
z. ad Tim. 6. 16.
i 5. Octauum n» I* , quod in Deo tantutnponitur : quod etiam
in alleluia in nouissima syllaba sonat.
16. Nonum ‘Teiragrammaton, hoc est ,quatuor literarum, quod
proprie apud hebraeos in Deo ponitur, run;, id est, duabus m rv
ia , ia , quae duplicata ineffâbile illud , et gloriosum nomen Dei
efficiunt: dicitur autem ineffabilis , non quia dici non potest, sed
quia finiri sensu,et intellectu humano nullaten-us pote st,et ideo
quia de eo nihil digne dici potest, ineffabilis est .
17- Decimum Saddai, n o , id est, Omnipotent. Vocatus autem
Omnipotens, eo quod omnia potest, sed a faciendo, quod vult,
non a patiendo, quod non vult . Quod si ei accideret, nequaquam
esset Omnipotens : facit enim , quidquid vult, et inde Omnipotens.
18. Item Omnipotens, quia ipsius sunt omnia * quae vbique
sunt. Solus enim totius mundi habet imperium. Dicuntur autem
et alia quaedam in Deum substantialiter nomina, vt Immortalis ,
Ineorruptibilis, Incommutabilis, Aeternus . Vnde et merito cunctae
praeponitur creaturae .
19. Immortalis, sicut de eo scriptum est, Qui solus habet im-
mortalitatem : quia in eins natura nulla est commutatio. Nam omnis
mutabilitas non inconuenienter mortalitas dicitur, secundum quam
et anima mori dicitur: non quia in corpus, vel in aliquam alteram
substantiam mutatur, et vertitur , sed in ipsa sua substantia quidquid
alio modo nunc e st, aut fuit, secundum id , quod destitit esse , quod
erat, mortalis vtique deprehenditur, ac per hoc solus Deus dicitur
immortalis, quia solus incommutabilis .
20. Ineorruptibilis appellatur , quia corrumpi, et dissolui non
potest, nec diuidi. Quidquid enim capit diuisionem , et interituin
capit. Ille nec diuidi potest, nec interire : inde ineorruptibilis e st.
21. In-
1 5. Octauum . E x Hier on* ep.i%6.
GRIAL .
16. Nonum . E x ead. cp., et e x 142.9
et in quaest. in c . i ' j . Gen. Nec miran-
dum 9 ( inquit ) quare cum apud graecos ,
et nos a litera videatur addita 9 nos n Iiteram additam dixerimus. Idioma enim
linguae illius est per p qui dem scribe-
re 9 sed per a legere 9 sicut e contrario
a Iiteram saepe per e prontinciant. GR.
t8* De his Dei atrributis9 vt Theo-
logi vocant, conferenda sunt prima capita
libri primi sententiarum cum nods
. AREVALVS .
19. Nam omnis mutabil. E x Greg.11»
Moral, c. 17., e quo sunt fere huius cap-
reliqua. GRIAL .
2 1 . Incommutabilis est, quia semper manet,et mutari nescit:
nec proficit, quia perfectus e st: nec deficit, quia aeternus est. ^
22. Aeternus e st, quia sine tempore est . Non enim habet ini-
tium, neque finem . Hinc et Sempiternus, eo quod sit semper aeternus
. A quibusdam autem Aeternus ab aethere creditur dictus,
quoniam caelum sedes eius habetur: vnde est illud, Caelum caeh Psalm.n3.1S.
Domino-, et haec ista quatuor vnumsignificantinam vna, eademque
res dicitur, siue dicatur Aeternus Deus,siue Immortalis, siue In-
corruptibilis, siue Immutabilis.
23. Inuisibilis, quia nunquam per substantiam suam apparuit
oculis mortalium Trinitas, nisi per speciem subiectae creaturae,
eiusdemque corporeae : nam nemo potest ipsam manifestationem
essentiae Dei videre,et viuere, sicut et dictum est Moysi . Vnde
et Ioannes in epistola sua dicit -.Deum pemo vidit vnquam. Res x,ep.c4. v.12.
est enim inuisibilis, ideoque non oculo, sed corde quaerendus est.
24. Impassibilis est ■ , quia nullis perturbationibus afficitur ,
quibus fragilkas humana succumbit. Non enim attingunt eum vl-
lae passiones , vt libido, iracundia , cupiditas , timor , moeror , iu-
uidia, et cetera , quibus humana mens turbatur. |
25. Sed quum dicitur, Deum irasci, aut zelare, aut dolere,
nostro vsu dicitur. Apud Deum enim perturbatio nulla-est, apud
'quem tranquillitas summa est.
26. Simplex autem dicitur, siue non amittendo , quod habet:
seu quia non aliud est ipse, et aliud, quod in ipso est, sicut in ho-,
mine , cuius aliud est esse, aliud sapere .
27. Nam et esse potest, et sapiens non esse;Deus autem habet
essentiam, habet et sapientiam : sed quod habet, hoc et est,
et omnia vnus est: ac proinde simplex est, quia non in eo aliquid
accidentis est,sed et quod est, et quod in ipso est, essentialiter
est, excepto,quod relatiue ad quamcumque personam est.
28. Summe bonus , quia incommutabilis e s t. Creatura vero bo-
num, sed non summum est, quia mutabilis est. Et dum sit quidem
bonum, non tarnen esse potest et summum .
29. Incorporeus autem, vel incorporalis ideo dicitur Deus , vt
23. Eadem verba, Deum nemo v idit E x 18. Mor. cap. 27. ■> at. 34. GRIAL,
vnquttrn , extant etiam in Ioannis . euan- 27. Excepto, quod relati . E x A hgelio
cap. I . v. 18. AREVALVS. gust. 11. de ciuit. c. 10. GRIAL .
26. Sicut in homine , cuius aliud .
T’om.Ill. p P