
D E M V S I C A .
C A P V T X V .
Be music a , et élus nomine .
j . J ^ fu s ic a est peritia modulationis| sono , cantuque consistens :
et ’dicta musica per deriuationem a musis. Musae autem appella-
tae âno tou pâiirQai, id est, a quaerendo, quod per eas,sicut anti-
qui voluerunt,vis carminum,et vocis modulatio quaereretur.
2. Quarum sonus, quia sensibilis res est, praeterfluit in prae-
teritum tempus, imprimiturque memoriae, inde a poetis louis, et
Memoriae filias musas esse confictum est. Nisi enim ab homine
memoria teneantur soni, pereunt, quia scribi non possunt.
C A P V T X VI.
De inuentoribus eius.
BBoyses dicit, repertorem musicae artis fuisse lu la l , qui fuit
de stirpe Cain ante diluuium . Graeci vero Pythagoram dicunt huius
artis inuenisse primordia ex malleorum sonitu , et chordarum extern
sione percussa . Alii Linum Thebaeum, et Zethum, et Amphiona
in arte musica primos claruisse ferunt.
2. Post quos paulatim directa est praecipue haec disciplina ,
Cap.XV. n .i. u7rè ts [icoe&cy . In CC.
mira varietas ; nos ex pae-cy, quod pro-
pins aberat, pua-d-aj fecimtis, quod etymon
Platoni plaçait in Cratylo . GRIAL .
lb . Gerbertus in sylloge scriptorum
veterum de musica haec Isidori capita
protulit, vt in Isidorianis cap.55. n. 35.
aduerti . Ante Grialium Vulcanius iam
cdiderat p^rd-duf. Gerbertus e suo codi-
ce apo tu muson : sed in Cassiodoro lib.
Deartibus cap.5. legit dirS roùpctffévqv,
quod inusitatum est a ^ctw.Res eodem
recidit. AREVALVS .
2. Praeterfluit in praeter. Aug. lib .2.
de erdin, cap. 4. Quoniam illud , quod
mens videt , semper est praesens ; so-
nus autem , quia sensibilis res est, praeterfluit
in praeteritum tempus, imprimiturque
memoriae , rationabili menda-
cio iam poetis fauente ratione, quaeren-
dum , nequid propagini similiter inesset,
louis , et Memoriae musas filias esse confictum
est. GRIAL .
Cap.xvi. n .i. Graeci vero Pythagor.
Macrob. lib. 2. in Somn. Scip. GRIAL •
Ib. Linum Theb. E x Euseb. in Chron.
GRIAL .
Ib. Zeth., et Amph. E x eod. 9 et Serti•
in Corydone. GRIAL .
L I B E R III. 133
et aucta multis modis : eratque tam turpe musicam nescîre, quam
literas. Interponebatur autem non modo sacris,sedet omnibus so-
lemnibus, omnibusque laetis, vel tristioribus rebus .
3. Vt enim in veneratione diuina hymni, ita in nuptiis hyme-
naei, et in funeribus threni, et lamenta ad tibias canebantur . In
conuiuiis vero lyra, vel cithara circumferebatur : et accubantibus
singulis ordinabatur conuiuiale genus canticorum.
C A P V T X V I I .
Quid possit musica •
i.X ta q u e sine musica nulla disciplina potest esse perfecta : nihil
enim est sine ilia . Nam et ipse mundus quadam harmonia sono-
rum fertur esse compositus , et caelum ipsum sub harmoniae modu-
latione reuoluitur. Musica mouet affectus, prouocat in diuersum
habitum sensus .
2. In proeliis quoque tubae concentus pugnàntes accendit,
et quanto vehementior fuerit clangor, tanto fit fortior ad certa-
men animus. Siquidem et remiges cantus hortatur . Ad tolerandos
quoque labores musica animum mulcet,et singulorum operum fa-
tigationem modulatio vocis solatur.
3. Excitos quoque animos musica sedat, sicut legitur de Da*
u id , qui a spiritu immundo Saulem arte modulationis eripuit. Ipsas
3. Vt enim in veneratione diui.
Horat. Diuitum mensis , et arnica templis
. GRIAL.
Ib. Et in funeribus threni . Hinc Si-
ticinum modus in x i i . tabul.9 de quibus
Agell. lib.2. c. 2. , et Non. in Siticinis .
Seruius Aen. 5 . , Sciendum , maioris ae-
tatis funera ad tubam solere proferri,
minoris vero ad tibias . Vid. Eest. in Fu-
nebriç tibiae . Hebraeos quoque tibias in
funeribus adhibuisse, os tendant Matthaei
verba c. 9. et vidissct tibicines, et tur-
bam tumultuantém . GRIAL .
Ib. In conuiuiis circunf. E x Quinctil.
c. de Music. GRIAL .
Ib. luuencus ad !oc>rcit., Matth, non
tibias , sed tubas memorat, ejr simili modo
in veteri version e Veréellensi non
tibicines 9 sed tubicines . Sedulius Vulgatae
nostrae lectionem retinuit. Vide not. ad
lib.2. v.400. Iuuenci , et ad I.3. v.134. Se-
dulii .Pro conuiuiale melius esset conuiua~
le 9 vt habet Gerbertus : sed quum conui-
uialis apud Macrobium etiam legatur dubia
quamuis scriptura, retineri potent
conuiuiale . Quintilianus, siue Quincti-
lianus, qui de musica scripsit, a Gria-
lio laudatus , est Quintilianus Aristides,
cuius opus extat inter alia eiusdem ar-
gumenti, a Meibomio edita . AREVAL.
Cap. x vii. n. 1. Itaque. sine Mus. ex
eodem Quinctil. GRIAL .
3. Quidquid loquimur etc. , ex Cassiodoro
loc. cit. num.2. Gerbertus in
suo ms. videtur inuenisse venarum im-
pulsu pro venarum impulsibus . AREV.