
vocabulum inde traxerunt, quod hi, qui iure belli possent occidi
a victoribus, conseruabantur, et serui fiebant, a siruandv scilicet
serui appellati.
44. Ancillae a sustentaculo vocatae ; a-yum eaim graece cubitus
dicitur , vnde et Anconem dicimus.
45. Mancipium est quidquid manu capi, subdique potest, vt
homo ,equus, ouis. Haec enim animalia statim vt nata sunt, mancipium
esse putantur : nam et ea, quae in bestiarum numero sunt,
tunc videntur mancipium esse , quando capi, siue domari coeperint.
46. Ingenui died, qui in genere habent libertatem, non in facto
, sicut liberti. Vnde et eos graeci evywas vocant, quod sint boni
generis.
47. Libertus autem vocatus, quasi liberatus. Erat enim prius
iugo seruitutis addictus. Libertorum autem filii apud antiquos li-
bertini appellabantur, quasi de liberds nati: nunc vero liberdnus
aut aliberto factus,aut possessus .
48. Manumissus dicitur , quasi manu emissus . Apud veteres
44. Alii ancillas dici voliint ab antique)
anculare, hoc est, ministrare\ quod
ipsum forçasse aliquis ab ancone deducat
. Dubium autem mihi est, an Isido-
rus de vrbe Ancone, seu Ancona intel-
ligendus s it , quum ait 1 Vnde et Anconem
dicimus : an de ancone, siue anco-
nibus : quae vox est Vitruuio , et aliis architects
familiaris pro partibus normae,
quae simul iunctae angulum rectum fa-
ciunt, aut alia significatione . Magis puto,
Isidorum de vrbe Ancone loqui : quae
etiam a flee ten tis se orae cubito dicta
est. Nam cubiti speciem locus , in quo
extat, refert . AREVALVS .
47. Libertorum filii apud antiq. Suet,
in Claud, c. 24. Appium Caecum cen-
sorem generis sui proauctorem liber-
tinorum fllios in senatum allegisse do-
cuit , ignarus, temporibus Appii? et dein-
ceps aliquandiu libertinos dictos, non
ipsos, qui manumitterentur, sed inge-
nuos ex his procreatos. GRIAL .
Ib. Nunc autem libertinus etc. Discri-
men inter libertum , et libertinum ali-
quanto post Appii Caeci tempora hoc
erat, vt libertus, et libertinus idem qui-
dem significarent , sed libertus referre-
tur ad patronum , libertinus designaret
statum sine respectu ad eum | cuius ser-
uus fuerat: sic recte dicitur Tiro libertinus
homo : et idem libertus Ciceronis .
AREVALVS.
48. Alapa percussos circumageb. Nam
vindicta serui caput percutere, faciem-
que palma , tergumue festuca verberare
mosfuit. Vertebantur quoque, et circum-
agebantur a dominis . Hinc Persius : Heu
steriles veri, quibus vna Quiritem - Vertigo
facit . GRIAL .
lb. Circumagebant etc. Ita etiam Seneca
lib. 1. epist. 8. ad Lucilium : Phi-
losophiae seruias , oportet, vt tibi con-
tingat vera libertas . Non differtur in
diem , qui se illi subiecit, et tradidit.
Statim circumagitur . Ad alapae ictum
allusit Sedulius, quum de colaphis , quibus
Saluator percussus fuit, dixit lib.5.
v. 103. His alapis nobis libertas maxima
plausit. Isidorus rem descripsit ex Cor-
nuto Scholiaste Persii ad sat. 5. v. 75*
* Fabricius cap.15. Bibliograph, num. 17*
enim quoties manu mittebant, alapa percussos circumagebant, et
liberos confirmabant : vnde et manumissi dicti, eo quod manu emit-
terentur .
49. Dedititii primum a deditione sunt nuncupati .Deditio enim
dicitur, quando se vincti, aut vinciendi hostes victoribus tradunt,
quibus haec origo nominis fuit. Dum quondam aduersus populum
romanum serui armis sumptis dimicassent, vincti se dederunt, com-
prehensiqUe varia turpitudine affecti sunt.
5 o. Ex his quidam postea a dominis manumissi propter sup-
pliciorum notas , quas manifeste perpessi sunt, ad dignitatem ciuium
romanorum nön peraenerunt.
51. Latini ante Romam conditam apud latinos fiebant, nun-
quam per testamentum , sed per epistolam libertatem sumentes.
haec annotat : Manumissionis struorum
non vnus ritus fuit : manumit t eb ant ur
enim vel ad plenam libertatem , atque
ita v t dues romani fièrent, vindicta , siue
virga praetoris , alapaeque infiictione,
et actione in circulum, vel censu, aut
testamento . . . vel ita vt impetrarent libertatem
non iustam •> fièrent que latini iu-
ris , non quiritium , per epistolam ; vel
inter amicos , et conuiuii adhibitione.
Plura manumissionis genera praecipue
inter christianos reeën set Ducangi us verb.
Manumissio . AREVALVS .
49. Dedititii omnes dicebantur, qui
victori in bello se dedebant. Alio dedi-
tionis genere dedititii dicebantur liber-
tini, qui post admissa crimina publice
caesi ita fuerant, vt in facie , vel cor-
pore indicia impressa remanerent . Hi
ita manumissi dedititii appellabantur :
de quibus vidcri potest Gaius in epist.
Instit. tit.I. In cod. Iustin. lib. 7. titu-
lus 5. est De dedititia lib&tate toll en da,
vbi libertas dedititia vanum nomen dicitur
: qua de re iuris interprètes multa
disputant. AREVALVS .
50. Ex his quidam postea a dominis
manumiss. Aug. in epist. ad Gal. Stigmata
dicuntur notae quiedam poenarum
seruilium, vt siquis verbi gratia seruus
in compedibus fuerit propter noxiam ,
id est, propter culpam, vel huiusmodi
aliquid passus fuerit , stigmata habere
dicatur,et ideo in iure manumissionis
irjferioris est ordinis . GRIAL .
51. Latini liberti ante Rom. cond.
De Latinis libertis ex lege Julia Norba-
na , ex Vlpiani Titulis, Caiique, et Iu~
stiniani institutionibus satis constat. Cum
quibus haec nequaquam congruunt. Ita-
que negligebat ista A.Augustinus, et auer-
sabatur . Nam quid illud ? Ante Rom.
conditam apud Latinos fiebant? Quid
postremum ! His primum aditus erat in
vrbe Roma commorari etc. Sed quia veri
aliquid interiicitur , vt quod per epistolam
fierent t quod testamenti factionem
non haberent, suspicari se dicebat Chacon
, Latinos libertos ab Isidore dictos,
qui eo iure essent, quo liberti facti quondam
a Latinis popiilis ante Rom. conditam
. Quod quidem ad Latinorum libertorum
etymon aliquid conferre, nemo ne-
garit . Sed quomodo tarn longe Isidorus
respexit? ergo amplius quaerendum. GR.
lb. Fie bant, intelligitur liberti, vel
legendum , Latini liberti ante e tc ., vt
Grialius in not. exprimit : nara in textu
omisit liberti, vt alii excusi, et codices
etiam mss. Etsi latini liberti, de quibus ex
lege Norbana etc. nobis constat, diffe-
runt a latinis libertis , quales Isidorus
describit, tamen, potuit Isidorus primam
originem latinorum libertorum repetere