
19. Apostolic! hoc sibi nomen ideo praesumpserunt, quod ni-
hil possidentes proprium, nequaquam recipiant eos, qui aliquid in
hoc mundo vtuntur.
20. Cerdon'tani a Cerdone quodam nominati, qui duo contraria
principia asseruit.
21. Marcionistae a Marcione Stoico philosopho appellati, qui
Cerdonis dogma secutus, alterum bonum, alterum iustum Deum
asseruit, tamquam duo principia creationis, et bonitatis .
2 2. Artotyritae ab oblatione vocati . Panem enim, et caseum
offerunt, dicentes, primis hominibus oblationem à fructibus terrae,
et a fructibus ouiiim fuisse celebratam .
23. Aquarii appellati, eo quod aquam solam offerunt in calice
Sacramenti.
24. Seuerian't a Seuero exorti, vinum non bibunt , vetus te-
stamentum, et resurrectionem non recipiunt.
25. Tatiani a Tatiano quodam vocati, qui et Encratitae died
, quia carnes abominantur .
2 6. Alogii vocantur tamquam sine verbo : \ôyaç enim graeee
verbum dicitur.Deum enim verbum non credunt, respuentes Io-
annis euangelium, et Apocalypsim .
27. Cataphrygiis nomen prouincia Phrygià dedit, quia ibi ex-
riterunt auctores eorum Montanus, Rrîsca ,e t Maximilla:hi aduen-
tum Spiritus sancti non in apostolis, sed in se traditum asseruat.
28» Cathari propter munditiam ita se nominauerunt . Glorian-
tes enim de suis meritis, negant poenitentibus veniam peccatorum :
viduas, si nupserint, tamquam adultéras damnant : mundiores se ceteris
praedicant. Qui nomen suum si cognoscere vellent, munda-
nos se potius, quam mundos vocarent.
29. Pauliani a Paulo Samosateno exorti sitnt:qui dixit , non
semper fuisse Christum,sed a Maria sumpsisse initium.
21. Marcionistae . . . a quo duo prin-
cip. Augustinum sequitur . Nam Epipha-
nius tria principia ab his inducta refert.
GR1AL .
22. In concilio Bracarensi ill. r al.iv.
anni 675. notatur error quorumdam ,
qui in sacrificiis Domini rehxti sunt lac
pro v in o , pro vino botrum offerre : eu-
charistiam quoque vino madidampro complement
0 communionis creduntpopulispor-
rigendetm . AREVALVS .
25. Ta t i ani qui er Encratitae.7/d
legendum e x Aug. , Epiph.,et veterib. lib.,
non Encreatitae . Nam quamuis Isidorus
carnium tan turn me miner i t , constat, eos
vino y came , et nuptiis abstinuisse. GR.
28". Cathari . . . viduas si nup. Verba
Aug. in lib. de agon. Chr. c. 51. GR.
30. Hermogeniani ab Hermogene quodam vocati, qui materiam
non natam introducens, Deo non nato earn comparauit, matrem-
que elementorum, et deam asseruit, quos Apostolus improbat, d e mentis
seruientes .
31. Manichaei a quodam Persa extiterunt, qui vocatus est Manes.
Hic duas naturas , et substantias introduxit, id est, bonam ,
et malam , et animas ex Deo quasi ex aliquo fonte manare asseruit.
Testaraentum vetus respuunt, nouum ex parte recipiunt.
32. Anthropomorphitae dicti pro e o , quod simplicitate rustica
Deum habere humana membra, quae in diuinis libris scripta sunt,
atbitrantur. aVE^m/to« enim graeee, latine homo interpretatur , ignorantes
vocem Domini, qui ait : Spiritus est Deus : incorporeus est Io. 4. 24.
enim, nec membris distinguitur, nec Corporis mole censetur.
33. Hierackitae ab Hieracha auctore exorti: monachos tantum
recipiunt, coniugia respuunt, régna caelorum paruulos habere non
credunt.
34. Nouatiani a Nouatiano Romae vrbis presbytero exorti,
qui aduersus Cornelium cathedram sacerdotalem conatusinuadere,
haeresim instituit, nolens apostatas suscipere, et rebaptizans bapti-
zatos.
3 5. Montani haeretici dicti, quod tempore persecutionis in mon-
tibus latuerunt , qua occasione se a catholicae ecclesiae corpore
diuiserunt.
36. Ebionitae ab Ebione dicti , siue a paupertate : Christum
30. Hermog . . . quos Apost.improb.
E x Tertull. praescrip. GRIAL .
31. Manich.. . qui vocatus est Manes
. A l. Manis : apud August. Manin. GR.
32. Anthropomorph. E x Hier.aduers.
errores loann. Hierosolymitan. GRIAL .
33.. Hierachitae. Etiam Hilarius Hie-
racham auctorem appellat lib.6. de Trin.
GRIAL .
34. Nouatiani a Nouatiano. Ita legendum
ex Hieronymi Catalogo, non Noua-
to , quamuis hic primus auctor sectae füe-
rit . Hos cum Catharis ( de quibuspaul-
lo ante ) non est necesse eosdem fuis se ,
sed aliquid commune habuisse. GRIAL .
35» Tom.i. PatrumApostolic.pag.99.
Montanistaè , a Montano sic dicti, a Cotelerio
describuntur 5 qui verba Indiculi
de haeresibus Hieronymo tributi de Mon-
tanistis valde corrupta esse ait, ac nul-
lo negotio sanabilia . AREVALVS .
36. Ebionitae . Eusebius lib. 3. hist,
c. 27. Rufßno interprète : Ebionaei solum
esse hominem putant, et per profectum
vitae , ac virtutis virtim iustum effectum.
Et paullo post : Vnde competenter Ebionitae
pro paupertate intelligentiae appellati
sunt. Horum meminit saepe Hiero-
nym., et Tertull. in praescript. GR.
Ib. Hi semiiiidaei . Ita appellat Ebio-
nem ad Gal. 3. Hieronym. GR.
Ib. Et ita tenent euang. E x eod. in
Is. cap. I. GRIAL .
Ib. Aduersus quos ad Gal. E x Tertull.
Y y 2