
du ceteris proximi circa aram Christi, quasi columnae altaris assistèrent,
et non sine aliquo septenarii numeri mysterio. Hi sunt
enim,quos in Apocalypsi legimus, septem angeli tubis canentes.
Hi sunt septem candelabra aurea . Hi voces tornitruorum. Ipsi
enim clara voce in modum praeconis admonent cunctos,siue in
orando,siue in flectendis genibus, siue in psallendo, siue in le*
ctionibus audiendis, ipsi etiam, vt aures habeamus,ad Dominum,
acclamant,ipsi quoque euangelizant, sine ipsis sacerdos nomen habet,
officium non habet.
4. Nam sicut in sacerdote consecratio, ita in ministro dispetv*
satio sacramenti est, ill! orare , huic psallere mandatur : ille oblata
sanctificat, hic sanctificata dispensât. Ipsis etiam sacerdotibus propter
praesutnptionem non licet de mensa Domini tollere cali-
cem , nisi eis traditus fuerit a diacono . Leuitae inferunt oblatio*
nes in altari, leuitae componunt mensam Domini, leuitae operiunt
arcam testamenti. Non enim omnes vident alta mysteriorum , quae
operiuntur a leuitis , ne videant, qui videre non debent, et su-
mant, qui seruare non possunt, quique propterea altario albis in*
duti assistunt, vt caelestem vitam habeant, candidique ad hostias,
tmmaculatique accédant, mundi scilicet corpore,et incorrupt! ptidore.
5. Tales enim decet Dominum habere ministros, qui nullo
carnis corrumpantur contagio, sed potius eminentia castitatis splen*
deant. Quales enim diaconi ordinentur, apostolus Paulus plenis-
sime scribit ad Timotheum . Nam quum praemisisset de sacerdo-
tum electione, continuosubiecit : Diaconi similiter irreprehensibiles,
hoc est, sine macula , sicut episcopi :pudici vtique, id est, a libidine
continentes:««» bilingues, scilicet ne conturbent habentes
pacem -.non multo vino dediti, quia vbi ebrietas, ibi libido domi*
natur , et furor: non turpe lucrum sectantes, ne de caelesti mysterio
lucra terrena sectentur. Est quoque et turpis lucri appetitio, plus
de praesentibus, quam de futuris cogitate . Post haec subiecit : Hi
4. Alii , ne videant, quae videre non
debent, et sumant, quae seruare etc. Sed
in nonnullis mss. correctum est qui bis
pro quae . Adhuc Romanus Pontifex ser-
uat morem non accipiendi calicem ( scilicet
in missa solemni) , nisi a Diacono
illi tradatur. Lesleus in not. ad Missale
mozarab. p.489. antiquum hunc rituna
mulris veterum congestis testimoniis illustrât.
AREV.
5. Diaconi. Multi mss. h ic , ct alibi
, diacones : ita etiam diaconibus pro
diaconis : et cap. seq. occurrit diaconi*
bus. AREV.
D E 0 m I C I I S . t 41^
autem probentur primum yet sic ministrent, nullum crimen habentes
. Vtique sicut episcopi,sic et isti ante ordinationem probaride-
bent, si digni sunt, et postea sic ministrent.
C A P V T I X .
De custodibus sacrorum . c i* ^'ustodes sacrarii leuitae sunt. Ipsis enim iussum est custo- Numeror.c?
dire tabernaculum , et omnia vasa templi, quique ideo in lege ab
anno quinquagenario eliguntur custodes vasorum : vt post edomi-
tum carnis conflictum iam quieti, mundo corpore pariter, et mente
Deo seruiant, praeferentes speciem grauitatis, ne fallantur con-
silio , ne fidem deserant, neque quidquam intemperantius gerant.
C A P V T X .
De subdiacon'is .
1. O ubdiaconi, qui apud graecos hypodiaconi vocantur , in Esdra r. Esdrae «.
inueniuntur, appellanturque ibi Nathinaei , id est, in humilitäte
Domino seruientes. Ex eorum ordine fuit ille Nathanael, qui in cap. i .
euangelio Ioannis diuina proditione commonitus , Saluatorem Dominum
meruit confiteri, quique etiam ad primum diuinitatis indicium
fidelis euituit, protestante Domino, ac dicente: Ecce vere loan. r . 47.
tsraelita , in quo dolus non est.
2. Denique isti oblationes in templd Domini suscipiunt a po-
, puhs, isti obediunt officiis leuitarum, isti quoque vasa corporis,
« sanguinis Christi diaconibus ad altaria Domini offerunt. De
quibus quidem placuit Patribus, vt quia sacra mysteria contrectant,
I casti, et continentes ab vxoribus sint, et ab omni carnali im-
munditia liberi, iuxta quod illis Propheta dicente iubetur, Mun- isai. 52;
[ Cap. x. n. I. Vid. eit. ep. ad Rustic.
I guial .
r j In textu Grialii erat appellatur-
. Pro diuina proditione alii habent
umma protections . AREV.
m quia etc. al. vt quia ad saero
sunt mysteria ieputa ti, ab omni carnaliimmunditia
sint liberi . Pro aquaema-
nili alii aquamaniH, alii aqua manibus .
Vide concil. iv . carthagin, can. j . et
Ducangium . AREV.