
De doctrina, et exemplis praepositorum.
I . T a m doctrina, quam vita clarere debet ecclesiasticus doctor.
Nam doctrina sine vita arrogantem reddit : vita sine doctrina inu-
tilem facit.
2. Sacerdotis praedicatio operibus confîrmanda est, ita vt quod
docet verbo, instruat exemplo . Vera est enim ilia doctrina, quam
viuendi sequitur forma. Nam nihil turpius est, quam si bonum,
quod quisque sermone praedicat, expiera opéré negligat. Tune
enim praedicatio vtiliter profertur , quando efficaciter adimpletur .
3. Vnusquisque doctor et bonae actionis, et bonae praedicationis
habere debet studium, nam alterum sine altero non facit perfectum :
sed praecedat iustus bene agere, vt sequenter possit bene docere.
4. Omnis vtilis doctor plebibus subiectis ita praestare debet,
atque insistere doctrinae , vt quanto claret verbo, tanto clarescat
2. Tîm. 4. etmerito. Nam quod Apostolus Timotheo praecipit cum omni
imperio docere, non hortatur ad tumorem superbiae , sed ad bonae
vitae auctoritatem : videlicet, ne libertatem perderet praedi-
Muth. s. 19. candi,si bene doceret,et male viueret. Vnde et Dominus : Qui
seluerit vnum de mandatis ist'is minimis , et sic docuerit, minimus
erit in regno caelorum . Vides, quod auctoritate magisterii caret,
qui quod docet, non facit.
5. Sicut in numismate metallum , figura, et pondus inquiritur,
ita in omni doctore ecclesiastico, quid sequatur, quid doceat 0
quomodo viuat. Per qualitatem igitur metalli doctrina, per figurant
similitudo patrum, per pondus humilitas designatur. Qui vero
ab his tribus discrepauerit, non metallum, sed terra erit.
Cap. XXXVI. n. 1. Sententia c c iro tb. A lii, sed ad b on am actionem > et
éiana, ait Vezzosius . AREV. vitae auctoritatem . AREV.
. Qreg. lib. Moral. 23. cap. 7. 2. ad 1- Videntur haec ex Cassian. collât.1.
Timoth. 4. LOAISA. C* P - d e probabili trapei.ita . LOAISS
E N T E N T I A R V M » 355
C A P V T X X X V I I .
De his, qui bene docent, et male viuunt.
t .In te rd um doctoris vitio etiam ipsa verax doctrina vilescit:et
qui non viu it, sicut doce t, ipsam,quam praedicat, veritatem con-
temptibilem facit.
2. Arcus peruersus est lingua magistrorum docentium bene,
et viuentium male . Et ideo quasi ex peruerso areu sagittam emit-
tunt, dum suam prauam vitam propriae linguae ictu confodiunt.
3. Qui diuina praedicant, et ex eiusdem praedicationis digni-
tate viuere minus curant, habentes verbutn Dei in ore , et in opéré
non habentes , multa bene docentes , nihil autem opérantes,
imitantur Balaam ariolum , quicorruens opéré, apertos habuitocu-
los ad contuendam lucem doctrinae .
4. Qui bene docet, et male viuit, tamquam aes, aut cymba-
lum sonum facit aliis, ipse tamen sibi manet insensualis.
5. Qui bene docet, et male viuit, quod docet bene, viuenti-
bus profîcit : quod vero male viuit, seipsum occidit. Sicut sacer-
dos, qui si digne se agit, vr sacerdotem decet, ministerium eius
et ipsi, et aliis vtile est: indigne autem viuens, aliis quidem vtilis
est loquendo,se autem interfîcit praue viuendo; ac per hoc,
quod in illo mortuum e st, proprium eius est: quod vero viuit in
eo , id est, sacrum ministerium , quod est vitae, alienum est.
u. Qui bene d o ce t,et male viuit, videtur, vt cereus, aliis,
dum bona exponit, lucem praestare : se vero in malis suis consu-
mere, atque extinguere.
7. Qui bene docet, et male viu it, videtur bonum malo corn
iungere, lucem tenebris miscere , veritatem mendacio mutare .
Cap. XXXVII. n.2. Exponit illudpsalm.
77* Conuersi sunt in arcum prauum .
Vbi Gregor. lib. Moral• 17. cap• 27. Per-
toersum . E x quo etiam Isidorus huiut sen-
ttntiae sensum , et verba accepit. LOAIS.
ftfc. Haec interpretatio de arcu peruerso.
diuersa videtur ab alia, quae ex-
flicatur lib. aduersus iudaeos cap.xp»
Vide notas . AREV.
3. Gregor. ibid. cap, 20. LOAISA .
6. Sic est in plerisque mss. LOAIS.
1b, Alii » et male viuit » aequatur ce-
reo , qui bonam quidem lucem praestat 9
se vero in malis suis consumere videtur »
et extinguere, AREVAL.
Ps- 77- S7.
Numeror. 24*
xo.