
l6 L I B E R P R I M V S
et vngatur sanctus sanctorum . Quae scilicet Septuaginta hebdoma-
dae si a tempore' Danielis enumerentur, proculdubio sanctus sanctorum
Dominus Iesus Christus olim venisse cognoscitur .
7. Hebdomada namque in sacris eloqüiis septem anms termf-
Leuit.is.8. natur, dicente Domino ad Moysen: Numerabis tibi septem hebdo-
tnadas annorum, id est septies septem , qui simul faciunt annos
quadraginta nouem . Similiter septies Septuaginta fiunt quadngentt
nonaginta . Ideo tot annos fuisse, credendum est, a Daniele vsque
ad Christum. A tempore itaque Danielis prophetae vsque ad praesens
tempus plusquam centum quadraginta hebdomadae enumerantur.
Ideo que iam aduenit Christus,quem annunciabat sermo prophettcus.
S. Post Septuaginta enim hebdomadas et natus , et passus
ostenditur Christus , et ciuitatem Ierusalem in exterminate nem
fuisse, et sacrificium, vnctionemque cessasse . Sic enim subiecit
idem propheta : Et occidetur Christus , et ciuitatem , et sanctuarium
dissipabit populus cum duce venturo , et finis eius -vastitas , et post
finem belli statuta desolatio . Post passionem igitur Christi vemt
Titus, et debellauit iudaeos , et destruxit vrbem,et templum , et
cessauerunt libamina, et sacrificia. Quae vitra illic celebrari non
potuerunt. Vt impleretur, quod fuerat ante a propheta praedictum.
9. Sed , o duritia cordis iudaici ! quia ipsi Christum intere-
nierünt, inde eum adhuc venisse non credunt. Probauimus, Dominum
nostrum Iesum Christum secundum carnem iam natum
fuisse . Sed adiicit incredulus,cur in carne venit ? Audi ergo causam
. Deus quum hominem fecisset, summa beatitudine praeditum,
et diuinae imaginis decore ornatum , posuit eum in paradiso, vt
esset Deo subiectus, et ceteris creaturis praelatus.
10. Ille autem rebellis effectus, contempta diuinitate , mter-
dictum violauit praeceptum : quem proiectum ob superbiam Deus
non occidit, sed exulem paradiso fecit, expectans, vt per poem-
tentiam reparari posset ad veniam , et quum ille non reuocaretur
ad viam virtutis, dedit legem per Moysen, vt vel per ipsam re-
uerteretur ad amorem D e i, et operationem iustitiae . Sed quum ne
hanc quidem contumax , et incredulus custodiret, venit tandem
n filius
9 . Al. decore honoratum pre decore S Al. corpus humanuru cum ani-
ernatum . MAR, 0 assumpsit. MARIANA .
II III J «Ij
p i :i ! ill ’ -, ‘ '
1 l 1 1 1
! FI
i I
C O N T R A I V ; p A E O S . 17
filius D e i, et corpus humanum assumpsit, vt dum videretur , cre-
deretur : omissisque mundus daemonum simulacris reconciliaretur
gratiae Conditoris. ;
1 1. Haec est causa natiuitatis Christi, quem iudaei, etsi patian-
tur natum, scandalizantur tarnen crucifixum , et mortuum : non intelligentes,
quia, sicut propter redemptionem mundi ilium decuit
nasci, ita et pati oportuit, cuius passionem, et mortem in suo loco.
Scripturarum testimoniis approbabimus. Nunc vero-sequamur
débitant ordinem,et cuius demonstrata est post gloriam deitatis
humana natiuitas, demonstretur et genus , et patria , incipiences
primum de nomine eius loqui.
C A P V T V I.
De nomine Iesu .
H jL rima enim appellatio nominis Iesu inuenitur in figura Domini
nostri Iesu Christi antea praedicata. Nam Auses quidam ,
qui Naue filiujs.nominabatur, a Moyse .Iesus cognominatur. Hie Numer.13.17
post obitum Moysi dux efifectus principatum obtinuit, et terrain,
promissionis hereditate distribuât. Mutatio nominis quid significa-
b a t, nisi quia defuncto Moyse, id est, defuncta lege , et levait
praecepto cessante, dux nobis Dominus Iesus Christus erat futu-
rus, qui nos per Iordanis fluenta , id est , per gratiam baptismi
sancrificatos, et omnibus vitiorum generibus expulsis , vel ange-
lorum malörum hostibus effugatis, perduceret ad terram caelestis..
11. Incipientes . Refertur ad sequamur
. In editione Haganoensi omittitur ,
incipientes . . . loqui . AREV.
Gap. VI. 11. 1. A L praedicta pro praedicata
. MARIANA.
lb . Nam Auses quidam 3 qui Naue filius
nominabatur . Tarraconensis maior 9
et excusi legunt, Nam Iosue quidam etc.
Nostra lectio in hispalensi e rat, et tar-
raconensi minori\et Numer. 13. v e r s.iy,
vbi nos legimus : Vocauitque Osee ytfiMn
filium Nun Iosue ; Septuaginta dixerunt :
ivruvcfictffs Muvopç rev A’virn viov Nctvti'
. Hanc Septuaginta interpretation
Tom.VI.
nem sequutus est Isidorus . Totus vero
locus, ac vero magna cap. 6. pars de-
sumpta est ex Tcrtulliano, libro contra
iudaeos , vbi a i t : Dum Moysi successor
destinaretur Auses filius Naue, transfe
ro r certe de pristino nomine, incipit
Vocari Iesus, etc. Vnde colligimus etiam ,
paulo inferius legendum : Qua nihil dul-
cius, potiusquam , Qua nihil est dulcius,
Tametsi haec lectio in tarraconensi mi-
nori, et hispalensi e r a t . MARIANA .
lb. A l. terram promissae heredita-
tis. MARIANA.
c