
a i8 E T Y M O L O G I A R V M
dendo dictum. Est autem vter ex corio factus , in quo parricidae
cum simia,et gallo, et serpente inclusif in mare praecipitantur:
omnium autem istarum mortium genus animaduersio nominatur.
37. Animaduersio enim est, quando iudex reum p u n it,et di-
citur animaduertere, id est,animum illuc aduertere, intendere vti-
que ad puniendum reum, quia iudex est.
3 8. Ideo autem romani aqua, et igni interdicebant quibusdam
damnatis, quia aer, et aqua cunctis patet, et omnibus data sunt:
vt illi non fruerentur, quod omnibus per naturam concessum est.
DE T E M P O R I B V S .
C A P V T X X V I I I .
c De Chronicae vocabulo,
1. hronica graece dicitur , quae latine temporum series appel*
latur , qualem apud graecos Eusebius Caesariensis episcopus edidit,
et Hieronymus presbyter in latinam linguam conuertit: Xgovos enim
graece, latine tempus interpretatur.
C A P V T XXIX.
J De moment is, et horis .
empora autem momentis, horis, diebus, mensibus, annis, lustris,
seculis, aetatibus diuiduntur . Momentum est minimum , atque
angustissimum tempus, a motu siderum dictum.
2. Est enim extremitas horae in breuibus ihteruallis, quum ali-
quid sibi cedit, atque succedit. Hora graecum est nomen, et tarnen
latinum sonat .Hora enim finis est temporis ,sicut et orae sunt
fines maris, fluuiorum, et vestimentorum .
Prudentium hymn. 5. Perist. vers. 458.
AREVALVS.
Cap.XXVIII. n . i . Quae his x ii. capiti-
hus de temporibus c ontin entur, adduct a
hue sunt e libro Isidori De natura return
ad Sisebutum Regem , et eiusdem
Chronico . GRIAL •
Cap. xxix. n. 2. Post hoc caput Gria-
lius iterum sequens inscribit caput x v i i i .,
et sic deinceps . Hinc ad cap. 66. lib. 3.
n. 2. putaui, non respondere cap.30. citatum
a Grialio . AREVALVS .
C A P V T XXX.
De diebus.
X. D i e s est praesentia solis, slue sol supra terras : sicut nox sol
sub terris. Vt enim dies, aut nox sit, causa est aut supra terram x™n“
sol, aut sub terris . Dies legitimus viginti quatuor horarum est, vs-
que’ dum dies, et nox spatia sui cursus ab oriente vsque ad alium
orientem solem caeli volubilitate concludat - Abusiue autem dies
vnus est spatium ab oriente sole vsque ad occidentem.
2. Sunt autem diei spatia duo interdianum, atque nocturnum ,
et est dies quidem horarum viginti quatuor, spatium autem horarum
duodecim .
3. Vocatus autem dies a parte meliore : vnde, et in vsu est,
vt sine commemoratione noctis numerum dicamus dierum : sicut
et in lege diuina scriptum est : Factum est vespere, et mane dies vnus. Genes! i. j.
4. Dies secundum aegyptios inchoat ab occasu solis : secundum
Cap.xxx. n.2. Interdianum. Sicl.o.GR. potius pro snprema se x n hora iegerunti
3. Vocatus autem dies a part. mel.
E Seru. Aen. 5. ad v . Torquet medios
nox humula cursus. GRIAL -
1b. Mazochius tom.f. Spicilegii bibli-
ci ad cap. 7. v. 4. Genesis plura exem-
pla profert, quibus scriptores, proprie-
tatem nominnm secuti, dies simul , no-
ctesque exprimèrent, vt certum tempus
designarent, scilicet quadraginta diebus,
et quadraginta noctibus, dies ipsos quin-
que , totidemque noctes, diebus , et noctibus
quinque,per triduuw-yCt trinoctium etc*
De his rursus Isidorus in libro De natura
rerum cap. i . AREV.
4. Secundum Athéniens, a sexta ho-
ra diei. E x eod. Seruii loco, qui Agelliutn
c itâ t, Agellitis vero lib. 3. cap.i. e x V'ar-
rone diem apud athenienses ab occasu solis
dicit incipere . Quod affirmât etiam
Macrob. L 1. • et Censorin. c* 19. Ergo vel
Seruium , vel Agellium emendari oportet.
Isidor um secutus est Beda cap. 2. de ra-
tione temporum . Quid si e supra per compendium
scripta sexta lectores fecerunt,
.cum supremam Isidorus intellexissct : vel
Ham alio pacto quomodo hinc honeste
abeamus, nescio . GRIAL .
Ib. Id est gallor. cantus. Hae voces
additae e x C. Neap. , v t quod sequitur *
Quor. v o x , etc. procederet . GRIAL .
Ib. Quorum vox diei est p. Ambros.
Hoc excitatus Lucifer - Soluit polum ca-
ligine . GRIAL .
Ib. Quando et mesonyct. afflat. Et
quia noctis melior pars acta , solque ad
nos iam fiectitur , a ß (tri radiis eius orbis
hic dicitur . Afflari autem magorum est
verbum , q u i , aduentante sole , simulacra
nocturna aufiigere credebant . Vnde Philos
tratus lib. 3. de v it. Apollonii negat,
Achillis simulacrum gallicinium expectas-
se . Quo pertinet illud quoque Anchisae ,
Iamque vale , torquet medios nox hu-
mida curSus, - Et me saeuus equis oriens
afflauit anhelis ; eodemque modo interpre-
tatur Seruius illud Aen. 6. Ecce autem
primi sub lumina solis , et ortus . Vt lu-
mina primi solis medium noctis intelli-
g a t . GRIAL.
Ib. Fortasse Seruius Atheniensibus af-
E e 2