
3e0 l i b e r t e r t i v s
6. In disputatione fidelium cauenda est propositionum artifi-
ciosa subtilitas , quae callidis obiectionibus retia tendit: ita enim
versutis assertionibus prauorura disputatio innodatur , vt recta esse
simulent, quae peruersa persuadent.
7. Lectio memoriae auxilio eget. Quod si fuerit naturaliter
tardior , frequenti tamen meditatione acuitur , ac legendi assiduita-
te colligitur. .
8. Saepe prolixa lectio longitudinis causa memoriam legends
obtergit. Quod si breuis sit, submotoque libro, sententia retra-
ctetur in animo, tunc sine labore legitur , et ea, quae lecta sunt,
recolendo a memoria minime excidunt .
9. Acceptabilior est sensibus lectio tacita, quam aperta ; am-
plius enim intellectus instruitur , quando vox legends quiescit , et
sub silentio lingua mouetur. Nam clare legendo et corpus lassa-
tur 5 et vocis acumen obtunditur .
De contemplatione , et actione .
ctiua vita innocenda est operum bonorum : contemplatitia
speculado supernorum : ilia communis multorum est , ista vero
paucorum.
2. Actiua vita mundanis rebus bene vtitur, contemplatiua vero
mundo renuncians, soli Deo
6. Fidelium . al. infidelium : hoc est,
contra infidèles . AREV.
8. Obtergit . Ita est in goth, tolet.
Ham a salmant. abest tota sententia , in
reliquis omnibus oblitérât. LOAISA .
Cap. XV. n. 1 .D e vita actiua , et contemplatiua
passim Gregorius agit , sed
praesertim lib. 2. super Ezech. Homil.i4.
et lib. 5, exposit. in 1. Regum cap. 15.
illud : Nos enim sumus circumcisio, qui
spiritu Deo seruimus 9 ad Philippens. 3.
Vita actiua 9 et contemplatiua mirifice
depingitur ab Augustino praesertim super
Ioann. tract, v it. Duas itaque vitas
sibi diuinitus praedicatas, et commen-
daus nouit ecclesia : quarum yna est in
viuere delectatur.
fide 9 altera est in specie: vna in tempore
peregrinationis , altera in aeterni-
tate mansionis : vna in labore , altera in
requie ; vna in via , altera in patria : v-
na in opere actionis * altera in mercede
contemplationis: vna declinat a malo ?
et facit bonum ; altera nullum habet, a
quo declinet, malum , magnum habet 9
quo perfruatur, bonum . Et lib. 2. de
verbis Domini serm. 26. et 27. Idem fere
Basilius in regularum monasticarum prooe-
mio : vbi fuse hanc materiam tractat.
Clemens etiam Alexandrinus lib. strorn.6.
veritatem in cognitionem 9 et actionem
partitur . Et de excellentia vitae con•
tempi atiunc lib, 7. Prosper ctinm tres
S E N T E N T I A R V M . f&H
2. Qui prius in actiua vita proficit,ad contemplationem bene
conscendit. Merito enim in ista sustollitur , qui in illa vtilis in-
uenitur. Quicumque adhuc temporalem gloriam , aut carnalem af-
fectat concupiscentiam , a contemplatione prohibebitur 3 vt positus in
actualis vitae operadone purgetur. In ista enim prius per exerci-
tium boni operis cuncta exhaurienda sunt vitia, vt in illa iam pura
mentis acie ad contemplandum Deum quisque pertranseat. Et licet
conuersus statim ad contemplationem conscendere cupiat3 tamen
ratione cogitur,vt prius in actiuae vitae operadone versetur.
4. Exemplum enim actiuae, et contemplatiuae vitae de Iacob Genes,
sume , qui dum ad Rachel, hoc est, ad Visum principium, destina-
ret, quae contemplationem significat, Lia illi, hoc est, laboriosa
vita supponitur, quae actiuam demonstrat.
$. Sicut sepultus ab omni negotio terreno priuatur , ita et con-
templationi vacans ab omni occupadone actuali auertitur . Et sicut
ab actuali vita conscendentes in contemplationis quiete sepeliun-
tur , ita ab actione seculi recedentes eos vita aqtiua in se quasi
sepeliendos suscipit ; ac per hoc vitae mundanae actiua vita, et vi«
tae actiuae contemplatiua sepulcrum est.
6. Viri sancti,sicut a secreto contemplationis egrediuntur ad
publicum actionis , ita rursus ab actionis manifesto ad secretum
Iros de vita contemplatiua composuit 9
et discrimen vtriusque vitae sta tuit, po-
tissimum lib. i. cap. 12. LOAISA .
3. Greg. lib. 6. Moral, c. 17. LOAIS.
Ibib. Et licet conuersus . Conuersus
is dicitur 9 qui seculo renuncians sequi-
tur in vita perfecta Christum . Vnde lai-
ci 9 qui seculo renunciarunt, in religione
conuersi appellantur . Est enim in illis
conuersio quaedam cordis versio . Impo-
situm illis nomen videtur ab Mo Ez.cch.33.
quod Augustinus lib. de vera , et falsa
poenitentia ita citât : Quacumque hora
peccator ingemuerit, et conuersus fuerit
, vita viuet. Additque Auguttin. Di-'
x it, conuersum 9 non tantum versum ,
vita viuere. Versum quidem puto ,qui
dolet de crimine : conuersum , qui dolet
de animi eius, quam exposuimus, varie-
tate • Vertitur a peccato 9 qui iam vult
dimittçre peccatum . Conuertitur> qui
iam totus, et orrmino vertitur,qui iam
non tantum poenas non timet, sed ad
bonum Domini contendere festinat. Quae
conuersio si contigerit alicui , etiam in
fine, desperandum non est de eius re-
missione . Sed quoniam v ix , vel raro esc
tarn iusta conuersio , timendum est de
poenitente sero . LOAISA .
4. Gregor, lib. 2. super Ezcch. ho-
mil. 14. LOAISA.
lb. Haec, et similia repetita sunt in
comraentar. in Genes., in opusculo De
Vita actiua , et contemplatiua , inter Appendices
referendo,et in Differentiis rerum
. AREV.
5. E x Greg. lib. 6. Moral, cap. 17.
LOAISA .
6. E x Gregor, lib, 6. Moral, cap. 17.
Est etiam lib. 6. epist. 169» ad Cyriacum
episcopum . Et habetur 8 .q . 1. cap. Io
Scripturis • LOAISA •