
beros amans dominum suum , aure pertusa, seruitio subiugatur,
seruire iubetur in seculum, hoc est, vsque ad annum quinquage-
simum.
3. Aetas plerumque dicitur et pro vno anno, vt in annalibus,
et pro septem, vt hominis, et pro centum,et pro quouis tempore
.Vnde et aetas tempus, quod de multis seculis instruitur. Et dicta
aetas, quasi aeuitas, id est, similitudo aeui •
4. Nam aeuum est aetas perpétua : cuius neque initium, neque
extremum noscitur: quod graeci almaç vocant: quod aliquando apud
eos pro seculo, aliquando pro aeterno ponitur. Vnde et apud latinos
est deriuatum. *
5. Aetas autem proprie duobus modis dicitur : aut enira hominis
, sicut infantia, iuuentus, senectus : aut mundi, cuius prima
aetas est ab Adam vsque ad Noe: secunda a Noe vsque ad Abraham
: tertia ab Abraham vsque ad Dauid : quarta a Dauid vsque
ad transmigrationem ludae in Babyloniam : quinta deinde vsque ad
aduentum Saluatoris in carne : sexta, quae nunc agitur, vsque quo
mundus iste finiatur.
6. Quarum decursus per generationes, et régna primus ex no-
stris Iulius Africanus sub imperatore Marco Aurelio Antonino, sim-
plicis historiae stilo elicuit. Dehinc Eusebius episcopus Caesarien-
sis, atque sanctae memoriae Hieronymus presbyter , chronicorum
canonum multiplicem ediderunt historiam, regnis simul, et tempo-
ribus ordinatam.
7. Dehinc alii,atque alii,inter quos praecipue Victor Tunu-
3. Aetas. Seru. Georg. 3. Aetatem plerumque
generaliter dicimus pro anno,
pro triginta, pro centum , pro quouis
tempore . Verba autem, vt in annalib.,
itemque, vt in homine, aliéna cum Cha-
cone censemus . GRIAL .
lb. Et dicta aetas, q. aeuitas . Nam
et aeuitas olim eadem fu i t . GRIAL .
lb. Ex Arnobio lib. 2. aeuitas contracte
est aetas. AREV.
5- Sex mundi aetates ita distributas
ex Augustino lib ., et cap. vltimo de ci-
uitate Dei Isidorus sumpsit. AREV.
6. Quarum decursus . . . seculi cog-
noscatur . Haec non sunt in vetustiori-
bus : sumpta tamen sunt ex Isidori Chro•
nensis
nico . GRIAL.
lb . Vulcanius , et alii editi ita^hoc
caput concludunt; Quarum decursus per
generationes, et regna ita inspicitur . In
fine vero Chronici cap. seq. additur :
Quarum decursus per generationes, et regna
primus e x nostris lulianus e t c .. . .
Summa praeterita seculi cognoscatur: cum
nota Vulcanii: Sequentia habentur in quo-
dam codice excuso ante titulum, He discretions
temporum; in mss. vero exem-
plaribus non leguntur . AREVALVS .
7. Victor Tununensis . Ita legendum
e x lib. de vir. illu s t., non ( v t antea)
Turonensis. GRIAL.
L I B E R V- *35
nensis Ecclesiae episcopus, recensitis priorum historiis, gesta sequen-
dum aetatum vsque ad consulatum Iustini iunioris imperatoris ex-
^ 8. Horum nos temporum sutnmam ab exordio mundi ad Au-
gusd Heraclii imperatoris, vel Suinthilanis regis gothorum , quan-
ta potuimus breuitate, notauimus, adiacente e latere descendente
linea temporum, cuius indicio summa praeteriti seculi cognoscatui.
C A P V T X XX IX .
De discretionc temporum.
j ' l rima aetas continet in exordio sui creationem mandi. Primo
enim die Deus in lucis nomine condidit angelos, secundo in
firmamenti appellatione caelos, tertio in discretionis vocabulo spe-
ciem aquarum , et terrae, quarto luminaria caeli, quinto animanda
ex aquis, sexto animanda ex terra, et hominem , quem appellauit
Adam.
2 . jA .d am anno ccxxx. genuit S e th ,a quo filii D e i. ccxxx.
Seth anno ccv. genuit Enos : qui coepit inuocare nomen Domiccccxxxv.
Enos anno cixxxx. genuit Cainan . Dcxxv.
Cainan anno clxx. genuit Malaleel. Dccxv.
8. In exordio Chronici vberioris le-
gitur vsque ad Angusti Heraclii, et Si-
sebuti gothorum regis principatum : quod
arguit > prius editum chronicon , quam
extrema manus Etymologiis fuerit ad-
hibita . Nam Sisebuto Recaredus II. suc-
cessit : Recaredo , qui très tantum menses
regnauit, Suinthila . Correxi praeteriti
seculi pro praeterita seculi 5 vt apud
Grialium, et alios excusos hoc loco le-
gebatur , quum in exordio, quod dix i,
Chronici melius legatur praeteriti • Codex
Caesenas vetustior hoc loco inserit
Chronicon ipsum vberius Isidori 5 cuius
compendium est hoc, quod in plerisque
mss. Etymologiarum reperitur . AREV.
Cap. xxxix. n. 1. Grialius sino vlla no-
Tom. III.
tatione hoc caput praetefiit, Fortasse quod
eruditae Loaisae notae extant in Chronicon
vberius, et multi sunt, qui argumentum
hoc egregie illustrarunt, vt Sca-
liger, Petauius etc. Quaedam nihilomi-
nus peculiari obseruatione digna sunt .
Primo die in lucis nomine conditos fuisse
angelos , fortasse innuit 9 eos simul cum
mundo creatos fuisse : quae est Augu-
stini, ac communis theologorum senten-
tia . At non pauci Patres tenent, angelos
ante mundum conditos: nonnulli post
mundum. Vide Pererium comment, in
Genes. De principio , et fine mundi plu-
res opiniones videri possunt apud Co-
telerium tom. i . Patr. Apostolic, pag.44.
AREVALVS.
G g