
C A P V T V I .
Quod Deo nulla temporum success to ascribatur.
o i . V - / mnia tempora praecedit diuina aeternitas: nec in Deo prae-
teritura , praesens, futuruinue aliquod creditur : sed omnia praesen-
tia in eo dicuntur, quia aeternitate sua cuncta complectitur. Alio-
quin mutabilis est Deus credendus , si ei successiones temporum
ascribuntur . Si semper aliqua essent cum Deo tempora , non esset
tempus, sed aeternitas : nec mutarentur tempora, sed starent.
2 . Praesens, praeteritum, et futurum nostrum est habere, non
D e i. Verbi causa dicimus pro praesenti teneo codicem, pro prae-
terito tenui, pro futuro tenebo . Vniuersitatem vero Deus tenet:
et pro tenuit, et tenebit, tenet dicitur .
3. Sed nec ipsis angelis decessio, accessioue est temporum.
Nam duas esse in creaturis res,quibus vicissitudo temporum non
valet, angelis scilicet, propter quod incommutabili inhaerent crea-
tori, siue materiae illi informi, priusquam ex ea omnia ista, quae
temporaliter iam voluuntur , formarentur, nec ipsi vtique valebat
tempus . Tempus igitur non ad eas creaturas , quae supra caelos
sunt,sed ad eas ,quae sub caelo sunt, pertinere ( cognoscitur ) •
Non enim angelis accedunt tempora, vel succedunt, sed nobis,
qui sub caelo versamur in hoc infimo mundo .
Cap. VI. n. I. E x August', in Dialog,
ad Oros. , et Gregor, lib. 20. Moral, c.23.
LOAISA .
Ib. Si semper . August, lib. de ciuit.
Dei i l . cap. 6. LOAISÀ .
Ib. Haec sententia apud Taionem ex-
tat lib. I. cap. 8. Petauius t. 1. lib. 3.
cap. 4. cum Isidoro nostro piures alios
graecos, larinosque Patres de hoc argumente
agentes describit. AREV.
3. E x August, lib. 12. confes. e. 12. Duo
reperio, in q u it, quae fecisti etc. vbi in-
terpretatur locum Genes. 1. In principio
creauit Deus caelum , et terram . Et per
caelum intelligit naturam intellectiuam:
per terram primam matcriam infortnem .
Terra enim er at inanis, et vacua . Est
quippe materia prima , auctore Arislote-
le 1. Physicorum , ab omni expoliata , et
denudata forma, ac specie . LOAISA .
Ib. Al. Sed nec ipsorum atigclorum
discessio. AREVALVS.
C A P V T VI I .
De temporibus .
I. ulla ante principium mundi fuisse tempora , manifestum est :
quia, dum sit ipsum tempus creatura , in principio tamen mundi
factum esse, credendum est. Ideo ergo principium dicitur , quod
ex ipso coepit rerum vniuersarum exordium .
2. Nullum spatiuin corporaliter habent tempora, quia ante abs-
cedunt pene , quam veniant . Ideoque in rebus nullus status est
temporum, quia celeri creaturae motu mutantur. Nec centum an-
ni vnum tempus est: nec vnus annus vnum tempus est : nec vnus
mensis vnum tempus est: nec dies , nec hora : quia , dum haec o-
mnia particulis accedunt suis, et decedunt, quomodo vnum di-
cendum est, quod non simul est ?
3. Vtrum sit praeteritum, futurumue tempus , sicut praesens,
et si est, scire oportet, vbi est : sed aduerte , quod cuncta, et fu-
tura,et praeterita, et praesentia in animo sunt potius requirenda.
4. Tria ista praeterita, praesentia, et futura in animo tantum
inueniri constat : praeterita reminiscendo, praesentia contuendo , futura
expectando . Speramus igitur aduenientia, intuemur praesentia
, recolimus transeuntia . Haec non ita in Deo sunt, cui simul
omnia adsunt.
Gap. VII. n. 1. E x August, lib. i . super
Genes. ad lit. cap. 5. Genesis primo
dicitur : In principio creauit Deus caelum
»et terram . E x mult is huius loci in-
terpretationibus , quae a Basilio , Hilario,
Hieronymo , et Ambrosio traduntur, iU
lam amplectitur, vt in principio signifie
d in exordio temporis formatum caelum
, et terram fuisse . LOAISA .
2. E x Augustino lib. 11. confess.
c. 12. et sequentibus: vbi dissoluit banc
quaestionem , quod praeteritum, et futurum
, et praesens mn est spatium in rebus
9 sed cognoscuntur in animo, qui spe-
ctat futurum , attendit praesens , praeter-
itorum meminit . Philosophi mire se torque
nt in intelligentia illius sententiae
Aristotelis 4. Phys. Tempus non est sine
anima. Vide Gregor. lib. Moral. 4. c .2.
LOAISA •
5. E x August, lib. i i . confess. c. 20.
Sunt enim haec in anima tria quaeren-
da . LOAISA .
4. E x Augustino in eodem loco •
LOAISA .