
Pronerb. 5.
Sapient, 2.
lob. 4 1 .2 J .
rate, siue pro aperta simulatione. Ex illo enim condenfnantur,
quia iniqui sunt: ex isto , quia ostendunt, quod non sunt.
6. Non semper latent hypocritae ; nam etsi in principio sui
quidam non pateant,prius tamen quam vita eorum finiatur,quam
simulate vixerint, deteguntur . Omne enim sincerum permanet:
najn quae simulata sunt,diuturna esse non possunt.
7. Non eorum desperanda est salus,qui adhuc aliquid terre-
num sapiunt : dum possint et in occultis agere, vnde iustificen-
tu r , Hi enim meliores sunt hypocritis, eo quod mali sint in aper-
to , et in occulto boni. Hypocritae vero in occulto mali sunt,
et bonos se palam ostendunt.
8. Hypocritam iustus arguere prohibetur, ne deterior castiga-
*• tus existât, dicente Salomone, Noli arguere derisorem, ne oderit t e .
C A P V T X X V .
De inuidia.
1. J— /iuor alieni boni suum punit auctorem. Nam vnde bonus
proficit, inde inuidus contabescit.
2. Homines praue viuentes, sicut de bonorum lapsibus gratu-
lantur, ita de eorum recte factis , bonique perseuerantia con- funduntur.
3. Inuidus membrum est diaboli, cuius inuidia mors introi-
uit in orbem terrarum, sicut et superbus membrum est diaboli,
de quo scriptum est: Omne sublime videt : et ipse est rex super
omnes filios superbiae .
4. Nulla est virtus,quae non habeat contrarium inuidiae malum
; sola miseria caret inuidia : quia nemo inuidet misero, cui re
vera non liuor obiicitur, sed sola misericordia adhibetur.
5. Multi et bonos imitari nolunt, et de bonorum profecti-
bus inuidiae liuore tabescunt . Quo fit , vt nec illi corrigantura
malo suo , sed per inuidentiam deteriorentur, vt bonos a recto
studio, quantum in ipsis est,si potuerint, deprauare conentur.
Cap. XXV. n. 1. Gregor, lib. Moral. j .
cap. 32. LOAISA .
lb . Bigaeus ad marg, id notât: De
hoc latins disseruimus in opuscule vostro,
q u o i e iid im us, de pio viuendi modo lib.
3. cap. 7. AREV.
2. E x Gregor, lib. Moral. 29. c. 3.
LOAISA .
S E N T JE N T I A R V M . 315
6. Quatido malos boni proficere vident, non scandalizentur :
sed , quern sint finem habituri, maxime cogitent.
7. Hoc omnis inuidus alienis virtutibus praestat, quod beato lob. c. r.
lob satan praestitit. Nam dum aenjulatur prosperitatibus, commouit
aduersa, sed dum credidit eum diabolus posse prosterni, inde
eius aucta sunt mérita, atque inde claruerunt probabiliora patien-
tiae documenta.
8. Ita requirunt inuidi aditum malae famae, per quam bonorum
vitam maculent, sicut quaerebant ostium sodoroitae, quo do-
mum Lot nocituri introirent. Illi vero caecitate erroris percussi,
parietes videbant, ostium non inueniebant. Non aliter inuidendo
inuidi, velut parietem , virtutes dissimulant, vitia vero perquirunt,
per quae eorum conscientiam vrant.
C A P V T X X V I .
De simulatione.
t . F raudulentiae genus in modum pharetrae subtiliter insidia-
rum sagittas celât, vt fàlsam fàciat securitatem , decipiatque calli-
de eum, contra quern molitur occulte.
2. Cauendus est inimicus , qui manifestus e s t ,sed magis ille,
qui videri non potest . Facile enim vincimus, quae videmus : quae
autem non videmus, difficile a nobis expellimus.
3. Raro nocetur homo ab extraneis,si sui eum non laedant.
Magis enim insidiis nostrorum, quam aliorum periclitamur.
4. Latent saepe venena circumlita melle verborum : et tamdiii
deceptor bonitatem simulât, quousque fallendo decipiat.
S. Greg, lib, 6. Moral, c. 13. LOAIS.
lb. A lii, parietes videbant : non a liter
inuidi videndo velut parietem ostium
non inueniebant. AREV.
Cap. XXVI. n. 1. Tota sonttntia allu-
dit ad illud psalm. 10. Quia ecce pec-
catores intenderunt arcum , parauerunt
»gittas in pharetra, vt sagittent in ob-
scuro recto» corde . Vbi legit Augustin.
in obscura luna rectos corde . Et phi-
hsophatur ibi de lunqe lumine, an habeat
a s e , quod dimidia pars lucida, dimidia
obscura s i t , sicuti si dimidia pars pilae sit
Candida , dimidia nigra : an vero a sole
illustretur. Alius locus psalmi e st, ad
quern hie Isidorus allusisse videri p o te st.
Is est psalm. 63. Quia exacuerunt vt
gladium linguas suas, intenderunt arcum
, rem amaram, vt sagittent in occultis
immaculatum . Fbi Augustinus idem
f e r e , quod Isidorus habet. LOAISA.
R r 2