
8. Abel luctus interpretatur, quo nomine praefîgurabatur oc-
cidendus. Idem et vanitas, quia cito solutus est, atque subtractus.
g. Seth interpretatur resurrectio, eo quod post fratris interfe-
cdonem natus sit : quasi resurrectionem fratris ex mortuis suscita-
ret. Idem et positio , quia posuit eum Deus pro A b e l.
i o. Enos iuxta propriae linguae varietatem homo , vel vir di-
citur. Et congrue hoc vocabulum habuit . De eo enim scriptum
Gen. 4.26. est : Tunc initium fu it inuocandi nomen Domini . Licet plerique hebraeorum
arbitrentur , quod tunc primum in nomine Domini, et si-
militudine eius fabricata sunt idola.
11 . Enoch dedicatio. In ipsius enim nomine ciuitatem postea
aedificauit Cain.
12. Cainam lamentatio, vel possessio eorum : sicut enim Cain
possession ita deriuatum nomen, quod est Cainam, facit possessio eorum.
13. Mathusalem interpretatur mortuus est. Euidens etymologia
nominis. Quidam enim eum cum pâtre translatum fuisse, et dilu-
uium praeteriisse putauerunt. Ob hoc signanter transfertur, mortuus
est n't t ostenderetur, non vixisse eum post diluuium ,.sed ineodem
cataclysmo fuisse defunctum . Soli enim octo homines in area diluuium
euaserunt.
14. Lamech percutiens. Iste enim percussit,et interfecit Cain :
quod etiam ipse postea perpétrasse vxoribus confitetur.
1 J. Noe requies interpretatur, pro eo quod sub illo omnia retro
opera quieuerunt per diluuium. Vnde et pater eius, vocans nopossessio,
ita e conuerso Cain lamentatio
sit Isidoro . GRIAL .
Ib. Pater eius ait ; immo mater eius.
Genesis verba sunt : Adam vero cogno-
uit vxorem suam Euam, quae concepity
ttpeperit Cain, dicens \ Possedi hominem
per deum . AREV.
10. Vulgata : Iste coepit inuocare nomen
Domini . Iudaei, de quitus Isidorus,
ita verba Genesis interpretantur : TUnt
coeptum est profanari nomen Domini . His
adhaeret Seldenus de Diis Syris proleg.3.
Aliorum explicationes vide in Dictiona-
rio Calmeti, et in notis ad versionem
galiicam bibliorum e diuersis auctoribus
Anglis . AREVALVS .
13. Quidam enim eum cum patre.
E x q. in cap. 5. GRIAL .
Ib. Braulio epist. 44. tom. 30. Hisp.
sacr. hunc locum excribit , praemisso
Isidori elogio : Nostris vero temporibus
incomparabilis scientiae vir Isidorus Hi-
spalensis episcopus 9 dum huius nominis
vult driginem absoluere, ita fassus est :
Mathusalam etc. Ita enim ibi scribitur.
Et obseruandum , Grialium in textu >
et alios excusos omittere eum post enim,
quod ego reposui ex Braulione, et quia
Grialius ipse in notis ita refert haec verba,
Quidam enim eum cum patre . AREV.
15. In Vulgata : Iste consolabitur nos
ab operibus, et laboribus manuum nostra-
rum . AREVALVS.
men eius Noe , dixit: Iste requiescere nos faciet ab omnibus operi- Gen.;. 29.
bus nostris.
1 6. Sem dicitur nominatus, quod nomen ex praesagio poste-
ritatis accepit.Ex ipso enim patriarchae, et prophetae,et aposto-
l i , et populus D e i, ex eius quoque stirpe et Christus, cuius ab or-
tu sOlis vsque ad occasum magnum est nomen in gentibus.
1 7. Cham calidus : et ipse ex praesagio futuri cognominatus est,
Posteritas enim eius earn terrae partem possedit, quae vicino sole
calentior est. Vnde et Aegvptus vsque hodie aegyptiorum lingua
Cham dicitur.
18. lapheth latitudo . Ex eo enim populus gentium nascitur ,
et quia lata est ex gentibus multitudo credentium, ab eadem lati-
tudine lapheth dictus est.
19. Chanaan, filius Cham, interpretatur motus eorum. Quod
quid est aliud, nisi opus eorum? Pro motu enim patris,id est, pro
opere eius maledictus est.
20. Arphaxal sanans depopulationem . «
21. Chus hebraice aethiops interpretatur : a posteritate sui generis
nomen sortitus. Ab ipso enim sunt progenid Aethiopes .
22. Nembrod interpretatur tyrannus. Iste enim prior arripuit
insuetam in populos tyrannidem, etipse aggressus est aduersus Deum
impietatis aedificare turrem .
23. Heber transitus . Etymologia eius mystica est, quod ab eius
stirpe transiret Deus: nec perseueraret in eis, translata in gentibus
gratia. Ex ipso enim sunt exorti Hebraei.
24. Phaleg diuisio, cui pater propterea tale nomen imposuit,
quia tunc natus est, quando per linguas terra d'iuisa est. 'Thara
exploratio ascensionis.
2 5. Melchisedech Rex iustus . Rex, quia ipse postea imperauit
Salem : iustus, pro eo quod discernens sacramenta Legis, et Euan-
gelii,non pecudum victimas, sed oblationem panis, et calicis in
sacrificium obtulit.
17- Aegyptiorum lingua Cham. Vel
Ham ex q. ad cap. 9. GRIAL.
22. Impietatis aedificare turrem . Ita
etiam Martinus Legionensis ex Isidoro .
S. Augustinus lib. 16. De ciuit. Dei c.4.
tie eodem Nembrod: Erigebat cum suis
pepulis turrim contra Dominum . Haec
pariter est aliorum opinio . Confer dis—
sertationem Calmeti De turre Babelica .
AREVALVS,
24. Thara exploratio ascensionis .
In nominib. ex Gen. Thara exploratoris
odoris, siue exploratio ascensionis , vel
pastio. GRIAL .