
j j Verbum autem Domini blasphematur, vel contemnitur
Dei prima sententia , et pro nihilo ducttur : vel Christi infamatur
euarmelium , dum contra legem , fidemque naturae ea , quae Christiana
est 3 et ex Dei lege subiecta 3 praeesse viro desiderat 3 quum
etiam gentiles feminae seruiant viris suis communi lege naturae.
Seruatur ergo lex naturae , si mulier Deo simul, et marito subiecta
e s t. At contra si illa viro itnperare desiderat, et ordo naturae
corrumpitur 3 et domus illa misera 3 et peruersa vocabitur.
C A P V T X X L
De catechumenls, de exorcisme | f | sale.
i .X am ntinc rationem sacramentorum, siue ordinem ad fidem ve-
nientium prosequam.ur. Quorum gradus primus est catechumeno-
rum, secundus competentium, tertius baptizatorum. Catechumeni
sunt,qui primum de gentilitate veniunt, hâbentes voluntatem cre-
dendi in Christum, et quia primum exhortationis praeceptum est
in le°e Dei : Audi , Israel, Dominus Deus tuus, Deus vnus est : inde
e st,vt is ,cu ip e r sacerdotem 3 quasi per Moysen, Deus primum
loquitur, catechumenus 3 id est, audiens, nominetur , scilicet, vt
vnum agnoscens Dominum, relinquat errores varios idolorum •
2. Puto autem, et omnes a loanne in poenitentiam baptizatos
catechumenorum praetulisse figuram. Exorcizantur autem hi primum
, deinde sales accipiunt, et vnguntur. Exorcismus autem ser-
mo increpationis esc contra immundum sphitum in energumenis,
siue catechumenis factus, per quem ab illis diaboli nequissima vir-
tu s ,e t inueterata malitia, vel violenta incursio expulsa fugetur.
3. Hoe significat lunaticus ille , quem increpauit Iesus, et exüt
ab illo daemonium. Potestas autem diaboli exoreizatur, et insuf-
flatur in e is,vt ei renuncient, atque eruti a potestate tenebrarum,
Cap. XXI. n. I. Errores isario.r.ul.er-
rores nefarios . De hoe capite vide Isi-
doriana cap. 33. in descriptione codicis
Vaticani 1343. n. 29. AREV.
2. Ildefonsus De cognit. baptismi
cap. 23.3 et 26. ex hoe Isidori capite milita
excribit. Quod autem post fugetur
expulsa Ildefonsus pergit cap. 24. Erie
exoreismi sermo nonturns verborum > legendum
est, non torno verborum . Ba-
luzius coniicebat nocturne verborum ■ AR.
3. Quem increpauit etc. al. quem in-
crêpant Iesus dixit : Sur d e , et mute spi-
ritus , exi ab eo . Et statim exiuit ab eo
daemonium. Et infra 9sal autem in-mÿ-
sterio catechumenis dandum a Patribus
idea est in stitutes, v t eius gustu condiment
um etc. Grialius, eîrum gus tu s . AR.
in regnum sui Domini per sacramentum baptismatîs transferantur .
Quod quia paruuli per se renunciare non possunt, per corda, et
ora gestantium adimpletur. Sales autem in ministerium catechumenis
dandos a patribus ideo est institutum, vt eorum gustu con-
dimentum sapientiae percipiant, neque desipiant a sapore Christi:
nec sint fatui, et retro respiciant , sicut vxor L o t , ne malum Genes. 19.
exemplum dantes ipsi remaneant, vt alios condiant.
4. Quemadmodum ilia , quae, quum liberaretur aSodomis,in
via posica retro respexit : ibique remansit statua salis. Quo signo
condirenpir h i , qui per fidem mundo, et actibus, desideriisque
eius renunciant: vt affectionis pristinae non recordentur, neque ad
seculi illecebras reuocentur , quia secundum Saluatoris senten-
tiam, ponpns manum suam super aratrum , et respiciens retro , re- Lucae?. 6 1 .
gno caelorum aptus esse non potest.
C A P V T X X I I .
De competentibus .
P 1. X ost catechumenos secundus competentium gradus e s t. Competentes
autem sunt, qui iam post doctrinam fidei,post continen-
tiam vitae ad gratiam Christi percipiendam festinant. Ideoque ap-
pellantur competentes, id est, gratiam Christi petentes : nam catechumeni
tantum audiunt, needum petunt. Sunt enim quasi ho-
spites , et vicini fidelium , deforis audiunt mysteria, et <matiam , sed
adhuc non appellantur fideles.
2. Competentes autem iam petunt, iam accipiunt, iam cate-
chizantur , id est , imbuuntur instructione sacramentorum • 1st is
enim salutare symbolum traditur, quasi commonitorium fidei, et
sanctae confessions indicium , quo instructi agnoscant, quales iam
ad gratiam Christi exhibere se debeant.
Cap. XXII. n. 2. Commonitorium. No- de quo Pezius Thesaur. Anecdot. tom.4.
turn est Commonitorium Vincentii Ei- part. 3. lib. 2. cap. 6 . , Commonitorium
finensis. Keinerus quoque monachus, pietatis scripsit- AREV.