
die adoremus . Debitores enim sumus trium personarum, Patris, et
Filii, et Spiritus sancti, exceptis vdque et aliis legitimis oradoni-
bus,quae sine vlla admonitione debentur in ingressu lucis, ac noctis,
siue vigiliarum, sed et cibum non prius sumere,quam inter-
posita oratione .
64. Priora enim habenda sunt spiritus refrigeria : quia priora
caelestia, quam terrena . Qui autem vult , orationem suam volare
ad Dominum, faciat illi duas alas, ieiunium, et eleemosynam,et a-
scendet celeriter, et exaudietur .
65. Ieiunium est parsimonia victus , abstinentiaque ciborum,
cui nomen est inditum ex quadam parte viscerum tenui semper,
et vacua , quod vulgo ieiunum vocatur . Vnde ieiunii nomen creditor
deriuatum, quod sui inedia viscera vacua, et exinanita e-xi-
stunt.
66. Ieiunium autem et statio dicitur. Statio autem de militari
exemplo nomen accepit, pro eo quod nulla laetitia , siue tristitia
obueniens castris stationem militum rescindât. Nam laetitia liben-
tius, tristitia solicitius administrât disciplinant : vnde et milites , nun-
quam immemores sacramenti, magis stationibus parent .
67. Discernunt autem -quidam inter ieiunium , et stationem '
bentius,tristitia solicitius administrabit di-
sciplinam . GRIAL .
lb . Vnde et milites. E x eod. in lib.
de ieiun. GRIAL .
64. Ascendet celeriter . Locus ex Aug.
in ps. GRIAL.
65. Celsus lib. 4. cap. 1. de ieiuno
intestino sic ait : Cui tale vocabulum est ,
quia nunquam, quod accipit9continet, sed
protinus in inferiores partes transmittit.
Hinc ieiunium non ab intestino ieiuno
dictum e s t, sed intestinum ieiunum vocatur
, quia vacuum quodammodo , et i-
nane e s t. AREVALVS .
66. * Ieiunium autem et statio . Sic
Cass. lib. 5. de ins tit. Coenob. cap. 24.
Per Aegypti monasteria tanta cordis ala-
critate suscipiebamur , vt absque legitimis
ieiuniis quartae , et sextae feriae ,
quocumque pergebamus , quotidiana statio
solueretur . GRIAL .
lb . Statio de militari exemplo . Ter-
tull. in lib. de orat. in fin. Si statio de
militari exemplo nomen accepit ( nam
et militia Dei sumus ) , vtique nulla laetitia,
siue tristitia obueniens castris sta-
tiones militum rescindit . Nam laetitia li-
Ib. Ambrosius serm. 25. Castra no-
bis sunt nostra ieiunia , quae nos a dia-
bolica infestatione defendunt: denique sta-
tiones vocantur 9 quod stantes, et comrno-
rantes in eis inimicos insidiantes repel-
lamus. AREVALVS .
67* Interdum promiscue vsurpantur
ieiunium, et statio . Discernit autem Ter-
tullianus lib. 2. ad vxorem : Vt si statio
facienda e s t, maritus de die condicat ad
balneas\si ieiunia obseruanda sunt 9 maritus
eadem die conuiuia exerceat. Contra
Psychicos idem Tertullianus cap. 14.
Cur stationibus quartam , et sextam sab-
bati dicamus 9 et ieiuniis parasceuen . Au-
xilii Presbyteri quaestiones theologicae
in bibliotheca Casinensi extare dicuntur,
in quibus quaerit, quid intersit inter stationem
, et ieiunium . Stationes diceban-
Nam ieiunium est indifferenter cuiuslibet diei abstinentia, non secundum
legem , sed secundum propriam voluntatem : statio autem
est obseruatio statutorum dierum , vel temporum .
68. Dierum, vt quartae feriae, et sextae ieiunium ex veteri
lege praeceptum, de qua statione in Euangelio dixit ille : Ieiuno
bis in sabbato , id est, quarta, et sexta sabbati .
69. Temporum autem, quae legalibus , ac propheticis institu-
tionibus terminatis temporibus statuta sunt, vt ieiunium quarti,
quinti, septimi, et decimi:vel sicut in Euangelio dies illi, in quibus
ablatus est sponsus : vel sicut obseruatio quadragesimae , quae
in vniuerso orbe institutione apostolica obseruatur circa confinium
Dominicae passionis .
70. His tertium genus quidam adiiciunt: quam xerophagiam
dicunt, abstinentiam scilicet humentium ciborum. Vnde et nomen
hoc datum, eo quod siccis quidam escis vtantur.
7 1 . Poenitentia appellata, quasi punitentia , eo quod ipse homo
in se puniat poenitendo, quod male admisit: nam nihil aliud agunt,
quos veraciter poenitet, nisi vt id , quod male fecerunt, impunitum
esse non sinant . Eo quippe modo sibi non parcentibus ille parc
h , cuius altum , iustumque iudicium nullus contemptor euadit.
72. Perfecta est autem poenitentia, praeterita deflere , et futura
non admittere . Haec secunda in similitudinem fonds purgatio e st,
vt si forte , impugnante diabolo , aliquod peccacum irrepserit, hu-
ius satisfacdone purgetur.
tur etiam semiieiunia . Ieiunium quartae
feriae , et sextae ex veteri lege praeceptum
fuisse , nescio , vnde Isidorus
sumpserit. Pharisaei quidem bis in sabbato
, siue singulis hebdomadibus ieiu-
nabant, vt colligitur ex Luca : sed neque
de certis diebus constat, neque lege il-
lud ieiunium praeceptum erat. Vide Si-
gonium lib. 4. de republ. hebraeorum
cap. 18. Ratio , cur veteres christiani
quartam , et sextam feriam stationibus
obseruarent, tradit Petrus Alexandrinus
cap. 15. Quartam quidem propter initum
a iudaeif consilium de proditione Domini
: sextam autem , quod ipse pro nobis
passus s i t . Cohaeret S.Augustinus ep.8<5.
ad Casulanum . Vide Seluaggium Institut.
a n tiq . C hristian, lib .2 . p a rt.2 . c a p .8. $ .3 .
AREVALVS.
69. Vt ieiunium quarti . Verba Za -
chariae c.8. Vid. Hier on. ibid. , et I s id .i.
o f . c. 37. GRIAL .
Ib. Circa confinium dominicae passionis
: ita alii praesertim graeci . Ab aliis
in quadragesima inuoluitur hebdomas passionis
. Vide Cotelerium ad Patr. Apostol.
pag. 316. AREVALVS.
70. Quam xerophag. Qua voce saepe
vtuntur Tertull.9 Hieron.9 et Cassian. GR.
71. Quasi punitentia . A l. quasi pu-
nientia . Idem 2 . de o f. cap. 16. Poenitentia
nomen sumpsit a poena . GR.
lb. De poenitentia fusius lib.2. Sentent.
cap. 13. AREVALVS .
O o 2