap. 2. Hinc calceamen-
ta , et pastorum vestis . Soleas definit
Jsidorus lib. 19. Etymolog, cap. 34. n .x i.
cui concinit Gellius lib. 13. cap. zq* AR*
M O N A C H O R V M , y49
4. Excommunicandi potestatem habeant pater monasterii, slue
praepositus : reliqui autem excessus monachorum in collectant
abbati, vel praeposito deferentur, vt is , qui deliquisse cognosci-
tur, competent! seueritate coerceatur .
C A P V T X IX .
De familiarl vita. ,M onachi in communi viuentes nihil peculiare sibi facere
audeant: neque in suis cellulis quidquam , quod ad vicrum , vel
habitum, vel ad quamlibet rem aliam pertineat, sine regulari dis»
pehsafione abbatis possidere praesumant . In Pentecoste autem,
quae est dies remissionis , omnes fratres sub diuina professione se
alligent, nihil peculiare apud conscientiam suam habere. Siquod
a parentibus, vel extraneis munus cuilibet monacho fuerit directum,
in conuentum fratrum redactum s it , vt cui necesse e r it,
praebeatur. Monachus enim quidquid acquirit, non sibi, sed mo-
nasterio acquirit.
4. In collectam : hoc e s t, in colla-
tionem , de qua cap. 7. Ad hunc locum
referri possunt quaedam verba , quae in
Concordia regularum pag. 568. excri-
buntur ex régula S.Isidori épiscopi c. xtv.
$. 4. ; sed quae in régula édita non extant
, neque 'Menardus quidquam super
eis annotauit. , , Si aliquis excommuni-
catus in prima interrogations querelo-
sus,vel murmurans apparuerit, et suas
sententias superbe, vel importune vin-
dicauerit, et hoc senior manifestum esse
cognouerit, vsque in diem tertium ma-
neat excommunicatus, ita vt nullus cum
eo loquatur . Quum tertio vero die ita
sciscitatus , et in superbiia, quam dixi-
mus, fuerit deprehensus, quo usque "erga-
stulo coarctatus perseueret , donee o-
mnem arrogantiam superbiae deneget.
Quod si in malo perseuerans perduraue-
f i t , et prona (fo r te , praua) voluntate
poenitentiam agere noluerit , et saepe,
ac saepe contumax contra seniores, vel
fratres in facie perstiterit , et cum propinquis
se vindicare maluerit, in colla-
tione deductus exuatur monasterii vesti-
bus, et induatur , quas olim deduxerat ,
secularibus , et cum confusionis nota a
monasterio expellatur, vt ceteri emeu-
dentur, dum fortasse solus tali corre-
ptione ille delinquens corrigitur „ . Haec
si Isidori sunt, conciliari possunt cum
his, quae cap. 16 . num. 2. dix it, ita vt
ibi neget, e monasterio expellendos, de
quibus spes aliqua affulget,eos posse ad
bonam frugem reuocari, hie vero expel-
li iubeat illos , qui incorrigibiles censean-
tur. AREV.
Cap.XIX. n. 1. Neque in suis cellulis
quidquam etc. Ita etiam praescribunt
Pachomius, Teridius, et alii in regulis
monachorum . Quod paulo post sequitur,
Siquod a parentibus etc. in Concordia
regularum ita effertur ; Siquid a parentibus
, v e l extraneis cuilibet monacho
collatum fue r it, non erit sub zure priua-
tae rei habendum , sed in potestate abbatis
in commune redactum v q um neces