
48 ETYMOLOGIARVM
nominatin'- Cuius haec vis e st, vt quod dubium est, ad aliquod si-
mile, quod non est dubium, referatur, vt incerta certis probentur.
Qcto autem modis comparatio analogiae colligitur, id est, quali-
teste, comparatiene, genere, numéro -y figura, casu, extremitatibus si-
milium syllabarum , et similitudine temporum.
■ 2. Si quidem de iis vnum defuerit,iam non est analog}a , id
e st, similitudo : sed est anomalia, id e st, extra regulam, vt lupus,
et hpus, totum conuenit:sed dîssentiunt casu:facit enim lupi,le-
ports. Nain regulariter est, dum quaeris, vtrum trames masculinum,
an femininum sit, similis est illi in omni declinatione limes : et erit
masculinum.
forte si quid-
dam .
3. Item funis si incerti generis esse credis, similis est illi pastis
in declinatione, et erit masculinum. Item ex comparatione positi-
uorum : vt si dicas, doctus , magnus , positiui sunt, et sui similes .
Fit et per diminutionem, vt puta ,funem masculinum esse, funiculus
ostendit : sicut marrnor neutri generis esse , marmusculum indicat.
4. Nam quod genus in principalitate est, id esse solet in di-
minutione : sed hoc non semper, vt pistrinum , pistrilla ; sed quia
scire debemus ex positione declinationem, et ex diminutione genus
colligere-
CAlb
. Reprehencfitur a Grialio Isldorus,
vel certe hoc eius caput. Eccur autem?
Apud Quinctiiianum > inquit, similium
comparatio est analogiae pars, apud Isi-
dorum ipsum genus . At nihil prohibet,
partem aliquam analogiae peculiari nomine
vocari comparationem» vt reuera
vna ex octo analogiae partibus ab Isi-
doro vocatur, scilicet comparatio posi*
tiuorum, et nihilominus analogiam in genere
dici similium comparationem , siue
'proportionem . Melius,ait Grialius,Sergius
similium rationem dixit . Sed quid Ciceroni
opponet, quem secutus noster Isi-
dorus est ? I d 9 inquit De vniuers. cap.4.
extr. 9 optime assequitur , quae graece
atvcthtyicL , la tine ( audendum est enim9
quoniam haec primum a nobis nouantur)
comparatio9 proportioue dici p o te s t. Vox
comparationis videtur noua fuisse Cice-
ronis tempore 9 saltern in sensu analogiae
: iocirco ait 9 audendum e st etc. f neque
vsltatum rationis vocabulum adhi-
bere voluit. AREVa LVS .
2. Dissentiunt casu : facit e. lupi,
leporis . Non casu 9 sed genere differ re
voluit Sergius : quia non v t lupus lupa >
ita lepus lepa fa c e r e t. GRIAL .
Ibid. Hoc loco Isidorum a Grialio
reprehendi non puto 1 -certe reprehendi
non debet . Vt enim desit similitudo f
satis est 9 quod lepus, et lupus dissendant
casu . AREVALVS .
3. Item ex comparatione positiuor .
Donat us in art. secund. In his regulis
analogia vd. «x collatione positiuorum
no mi nu m , vel ex diminutione cogno-
seitur. GRIAL ,
4. Ex positione declinationem 9 et ex
dim. g. Consentiunt W . CC. in hanc scrip-
tttram . GRIAL .
Ibid. Obseruandum 9 pistrilla esse po-
tius a pistrina , pistrinae 9 quatn a pistrinum
. AREVALVS.
C A P V T XXI X.
De Etymologia,
1 . E tymologia est origo vocabulorum, quum vis verbi, vel nominis
per interpretationem colligitur. Hanc Aristoteles tr^aAov, Cicero
annotationem nominauit: quia nomina, et verba rerum nota
facit exemplo proposito , vt puta , flumen , quia fluendo creuit,
a fluendo dictum.
a. Cuius cognitio saepe vsum necessarium habet in interpre-
tatione sua.Nam quum videris, vnde ortum est nomen, citius vim
eius intelligis. Omnis enim rei inspectio , etymologia cognita, pla-
nior est . Non autem omnia nomina a veteribus secundum natu-
ram imposita sunt, sed quaedam et secundum placitum : sicut et nos
seruis, et possessionibus interdum , secundum quod placet nostrae
voluntati, nomina damus.
3. Hinc est, quod omnium nominum etymologiae non repe-
riuntur , quia quaedam non secundum qualitatem , qua genita sunt,
sed iuxta arbitrium humanae Voluntatis vocabula acceperunt. Sunt
autem etymologiae nominum , aut ex causa datae, vt reges a recte
agendo : aut ex origine , vt homo , quia sit ex hum a : aut ex contra-
r iis , vt a lauando lutum , dum lutum non sit mundum,et Incus,
quia vmbra opacus, parum luceat .
4. Quaedam etiam facta sunt ex nominum deriuatione, vt a prudent!
a prudens : quaedam etiam ex vocibus, vt a garrulitate vracu-.
lus: quaedam ex graeca etymologia orta, et declinata sunt in lati-
num, vt silua, domus, graece tiAii, SoUpa .
5. Alia quoque ex nominibus locorum, vrbium, vel fluminum
traxerunt vocabula . Multa etiam ex diuersarum gentium sermonc
vocantur. Vnde et origo eorum vix cernitur . Sunt enim pleraque
barbara nomina incognita latinis, et graecis.
Cap.xxix. n .j. Vt reges a recte agendo
. A l . a regendo . Vtrumque e x codH-
cibus, et e x aliis Isidori locis confirma-
r ip o te s t. Vid. lib.2. de summ. bon. r.48.,
et Bur chard, lib. 15. c.-}%.,et tuon.part.x6.
t-39- > et infr. lib. 12. c. 3. GRIAL .
T o m . I I I .
4. Si etymologiam graecam sequi ve-
iimus, potius sylua, quatn silua scribe-
re debebimus : et nonnulli quidem sylua
scribunt, sed repugnant plerique au-
Ctores orthographiae , AREVALVS .
G