
16B E T Y M O L O G I A R V M
tus, et tegumen : defensio denique omnis, atque munitio, qua corpus
uostrum aduersus externos ictus , casusque seruatur .
C A P V T IL
De nomine eius.
i.^ ^ îom e n autem medicinae a modo, id est, temperamento im-
positum aestimatur , vt non satis , sed paulatim adhibeatur. Nam
in multo contristatur natura, mediocri autem gaudet : vnde et qui
pigmenta, et antidota satis, vel assidue biberint, vexantur. Immode-
ratio enim omnis non salutem, sed periculum affert.
C A P Y T H
De vnuentoribus Medicinae;
i . ^M ed ic in a e autem artis auctor, ac repertor apud graecosper-
hibetur Apollo. Hanc filius eius Aesculapius laude,vel opere am-
pliauit.
2. Sed postquam fulminis ictu Aesculapius interiit, interdicta
Cap.il« n.i. Nomen autem medicinae
a modo . Non tarn de veriloquio labo-
rasse 9 quam occasionem in voce quaesis-
se videtur, v t reliqua inferret. Id enim
ç/Aoffoç*repov 9 quod et Plato 9 et Varro
persaepe fa c iu n t. GRIAL .
Ib. A modo : hoc ipsum veriloquium,
v t medicina sit a médius, et médius a modo,
viri docti approbant, vt videri potest
apud Becmanum verbo medium . Id multo
magis placere debet, quam quod alii
dicunt, medeor esse a graeco p ife o , seu
fi&J’éeo 9 impero, quia medicorum est im-
perare. AREVALVS.
Cap. n i . n. I . Medicinae autem artis.
Soranus in praefat. Isagoges . Medicinam
quidem inuenit Apollo , amplificauit Aesculapius
9 perfecit Hippocrates . GRIAL.
Ib, Historia artis medicae exponitur
a Conringio in Introduction in artem
fermedicam
, et a Lindenio cum Mercklini
Additamentis . Sigebertus Hauercampus
comment, in Apologet.Tertull. c.23. ob-
seruat 9 pro Aesculapius in ms. Fuldensi
Tertulliani esse Aescopium 9 et sic apud
Isidorum 9 aliosque in mss. semper inue-
n ir i, vt testatur Schoppius . In nonnul-
lis veteribus membranis Isidori quum
hoc loco 9 turn lib.8. cap.i. reperio Sco-
lapius . Hippocratem quartumdecimum
ab Aesculapio alii tradunt . Vide not.
Harduini ad Plinii lib. 29. cap. 1. Apud
Grialium ad num. seq. erat lib.9. , quod
correxi. AREVALVS .
2. Reuocauit in lucem . Plin. lib.ig.
c . 1. Turn vero earn reuocauit in lucem
Hippocrates 9 genitus in insula Coo , imprimis
clara, et valida 9 et Aesculapio di-
cata. GRIAL .
Ib. Asclepio parte, Qui fa it sangui-
L I B E R IV- 1 69
fertur medendi cura, et ars simul cum auctore defecit, latuitque
per annos pene quingentos vsquey ad tempus Artaxerxis , régis
persarum . Tunc earn reuocauit ih lucem Hippocrates, Asclepio
patre genitus in insula C o o .
C A P V T IV .
De tribus haeresibus Medicorum.
1. 1 Xi itaque tres viri totidem haereses inuenerunt. Prima methode
cainuenta est ab Apofline, quae remediasectatur, et carmina . Secun-
da empirica , id est, experientissima, inuenta est ab Aesculapio, quae
non indiciorum signis , sed solis constat experimentis . Tertia logica ,
id est, rationalis , inuenta ab Hippocrate .
2. Iste enim, discussis aetatum, regionum, vel aegritudinum
qualitatibus , artis curam rationabiliter perscrutatus est . Empirici
enim experientiam solam sectantur: logici experientiae rationem
adiungunt : methodici nee elementorum rationem obseruant , nee
tempora, nee aetates, nee causas, sed solas morborum substantias.
nis fortasse auctor vltimus . Nam ab A e sculapio
nonus 9
decimusue faisse dicitur
Hippocrates 9 filius vero Heraclidae 9 et
Pheneretae. GRIAL .
Cap.iv. n .i. Itaque tres v ir i. Vid. Cel-
si praefationem ad lib. de re medic. GR.
Ib. Empirica 9 id e s t , experientissima
. Potuit cum Plinio experimentosam
die ere . GRIAL •
Ib. Tres sec tas medicorum hoe versu
complexus fuit Marcellus in carm.
de medicina v. 6. Quod logos 9 aut me-
thodos9 simplexque empirica pangit, - Hoe
liber iste tenet . Hoc carmen ab aliis
Vindiciano 9
ab aliis Sereno Samonieo tri-
buitur . Quod secta methodica sectetur
carmina, vel ob Apollinem dictum 9 vel
ob incantationes, quas nonnulli veteres
medici praescribebant 9
vt ait Serenus tit.
De Hemitritaeo depellendo : Inscribis
charta e , quod dicitur Abracadabra - Sae-
p iu s , et subter repetis etc. Noti sunt in
Hispania homines illi, qui Ensalmadores
dicuntur . Sed et Homerus curationis per
carmina meminit, ac propterea de cu-
ratione Homerica integrum libellum Ga-
lenus scripsit. Confer Morhofium in Po-
lyhist. torn. 2. lib. 3. cap. 1. n. 17. Pli-
nius lib. 29. cap.i. medicinae historian!
persequitur 9 et num. 4. a i t : Alia f actio
( ab experimentis cognominant empiri-
cem) coepit in Sicilia etc. Vbinam medicinam
experimentosam dixerit 9 non in-
uenio : neque id vocabulum in copio-
sissimo Harduini indice conspicitur .
AREVALVS.
2. Specimen interpolations in codi-
ce Chisiano Append. 5. post Etymolo-
gias exhibebo 9 in quo multa huic libro
Isidori de medicina adduntur . AREVïom
.lll. Y