
in excelso , ciuitatem sublimem humiliabit : humiliabit earn 7 usque
ad terram , detrahet earn usque ad puluerem , et conculcabit
earn pes pauperis , pressas egenorum . Quo vaticinio ostenditur ,iu-
stum , humilemquë gentium populum successisse in locum, quem
superba plebs iudaeorum perdiderat.
3. Talia et alibi idem propheta sub gratiarum actione Domi-
15. v. 1. no dicit : Domine -, Deus meus es tu , et exaltabo te: eonfitebor nomini
tuo , quoniam fecisti mirabilia , et cogitationes antiquas fidèles
. Amen. Quia posuisti ciuitatem in tumulum, urbem fortem in
ruinam , domum alienorum , ut non sit ciuitas , et in sempiternum
non aedifieetur , super hoc laudabit te populus fo r t is , eiuitas gentium
robustarum timebit te .
4. Alio quoque in loco ad eosdem iudaeos sub exprobratio-
ÿ5.v. 15. ne ita loquitur, dicens: Et dimittetur nùmen uestrum in iuramentum
electis me'is ; uos autem interficiet Dominas Deus , et seruos
suos u acabit nomine alio, in quo, qui bene dictas est super terram ,
benedicetur a Domino , Amen , et qui iur at in terra, iurabitin Deo,
Amen . In terra qui iurat, id est, in carne a Christo accepta, in
qua quicumque iurat, vere in Deo iurat.
C A P V T IX .
9
ludaei propter peccatum in Christum debellati,
atque dispersi sunt.
j . \ ) uia propter peccatum, quod in Christo praeuaricati sunt
iudaei, debellati, atque dispersi sunt , Isaias praenun-
t],x. g. ciauit, dicens : Ipse redemit eos , et portauit eos, et leuauit eos
eunctis diebus seculi, ip si autem ad iracundiam prouocauerunt, et
ajfl'txerunt spiritum sancti eius, et conuersus est eis in inimicum,
3. Quia posuisti ciuitatem in tumu-
3um . Sic lego , quamuis omnibus co d ic il
bus discrepantibus 9 legentibusque partim
in cutnolurn 9 partim in tumultum »
gatae sane lectionem praeferendam iudi-
canimus Isai. 25. v . 1.2. praesertim quum
infcrius cap. 12. vbi idem testimonium
ab Isidoro r epetitur, omnes codices legant
tumulum, proeter hispalensem> qui
legit tumultum , vitiose baud dubium •
MARIANA .
4. A l. itaque iurat pro qui iurat.
MARIANA .
Gap. IX. n. 1 . A l. pronunciauit, vel
pronunciatpro praertunciat . Et sanctum
eius pro sancti eius . Et quia oderunt
eum pro quia non audierunt eum. MARIANA
.
C O N T R A 1 V D A E O S .
et ipse debellauit eos. Item per Osee prophetam : Vae , inquit, c. 7. v. 13.
eis, quia recesserunt a me, vastabuntur : quia praeuaricati sunt in
me . Ego redemi eos, et ipsi loquuti sunt contra me mendacia, et
recesserunt a me ,e t ego erudiui eos , et confortaui brachia eorum . Et
ipsi in me cogitauerunt malitiam, reuersi sunt, ut essent absque iu-
go . Facti sunt, quasi arcus dolosus , abiecit eos Deus meus, quia nan c. 9. v. 16.
audierunt eum : et erunt vagi in nationtbus .
2. Et Isaias posteaquam praedicauerat de Christo dicens : Tam- c. 53.v. 7•
quam ouis ad occisionem ductus est, subiecit statim : Propter scelus
populi mei percussi eum : et dabo impies pro sepultura eius , et di-
uites pro morte eius, et reliqua. Et per' Ieremiam idem filius pro
sua passione iudaeorum sic infert fuisse perditionem ; dicit enim :
Facta est mihi hereditas mea , quasi leo in silua, dedit contra me.uo- c. 12. v. 8.
cem , ideo odiui earn. Numquid auis discolor hereditas mea mihi%
numquid auis tincta per totum ? venite congregamini omnes bestiae
terrae , properate ad deuorandum . Congregamini dixit : venerunt
enim bestiae agri, hoc est, feroces principes gentium, et traditi sunt
illis ad deuorandum populi iudaeorum.
3. Propterea quod contra Dominum vocem dederuat, vnde
et subiun°it : Propter me exterminata est exterminio omnis terra .
Haec enim Christi vox e st. Multa enim peccata prius fecerant fi-
lii Israel, sed nunquam sic traditi sunt tarn longae perdition!, et
captiuitati : quando autem compleuerunt mensuram patrum suo-
rum,et post prophetarum necem Christum interfecerunt,tunc peccata
peccatis cumulantes, traditi sunt in longam exterminationem .
Iccirco nunc dicitur : Propter me exterminatione exterminata est
omnis terra,
4. Quod quia non intelligunt* proinde se traditos direptioni 5
Isaias propheta hoc ante praenunciauit ? dicens : Ejfudit Dominus
2. Numquid auis tincta per totum •
leremiae 12. v .9, Hispalensis leg it, nun>
quid auis distinçta per totum ? quae le?
ctio commodissima videbatur : nam ean-
dem discolorcm prioribus verbis vocarat9
et hebraica consentiebant . VI¥3 O'Vn
fr*?y a>3D myn >S >nSnj , hoc est,
numquid auis discolor hereditas mea mihi
, numquid auis circuitu super earn ,
subaudi ) discolor , siue distincta . Hier-
onymus pawn em putat intelligi9 eique
Hierosolymam comparari propter insi-
onem plumarum varietatem . Sed neque
ipse 9 neque Yulgata , ac ne alii quidem
lsidori codices hispalensi consentiebant..
Quocirca alteram lectionem praetulimus *
MARIANA .
3. In Vulgata ita id profertur : Po-
suerunt earn in dissipationem 9 luxitaue
super me : desolatione desolata est omnis
terra. AREV.
4. A L aedificaui pro educaui. MAH,