
bnmohbh (inquit) super fermento sunguinem hostiae meae.
6 Quod etiam de vase agitur ligneo fictili, vel metalhno, quo
aeitur immolatio sacrificii , quia nullus euangelistarura expresse
ostendit, cuiusmodi fuerit, ad iegis videtur recurrendum potius
auctoritatem , quia in ministerio tabernaculi, aut dotnus Dei nulla
vasa sacrae vnctionis oleo delibuta leguntur lignea , vel fictilia , sed
inaeis ex métallo erant. Dominus etiam quaeque de melionbus
sibi offerri praecepit,et tabernaculum testimonii cum maxima di-
ligentia auri, et argent! mira pulchritudine adornare. De Salomo-
nico templo quid? Re vera idem. Quod si ceremotmlia ilia, quae
vmbra erant veritatis futurae | quibus pecudum carnes immolaban-
tur, vel sanguis, tanto voluit Deus decore perfrui, quanto magis
sacrum altare , sanctumque vas, in quo ipsa veritas, scilicet vnige*
nitus Deus, quotidie Deo Patri offertur, quanto honore, reueren-
tia gloria, et decore debent studio, et diligentia adornari .
7. Liquide patet, tarn inaestimabile sacrificium in vase luteo,
vel ligneo, nisi necessitate vrgente , vel cogente inopia, ofterre
turpe, ac vile , praesumptuosum esse , et temerarium, quod potest
iusto examine reprobari. Sed forsan obiicis : pannum sencumpre-
tiosiorem esse lineo, et iccirco magis diumis vsibus apt urn. Ad
quod nos in vtroque testamento dicimus candorem vesttum maxime
approbari, eo quod in eo mentis sinceritas requiratur, quam
constat inter ceteras virtutes Deo esse gratiosiorem, ad quam per-
uenire cupienti charitati vestrae,vt pateat clarius, sacrae scnpturae
testimoniis ostendamus. ; .. .
8 Dicit enim, omni tempore sint vestimenta tua Candida, et
Domini sacerdotes Ephod lineo excellentiae causa erant superin-
duti. Euanvelium etiam in transfiguratione Dominica, quod appa-
ruerint vestimenta Domini tamquam n ix , euidenter testatur, et in
Apocalypsi, qui in conspectu agni stabant, et qui sequuntur ipsum,
quocumque ierit, stolis albis perhibentur amicti,et quamplunma
alia . Quis inter pannes mundus, vt lineus, cm ex ablutione tre-
quenti candor augetur,quum in sericis magis ex eadem oftuscan
videatur ? Mentis autem munditiam nullatenus esse intelhgas, v
infidelitas vigef,non enim est conuentio Christi ad Belial. i
9. De incongruitate vero grammaticae loquutioms, quae in ve-
teri teswmento reputatiwr > vel nouo ? respondemus ? ver a cae estîs
oraculi non subiacent Prisciani regulis, vel Donati, et quamuis
sit analogia scienda , vsus prae omnibus aemulandus e s t . Dum-
modo sententia a veritate non discrepet, et a sanctorum Patrum
vestigiis nullatenus recedendum . Lucide habes, fili charissime, in
quam partem tui animi intellectum debeas inclinare , atque tui cordis
scrupulum super hoc omnino deponere. Diligenter per omnia
inspice , et reperies_, sanctae romanae ecclesiae consuetudines a di-
uinis auctoritatibus in nullo aliquatenus deuiare. Pro me ad Dominum
orare, quaeso, digneris .
Domino charissimo, et virtutibus inclyto Eugenio episcopt,
Isidorus .
I ."^^estrae sanctitatis literas per nuncium suscipiens Verecun-
dum, rerum omnium conditori grates impendimus, quod ecclesiae
sanctae suae mentis,« corporis vestri valetudinem conseruare
dignatur -, atque ad inquisita pro modulo parati satisfacere , exora-
mus orationum vestrarum suffragiis ab aerumnis opprimentibus a
Domino subleuari . Verum quod in quibusdam quaestionibus ve-
nerabilis vestra fraternitas, licet vos non ignoremus peritos, me
compulit respondeïe, maioris sententiae innodatio, nisi ex dispen-
sationis articulo, a minori nequaquam valeat enodari, sed potius
ab inferiori prolata, a superiore iure mediante cassetur. Orthodoxi
quidem Patres Spiritus sancti auctoritate praeuia sanxerunt : aliter
autem quolibet astruente , sicut est vestrae prudentiae cognitum,
prauum suborietur, scilicet gloriatio securis contra eum, qui se-
cat in ea.
2. Quod vero de parilitate agitur apostolorum : Petrus praee-
minet ceteris, quia a Domino audire meruit,/« •vocaberis Cephas,
tu es Petrus , et cetera,et non ab alio aliquo, sed ab ipso Dei,
et virginis filio honorem pontifîcatus in Christi ecclesia primus sus-
Epist. VIII. n. 1. Hic fu it Eugenius
stcundus successor Iusti . PEREZ.
Ib. Minorera esse rationera dubitan-
di de hac epistola , quam de praece-
denti ad Redemptum, dixi in Isidoria-
nis cap. cit. 74. num. 32. , sed ita ta-
men vt concluserim denique, quatuor
praedictas epistolas , ad Claudium , ad
Helladium , ad Redemptum , et ad Euge-
nium, saltern dubias esse . Vt sensus com-
modus eruatur, fortasse legendum est,
iure mediante cassetur , v t orthodoxi Patres
etc. AREV.
Epistola VHI.
Isai. 1 0 . 1 ; .
Io. 1 . 42;