
7. Quis est ergo iste angélus,oui Deus et potestatem suam
dédit , et nomen ? Quod si dicitur : aliqua alia est potestas angeli-
Psalm.8Î.V.7. ca ; hoc nefas est credere . Quis enim in nubibus aequabitur Domino
, aut quis similis erit Deo inter filios D e i? Qui enim non ae-
quatur natura,non potest aequari et nomine. Ipsè est enim Films
, qui semper a Pâtre missus visibiliter apparebat hominibus .
Ex ipsa ergo missione recte angélus nuncupatur. Isaias autem aper*
cap.vit. v.6. tins Fihitm a Deo genitum confîrmans, ita annunciat : Vox Domini
reddentis retributionem inimicis su is, ipsis videlicet, qui non cre-
dunt, iudaeis : Antequam parturiret , peperit : et antequam veniret
partus eius , peperit masculum .
8. Quasi aperte diceret : antequam Christum virgo parturiret
in carne, generauit filium >h in diuinitate Pater, et antequam tem-
pus virginis parturiendi veniret, genuit eum sine tempore Pater.
cap. eod. v. 8. y nde inferius ait: Quis audiuit vnquam taie ? aut quis vidit huic
j/'w/Ve?Reuera, quia nihil tale in hominibus accidit, aut quippiam
eod. cap.v.p. simile , et post haec subiungit : Numquid qui alios parère fa d o ,
ipse non pariam ? dicit Dominas : et qui generationem ceteris tri-
buo ,sterilis ero 9 ait Dominus . Quibus omnibus testimoniis co-
gendus, est infîdelis,vt eligat sibi de duobus,aut Christum filium
Dei credere, aut mendaces putare prophetas, qui ista cecinerunt.
7. Ipse est enim films, qui ' semper
a Patre missus, visibiliter apparebat ho-
minibus . Nimirum Isidorus in ea sen-
tentia e s t , quae antiquorum patrum communis
f u i t , ab ipso mundi exordio , quo-
ties se Deus humana ejfigie videndum prae-
buit hominibus , non Patrem , non Spiri-
tum sanctum, sed Dei Filium apparuis•
se . Sic sentiunt Ter full. 2. lib. contra
Marcionem , Clemens Alexandrinus lib .i.
Paedag. cap. 7. Irenaeus libr. 4. contra
hacreses Valentini c. 17. Euseb. historiae
JLcclesiasticae initio , Hilarius 12. de Trinit.
Basilius 1. contra Eunomium. Itaque
Deifilius Ada mo loquutus e s t , quod Thar-
gum etiam Ierosolymitanum , quum Ge-
wests 3 .a i l: 0>nlS,N>H SIH'D Nip 1
hoc e s t , vocauit verbum Dei Deus Adam.
Jpse Cain increpauit , Abrahdmo appa•
ruit 9 cum Iacob luctatus e s t . Quod Syr-
miensis congregatio c. 13. his verbis cre-
dendum praecepit : Siquis contra Iacob
non filium tanquam hominem luctatum
fuisse , sed ingenitum , aut Patrem eius
dixerit, anathema s i t . Praeterea cum Mo-
se e rubo loquutus e s t, filios Israel edu-
x i t e x A egyp to , eisque leges dedit in
eremo . Quod ip sum Cassianus lib. 4. de
Incarnat, duobüs testimoniis confirmât :
nimirum ludae cap, 1. vers. 5. Scientes
semel omnia, quoniam Iesus populum
de terra Aegypti saluans, secundo eos ,
qui non crediderunt, perdldit, angelos
vero etc. E t Pauli 1. ad Corinth. 10.
vers. 9. Neque tentemus Christum , sic-
ut quidam eorum tentauerunt , et a
serpentibus perierunt. MARIANA .
8. AU Vspiam pro quippiam • MAR.
e A P V T I I .
Quod Christus ante secula inejfabiliter a Patre
genitus est '.
i . ^ j ) u o d si quaeritur , quando, vel quomodo, Pater filium ge*
nueri^respondetur , cur quaeritur tempus , quando sit . Dei Filius
genitus, dum sit sua natiuitate aeternus? sicut scriptum est de eo :
Egressus eius a principio a diebus aeternitatis . Et herum : Ante Mich. y, 2.
solem permanet nomen eius, et ante lunam sedes eius . Ps. 71. v. 17
2. Sed et Pater eundem ante luciferum , id est, ante omnia
tempora genuisse , testatur , quod et ipse Filius D e i, verbum , vir-
tus,etsapientia, de sua natiuitate confirmât, dicens : Necdum erant Prouerb.8.24
abyssi , et ego tarn conceptus eram , necdum fontes aquarum erupe-
rant, necdum montes graui mole constiterant, ante colles ego par-
turiebar : adhuc terram non fecerat, et flumina, et cardines orbis ter-
! rae : quando praeparabat caelos, aderam : quando cert a lege, et gyro
vallabat abyssos : quando appendebat fundamenta terrae, cum eo
eram , cuncta component.
Cap.II. n .i. Dum pro quum . MAR.
lb . Ante solem permanet nomen eius, HI ct ante lunam sedes eius . Locus est
desumptus e x Psalm. 7 1 . vers. 17. et
priora quidem verba iuxta editionem
vulgatam , posteriora autem ex Psalterio
Romano desumpta su n t, quo firequens vti-
tur Isidorus. Erat enim Gothorun\.tempöre
in Omnibus Hispaniae ecclesiis eius
Psalterii v su s , v t Breuiarium Moxara-
bicum argumento e s t , non paucis tarnen
immutatis, ab ipso, v t arbitror, Isido-
ro • Nam in eius vita a Braulione scripta
( duobus certe vetustis codicibus )
scriptum inuenio , quart am eum Psalterii
translationem edi disse, nimirum post
1res illas famosas , quas D, Hieronymus
adornauit, auctore Sigeberto . Hoc Isido-
ri Psalterium , quo Mozarabes vtuntur ,
nos deinde Hispanicum Romani, et Galilei
comparatione vocabimus , E x his
omnibus Psalteriis toto hoc op ero ab Isidoro
testimonia adducuntur: prout com-
modius era t, aut promptius memoria sug-
gerebat . Sed et reliquis diuinarum scri-
pturarum libris promiscue Hieronymi ver-
sione, et antiqua vulgata latina editio-
ne vtitur , vtraque enim eius aetate cir-
cumferebatur, v t Gregorius docet initio
Moralium : et ipsemet Isidorus indicat
lib. 6. Etymologiarum , r.4 Saepe etiam %
v t hoc loco f e c i t , ex variis interpreta-
tionibus vnum testimonium contexit ,
MARIANA .
lb . Sua natiuitate aeternus • Ita re-
posui ex editione Haganoensi, et aliis ,
et ex mss., quum apud Grialium esset
sua natiuitate alternus, quod errore typographic
o accidisse credendum e s t.
Verba psalmi in Vulgata haec tantum-
modo sunt: Ante , solem permanet no-
men eius . In antiquis versionibus , Ante
solem permanebit nomen eius in secula 9
et agte luitem sedes e iu s. An Isidorus